LIBER UNDECIMUS

Faustus Manichaeus et Christi resurrectio.

1. FAUSTUS dixit: Apostolum accipis? Et maxime. Cur ergo non credis Filium Dei ex semine David natum secundum carnem 1? Non equidem crediderim Apostolum Dei contraria sibi scribere potuisse, et modo hanc, modo illam de Domino nostro habuisse sententiam. Sed quia vobis ita placet, qui numquam sine stomacho auditis aliquid esse in Apostolo cauponatum, ne hoc quidem nobis sciatis esse contrarium. Si quidem haec vetus videatur esse et antiqua opinio Pauli de Iesu, cum eum et ipse David filium putaret, ut caeteri: quod tamen ubi falsum didicit, interpolat et infirmat, scribensque ad Corinthios: Nos, inquit, neminem novimus secundum carnem: et si cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc iam non novimus. Quare consideres oportet, quantum intersit inter haec duo capitula, e quibus unum perhibet Iesum filium David secundum carnem, alterum vero iam se neminem nosse secundum carnem. Quae si utraque sunt Pauli, aut hac ratione erunt, qua dixi; aut unum ipsorum non erit Pauli. Prosequitur denique: Itaque, inquit, si qua est in Christo nova creatura, vetera transierunt: ecce facta sunt omnia nova 2. Vides ergo eum veterem appellare et transitoriam fidem illam priorem, id est, Iesum credidisse ex semine David secundum carnem: novam vero hanc secundam et permanentem, qua neminem iam noverit secundum carnem. Quapropter et alibi: Cum essem, inquit, parvulus, ut parvulus loquebar, ut parvulus sapiebam, ut parvulus cogitabam: cum autem factus sum vir, quae parvuli erant deposui 3. Quod si ita est, quid ergo et nos indignum facimus, si novam et meliorem Pauli tenentes confessionem, veterem illam ac deteriorem proiicimus? Aut si vobis secundum quod ad Romanos scribit, credere cordi est; nobis quare licitum non sit, secundum quod ad Corinthios dogmatizare? Quamvis et hoc ad duritiam vestram ita responderim. Alioquin absit Apostolum Dei, quod aedificavit, umquam destruere, ne se ipse praevaricatorem constituat, ut contestatus est 4. Verumtamen si eius est et prior illa sententia, nunc emendata est: sin fas non est Paulum inemendatum dixisse aliquid umquam, ipsius non est.

Suspicari fortasse licet interpolatos esse locos illos Librorum sacrorum in quibus resurrectio Christi narratur?

2. AUGUSTINUS respondit: Hoc est quod paulo ante dixi, quia ubi sic manifesta veritate isti praefocantur, ut obsessi dilucidis verbis sanctarum Scripturarum, exitum in eis fallaciae suae reperire non possint, id testimonium quod prolatum est, falsum esse respondent. O vocem a veritate fugacem, in amentia pertinacem! Usque adeo invicta sunt, quae adversus vos de divinis codicibus proferuntur, ut non sit aliud quod dicatis, nisi eos esse falsatos. Quae iam auctoritas litterarum aperiri, quis sacer liber evolvi, quod documentum cuiuslibet scripturae ad convincendos errores vestros exseri potest, si haec vox admittitur, si alicuius ponderis aestimatur? Aliud est ipsos libros non accipere, et nullo eorum vinculo detineri, quod Pagani de omnibus Libris nostris, quod Iudaei de Novo Testamento faciunt, quod denique nos ipsi de vestris et aliorum haereticorum, si quos suos et proprios habent, vel de iis qui appellantur apocryphi: non quod habendi sint in aliqua auctoritate secreta, sed quia nulla testificationis luce declarati, de nescio quo secreto, nescio quorum praesumptione prolati sunt: aliud est ergo auctoritate aliquorum vel librorum vel hominum non teneri, et aliud est dicere: Iste quidem vir sanctus omnia vera scripsit, et ista epistola ipsius est, sed in ea ipsa hoc eius est, hoc non est eius. Ubi cum ex adverso audieris: Proba; non confugias ad exemplaria veriora, vel plurimum codicum, vel antiquorum, vel linguae praecedentis unde hoc in aliam linguam interpretatum est: sed dicas: Inde probo hoc illius esse, illud non esse, quia hoc pro me sonat, illud contra me. Tu es ergo regula veritatis? quidquid contra te fuerit, non est verum? Quid, si alius simili insania, sed tamen qua tua duritia confringatur, existat et dicat: Imo illud quod pro te sonat, falsum est; hoc autem quod contra te est, verum est? quid acturus es, nisi forte alium librum prolaturus, ubi quidquid legeris, secundum tuam sententiam possit intellegi? Hoc si feceris, non de aliqua eius particula, sed de toto audies contradicentem et clamantem: Falsus est. Quid ages? quo te convertes? quam libri a te prolati originem, quam vetustatem, quam seriem successionis testem citabis? Nam si hoc facere conaberis, et nihil valebis: et vides in hac re quid Ecclesiae catholicae valeat auctoritas, quae ab ipsis fundatissimis sedibus Apostolorum usque ad hodiernum diem succedentium sibimet episcoporum serie, et tot populorum consensione firmatur. Itaque si de fide exemplarium quaestio verteretur, sicut in nonnullis, quae et paucae sunt, et sacrarum Litterarum studiosis notissimae sententiarum varietates; vel ex aliarum regionum codicibus, unde ipsa doctrina commeavit, nostra dubitatio diiudicaretur, vel si ibi quoque codices variarent, plures paucioribus, aut vetustiores recentioribus praeferrentur: et si adhuc esset incerta varietas, praecedens lingua, unde illud interpretatum est, consuleretur. Hoc modo quaerunt, qui quod eos movet in Scripturis sanctis, tanta auctoritate firmatis, invenire volunt, ut habeant unde instruantur, non unde rixentur.

Negare incarnationem idem est ac Paulum respuere.

3. Hoc autem quod adversus impietatem vestram ex apostoli Pauli Epistola profertur, Filium Dei ex semine David esse secundum carnem 5, omnes codices et novi et veteres habent, omnes Ecclesiae legunt, omnes linguae consentiunt. Exuimini ergo pallio fallaciae, quo Faustus indutus, cum sibi proposuisset tamquam interrogantem et dicentem: " Accipis apostolum Paulum? ", respondit: " Et maxime ". Cur enim non potius respondit: Et minime; nisi quia fallax, aliud quam id quod falsum erat, respondere non potuit? Quid enim accipit apostoli Pauli? Non primum hominem, quem ille dicit de terra terrenum: de quo item dicit: Factus est primus homo Adam in animam viventem 6. Ille autem annuntiat nescio quem primum hominem, nec de terra terrenum, nec factum in animam viventem, sed de substantia Dei, idipsum existentem quod Deus est, membra sua, vel vestimenta sua, vel arma sua, id est quinque elementa, cum et ipsa nihil aliud essent quam substantia Dei, in tenebrarum gente mersisse, ut inquinata caperentur. Non secundum hominem, quem Paulus dicit de coelo 7, quem dicit etiam novissimum Adam in spiritum vivificantem 8, quem dicit factum ex semine David secundum carnem, factum ex muliere, factum sub Lege, ut eos qui sub Lege erant, redimeret 9; de quo ad Timotheum dicit: Memor esto Christum Iesum resurrexisse a mortuis ex semine David, secundum Evangelium meum 10; in cuius exemplo etiam resurrectionem nostram praedicat dicens: Tradidi enim vobis in primis quod et accepi: quia Christus mortuus est pro peccatis nostris; secundum Scripturas 11; et quia sepultus est et quia resurrexit tertia die secundum Scripturas. Et paulo post infert quare hoc dixerit: Si autem Christus praedicatur quia resurrexit a mortuis, quomodo dicunt quidam in vobis quia resurrectio mortuorum non est? 12 Iste autem, qui interrogatus utrum accipiat apostolum Paulum, respondet: " Et maxime ", haec omnia negat: nec Iesum ex semine David vult accipere, nec factum ex muliere, quam, non quod fuerit vel concumbendo vel pariendo corrupta, mulierem Paulus appellat; sed more Scripturarum loquitur, quae ipsum sexum sic appellare consueverunt: sicut in Genesi de Eva scriptum est: Formavit eam in mulierem 13; cum commixta viro non fuisset. Nec ipsam mortem Christi, et sepulturam, et resurrectionem accipit; quandoquidem Christum dicit, nec mortale corpus habuisse, ubi illa vera mors esset; nec illas cicatrices veras fuisse, quas post resurrectionem discipulis ostendit, cum eis, quod et Paulus commemorat, vivus apparuit 14: nec ipsam carnem nostram resurrecturam, in corpus spiritale mutatam, sicut apertissime idem Apostolus dicit: Seminatur corpus animale, surgit corpus spiritale. Unde discernens inter corpus animale et spiritale, contexuit quod iam commemoravi de primo Adam et de novissimo Adam. Deinde intulit: Hoc autem dico, fratres, quoniam caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt. Et ne quisquam ipsam speciem carnis, et ipsam substantiam non posse resurgere credidisset, exprimere volens quid nunc appellaverit carnem et sanguinem, quia ipsam corruptionem intellegi voluit, quae tunc in resurrectione iustorum non erit, continuo contexuit: Neque corruptio incorruptelam possidebit 15. Et ne adhuc quisquam putaret, non illud quod sepultum fuerit resurrecturum, sed tamquam alia tunica ponatur, et alia melior accipiatur, volens apertissime declarare quia hoc ipsum in melius commutabitur: sicut vestimenta Christi in monte non sunt posita, et alia sumpta, sed ipsa quae fuerant, in melius clarificata sunt 16: sequitur et contexit dicens: Ecce mysterium vobis dico: omnes quidem resurgemus, non tamen omnes immutabimur. Et ne adhuc esset incertum, qui sint qui immutabuntur: In atomo, inquit, in ictu oculi, in novissima tuba: canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti, et nos immutabimur 17. Adhuc forte dicant, non secundum hoc mortale et corruptibile corpus nos in resurrectione immutari, sed secundum animam: cum Apostolus hoc non proposuerit unde diceret, sed de corpore ab ipsius quaestionis initio locutus fuerit, sicut ipsa eius indicat propositio: " Sed dicet aliquis ", inquit, " Quomodo resurgunt mortui? Quo autem corpore veniunt? ". Hic iam consequenter tamquam digito ostendit unde loqueretur, et subiecit dicens: Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptelam, et mortale hoc induere immortalitatem 18. Haec ergo cum iste neget, cumque ipsum Deum, de quo Paulus dicit: Immortali, incorruptibili, soli Deo honor et gloria, Amen 19, iste corruptibilem praedicet; quandoquidem substantiam eius atque naturam et totam timuisse ne a tenebrarum gente corrumperetur, et ut caeterae consuleretur, ex parte corruptam, detestanda et abominanda eorum fabula somniat; quid est quod etiam in hoc conatur fallere imperitos, et in divinis Scripturis minus eruditos, ut interrogatus utrum accipiat apostolum Paulum, respondeat: " Maxime "; et inveniatur, minime?

Errat fortasse Paulus?

4. Sed certa, inquit, ratio est, qua ostendam Paulum apostolum aut proficiendo mutasse sententiam, et scribentem ad Corinthios, emendasse quod scripserat ad Romanos; aut omnino non scripsisse, quod tamquam eius profertur, Filium Dei ex semine David secundum carnem. Qua tandem ratione id ostendit? Quia non potest, inquit, utrumque verum esse, et quod in Epistola est ad Romanos: De Filio suo, qui factus est ex semine David secundum carnem 20; et quod ait ad Corinthios: Itaque nos amodo neminem novimus secundum carnem: et si noveramus secundum carnem Christum, sed nunc iam non novimus 21. Restat ergo ut nos demonstremus quam possit utrumque verum esse, et quam sibi haec duo non sint contraria. Unum quippe eorum non esse Pauli, nullo modo possumus dicere; quia nulla in eo variat codicum auctoritas. Etsi enim in quibusdam latinis exemplaribus non legitur, factus, sed, natus ex semine David, cum graeca factus habeant, unde non ad verbum, sed ad sententiam transferre voluit dicendo, natum, latinus interpres: tamen Christum ex semine David esse secundum carnem, omnium librorum atque linguarum concordat auctoritas. In hoc autem Paulum aliquando errasse, et proficiendo mutasse sententiam, absit ut dicamus. Quod etiam ipse Faustus sensit quam improbe atque impie diceretur; maluitque dicere, Pauli Epistolam aliorum falsitate corruptam, quam ipsius errore vitiosam.

Necesse est peracutum conciliatorem invenire qui locos Paulinos solum specie discordantes componere valeat.

5. De his enim libris dici potest, aliquid eos habere non consonum fortasse occultiori, et ad dignoscendum difficiliori veritati, quod aut sic remanserit, aut in posterioribus correctum sit, qui non praecipiendi auctoritate, sed proficiendi exercitatione scribuntur a nobis. Inter hos enim sumus, quibus idem Apostolus dicit: Et si quid aliter sapitis, id quoque vobis Deus revelabit 22. Quod genus litterarum non cum credendi necessitate, sed cum iudicandi libertate legendum est. Cui tamen ne intercluderetur locus, et adimeretur posteris ad quaestiones difficiles tractandas atque versandas linguae ac stili saluberrimus labor, distincta est a posteriorum libris excellentia canonicae auctoritatis Veteris et Novi Testamenti, quae Apostolorum confirmata temporibus per successiones episcoporum et propagationes Ecclesiarum, tamquam in sede quadam sublimiter constituta est, cui serviat omnis fidelis et pius intellectus. Ibi si quid velut absurdum moverit, non licet dicere: Auctor huius libri non tenuit veritatem: sed, aut codex mendosus est, aut interpres erravit, aut tu non intellegis. In opusculis autem posteriorum, quae libris innumerabilibus continentur, sed nullo modo illae sacratissimae canonicarum Scripturarum excellentiae coaequantur, etiam in quibuscumque eorum invenitur eadem veritas, longe tamen est impar auctoritas. Itaque in eis, si qua forte propterea dissonare putantur a vero, quia non ut dicta sunt intelleguntur, tamen liberum ibi habet lector auditorve iudicium, quo vel approbet quod placuerit, vel improbet quod offenderit: et ideo cuncta eiusmodi nisi vel certa ratione, vel ex illa canonica auctoritate defendantur, ut demonstretur sive omnino ita esse, sive fieri potuisse quod vel disputatum ibi est, vel narratum; si cui displicuerit, aut credere noluerit, non reprehenditur. In illa vero canonica eminentia sacrarum Litterarum, etiamsi unus propheta, seu apostolus, aut evangelista aliquid in suis Litteris posuisse ipsa canonis confirmatione declaratur, non licet dubitare quod verum sit: alioquin nulla erit pagina, qua humanae imperitiae regatur infirmitas, si Librorum canonicorum saluberrima auctoritas, aut contempta penitus aboletur, aut interminata confunditur.

Sanctus Paulus numquam sibi ipsi repugnat.

6. Quapropter quisquis es, quem velut repugnantia ista moverunt, quod alibi scriptum est: Filium Dei ex semine David 23, alibi autem: Et si noveramus Christum secundum carnem, sed iam nunc non novimus 24; etsi non utrumque ex unius Apostoli Litteris proferretur, sed unum eorum Paulus dixisset, alterum Petrus, aut Isaias, aut alius quisquam Apostolorum, sive Prophetarum; quia ita sibi omnia in canonica auctoritate concordant, ut tamquam uno ore dicta, iustissima et prudentissima pietate credantur, et serenissimo intellectu inveniantur, et solertissima diligentia demonstrentur; non liceret de alterutro dubitare. Proinde, quia ex apostoli Pauli canonicis, id est, vere Pauli Epistolis, utrumque profertur, et non possumus dicere, aut mendosum esse codicem, omnes enim latini emendati sic habent; aut interpretem errasse, omnes enim graeci emendati sic habent: restat ut tu non intellegas, a me autem ratio flagitetur, quomodo neutrum ab altero dissonet, sed in eadem sanae fidei regula utrumque concordet. Si enim tu quoque pie quaereres, posses invenire quomodo ista perscrutata dilucescant.

Ne Filium Dei cognoscas per carnem.

7. 1. Nam quod Filius Dei ex semine David homo factus est, nec idem Apostolus uno loco dicit, et aliae sanctae Scripturae apertissime praedicant. Quod vero dicit: Et si noveramus Christum secundum carnem, sed iam nunc non novimus 25, ea ipsa circumstantia Scripturae loci eius satis ostendit quid loquatur Apostolus. Suo quippe more vitam nostram futuram, quae iam in ipso homine mediatore Christo Iesu capite nostro resurgente completa est, ita spe certa meditatur, tamquam iam adsit, praesensque teneatur: quae utique vita non erit secundum carnem, sicut iam Christi vita non est secundum carnem. Carnem namque hoc loco non ipsam corporis nostri substantiam, quam Dominus etiam post resurrectionem suam carnem appellat, dicens: Palpate et videte, quia spiritus ossa et carnem non habet, sicut me videtis habere 26; sed corruptionem mortalitatemque carnis vult intellegi, quae tunc non erit in nobis, sicut iam in Christo non est. Hanc enim proprie carnem nominabat, etiam cum de ipsa resurrectione satis evidenter loqueretur, et diceret, quod iam supra commemoravi: Caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt, neque corruptio incorruptionem possidebit. Cum ergo factum fuerit, quod ibi consequenter dicit: Ecce mysterium vobis dico: omnes quidem resurgemus, non tamen omnes immutabimur. In atomo, id est, in momento, in ictu oculi, in novissima tuba, canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti, et nos immutabimur: oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem 27: iam secundum id quod carnem, non ipsam corporis substantiam, sed ipsam corruptionem mortalitatis appellat, non erit utique caro, quia corruptionem mortalitatis mutata non habebit; secundum autem ipsius substantiae corporisque originem eadem caro erit, quia ipsa resurget et ipsa mutabitur, quia et illud verum est quod ait Dominus, posteaquam resurrexit: Palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere; et hoc verum est quod ait Apostolus: Caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt. Illud enim dictum est secundum ipsam substantiam, quae etiam tunc erit, quia ipsa mutabitur: hoc autem dictum est secundum carnalem corruptionis qualitatem, quae tunc iam non erit, quia mutata caro non corrumpetur. Noveramus ergo Christum secundum carnem, id est, secundum carnis mortalitatem antequam resurgeret: Sed nunc iam non novimus; quia, sicut idem dicit Apostolus: Christus resurgens a mortuis iam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur 28.

7. 2. Nam si te ad verborum proprietatem teneas, mentitus est cum ait: Noveramus Christum secundum carnem, si Christus numquam fuit secundum carnem: nemo enim noverat quod non erat. Non autem dixit: Putabamus Christum secundum carnem; sed: Noveramus. Verumtamen ut verbo non premam, ne quis affirmet per abusionem locutum Apostolum, ut pro eo quod est, putabamus, diceret: Noveramus; illud miror non attendere homines caecos, vel potius non miror non videre caecos, quia si Christus ideo non habuit carnem, quia dixit Apostolus, nunc iam non se nosse Christum secundum carnem; nec illi habuerunt carnem, de quibus in eodem loco dicit: Itaque nos amodo neminem novimus secundum carnem 29. Neque enim de solo Christo id volens intellegi, posset dicere: Neminem novimus secundum carnem; sed quia illorum secum vitam futuram tamquam praesentem meditabatur, qui resurgentes commutabuntur: Amodo, inquit, neminem novimus secundum carnem; id est, tam certam spem tenemus futurae nostrae incorruptionis et immortalitatis, ut amodo iam in ipsa notitia gaudeamus. Unde alio loco dicit: Si autem resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est ad dexteram Dei sedens: quae sursum sunt sapite, non quae super terram 30. Nondum utique resurreximus sicut Christus; sed tamen secundum spem, quae nobis in illo est, iam nos cum illo resurrexisse testatus est. Unde etiam dicit: Secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis 31. Quis autem non intellegat in lavacro regenerationis spem nobis datam salutis futurae, non iam salutem ipsam, quae promittitur? et tamen quia certa spes est, tamquam iam data esset eadem salus, salvos nos, inquit, fecit. Alio quippe loco dilucidissime dicit: Nos in nobis ipsis ingemiscimus, adoptionem exspectantes, redemptionem corporis nostri. Spe enim salvi facti sumus. Spes autem quae videtur, non est spes: quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus, speramus, per patientiam exspectamus 32. Sicut ergo hic non dixit: Salvi futuri sumus; sed: Amodo iam salvi facti sumus, nondum tamen in re, sed in spe: Spe enim, inquit, salvi facti sumus; sic et quod ibi dictum est: Amodo neminem novimus secundum carnem; nondum in re, sed in spe intellegitur: quia spes nobis in Christo est, quia in illo iam completum est quod nobis promissum speramus. Ille quippe iam resurrexit, et mors ei ultra non dominabitur. Quem et si noveramus secundum carnem, cum adhuc moriturus esset; inerat quippe in eius corpore illa mortalitas, quam proprie carnem appellat Apostolus: Sed iam nunc non novimus; illud enim eius mortale iam induit immortalitatem, unde secundum pristinam mortalitatem iam caro appellari non possit.

Indicium trahitur a contextu.

8. Itaque ipsius loci contextionem, ubi haec sententia est, de qua isti calumniantur, consideremus, ut hoc quod dico, magis eluceat. Caritas, inquit, Christi compellit nos; iudicantes hoc quoniam si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt: et pro omnibus mortuus est, ut qui vivunt, iam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit. Itaque nos amodo neminem novimus secundum carnem: et si noveramus secundum carnem Christum, sed iam nunc non novimus. Certe iam nunc cuivis apparet propter resurrectionem Christi hoc dixisse Apostolum; quandoquidem ista verba illud praecessit: Ut qui vivunt, iam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit. Quid est enim aliud, non sibi, sed ei s vivant, nisi ut secundum carnem non vivant in spe terrenorum et corruptibilium bonorum, sed secundum spiritum in spe resurrectionis, quae iam ex ipsis in Christo facta est? Itaque eorum pro quibus Christus mortuus est et resurrexit, et qui iam non sibi, sed illi vivunt, neminem secundum carnem Apostolus noverat, propter spem futurae immortalitatis, in cuius exspectatione vivebant, quae in Christo iam non spes, sed res erat: quem et si noverat secundum carnem, cum adhuc moriturus esset, iam tamen non noverat; quia eum resurrexisse noverat, et ultra ei mortem non dominaturam. Et quia omnes in illo, et si nondum in re, iam tamen spe hoc sumus, sequitur et dicit: Si qua igitur in Christo nova creatura, vetera transierunt: ecce facta sunt omnia nova. Omnia autem ex Deo, qui reconciliavit nos sibi per Christum 33. Omnis ergo nova creatura, id est, populus innovatus per fidem, ut habeat interim in spe, quod in re postea perficiatur, in Christo habet iam quod in se sperat. Itaque nunc vetera transierunt secundum spem, quia modo iam non est tempus Veteris Testamenti, quo temporale atque carnale regnum exspectetur a Deo: et facta sunt omnia nova secundum eamdem spem, ut regnum coelorum, ubi nulla erit mors atque corruptio, promissum teneamus. In resurrectione autem mortuorum iam non secundum spem, sed secundum rem, et vetera transibunt, cum inimica novissima destruetur mors: et fient omnia nova, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem 34: quod iam factum est in Christo, quem secundum rem, iam non noverat Paulus secundum carnem: eorum vero pro quibus mortuus est et resurrexit, nondum secundum rem, sed secundum spem, neminem noverat secundum carnem; quia illius gratia, sicut idem ad Ephesios dicit, sumus salvi facti. Nam et ipse locus huic sententiae sic attestatur: Deus autem, inquit, qui dives est in misericordia, propter multam dilectionem qua dilexit nos, et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos Christo; cuius gratia sumus salvi facti 35. Quod enim hic dixit: Convivificavit nos Christo, hoc dixit ad Corinthios: Ut qui vivunt, iam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit. Et quod hic dicit: Cuius gratia salvi sumus facti; iam velut perfectum sit loquitur, quod in spe tenet. Nam quod paulo ante commemoravi, apertissime alibi dicit: Spe enim salvi facti sumus. Ideoque et hic sequitur, et tamquam perfectum enumerat quod futurum est: Et simul, inquit, excitavit, et simul sedere fecit in coelestibus in Christo Iesu. Certe enim in coelestibus Christus iam sedet, nondum autem nos: sed quia spe certa, quod futurum est, iam tenemus, simul sedere nos dixit in coelestibus, nondum in nobis, sed iam in illo. Namque ne putares iam nunc esse perfectum, quod in spe ita dicitur, tamquam perfectum sit, atque ut intellegas adhuc futurum, sequitur et dicit: Ut ostenderet in supervenientibus saeculis superabundantes divitias gratiae suae in benignitate super nos in Christo Iesu 36. Hinc est et illud: Cum enim essemus in carne, passiones peccatorum, quae per legem sunt, operabantur in membris nostris, ut fructum ferrent morti 37. Ita enim dixit: Cum essemus in carne, quasi iam non essent in carne: quod ita intellegitur: Cum essemus in spe rerum carnalium: quando lex, quae impleri non potest nisi per caritatem spiritalem, ad hoc super eos erat, ut per praevaricationem abundaret delictum; ut postea revelato Novo Testamento, per indulgentiam, superabundaret gratia 38. Hinc similiter alibi dicit: Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt. Et ne putaret quisquam eos dictos, qui nondum mortui sunt, statim subiecit: Vos autem non estis in carne, sed in spiritu 39. Id est, qui in spe carnalium bonorum sunt, Deo placere non possunt; vos autem non estis in spe carnalium, sed in spe spiritalium, id est, regni coelorum, ubi et ipsum corpus per illam mutationem in suo quodam genere spiritale erit, quod modo animale est. Seminatur enim corpus animale, sicut ad Corinthios idem dicit, resurget corpus spiritale 40. Si ergo neminem eorum iam noverat secundum carnem Apostolus, qui propterea dicebantur non esse in carne, quia non erant in spe rerum carnalium, quamvis adhuc corruptibilem carnem mortalemque portarent; quanto expressius de Christo diceret quod eum iam non noverat secundum carnem, in cuius corpore etiam re ipsa iam perfectum erat, quod illi in spe promissum tenebant? Quanto ergo melius, quanto religiosius divinae Scripturae ita tractantur, ut discussis omnibus concordare inveniantur, quam deficiente homine in quaestione quam solvere non potest, tamquam verae in parte acceptentur, et tamquam falsae in parte damnentur? Quia et cum esset parvulus Apostolus, et ea quae parvuli erant, saperet 41 quamquam hoc ad similitudinem dixerit, nondum erat tamen spiritalis, qualis iam erat cum scriberet quae ad Ecclesiarum aedificationem, non proficiendi exercitatione in studiosorum manibus versarentur, sed praecipiendi auctoritate in ecclesiastico canone legerentur.