LIBER PRIMUS

Quibus rationibus impulsus Augustinus libros contra Faustum Manichaeum in lucem prodendos curavit.

1. Faustus quidam fuit gente Afer, civitate Milevitanus, eloquio suavis, ingenio callidus, secta manichaeus, ac per hoc nefando errore perversus. Noveram ipse hominem, quemadmodum eum commemoravi in libris Confessionum mearum. Hic quoddam volumen edidit adversus rectam christianam fidem, et catholicam veritatem. Quod cum venisset in manus nostras, lectumque esset a fratribus, desideraverunt, et iure caritatis per quam eis servimus flagitaverunt, ut ei responderemus. Hoc aggrediar nunc in nomine atque adiutorio Domini et Salvatoris nostri Iesu Christi, ut omnes qui haec legent, intellegant quam nihil sit acutum ingenium et lingua expolita, nisi a Domino gressus hominis dirigantur 1. Quod multis etiam tardioribus et invalidioribus occulta aequitate divinae misericordiae praestitum est, cum multi acerrimi et facundissimi, deserti adiutorio Dei, ad hoc velociter et pertinaciter currerent, ut a veritatis via longius aberrarent. Commodum autem arbitror, sub eius nomine verba eius ponere, et sub meo responsionem meam.

Faustus respondet se paratum esse, suadente Adimanto, ad errores Iudaeorum Christianorumque penitus eruendos.

2. FAUSTUS dixit: Satis superque in lucem iam traductis erroribus, ac Iudaicae superstitionis simul et semichristianorum abunde detecta fallacia, a doctissimo scilicet et solo nobis post beatum patrem nostrum Manichaeum studendo Adimanto; non ab re visum est, fratres carissimi, haec quoque brevia vobis et concinna responsa, propter callidas et astutas conferentium nobiscum propositiones, scribere, quo cum iidem vos ex more parentis sui serpentis captiosis circumvenire quaestiunculis voluerint, et ipsi ad respondendum vigilanter eis sitis instructi. Ita enim fiet ut ad ea ipsa quae proposuerint religati, ulterius huc atque illuc vagari non possint. Ac ne profusa confusave oratione legentium inundarentur ingenia, tam breviter quam distincte ex adverso sibi, ipsorum atque nostrorum verba constitui.

Quid intersit, secundum Augustinum, inter semichristianos, pseudochristianos, perfectos et imperfectos catholicos et quos sequi atque quos devitare oporteat.

3. AUGUSTINUS respondit: Tu semichristianos cavendos putas, quod nos esse dicis: nos autem pseudochristianos cavemus, quod vos esse ostendimus. Nam quod semis est, ex quadam parte imperfectum, ex nulla tamen falsum est. Quid ergo? si aliquid deest fidei eorum quos circumvenire conamini, numquid ideo id quod eis adest destruendum, ac non potius id quod deest astruendum est? Sicut ad quosdam imperfectos loquens Apostolus ait: Gaudens et videns vestram conversationem, et id quod deest fidei vestrae in Christo 2. Cernebat utique quamdam fabricam spiritalem, sicut alibi dicit: Dei aedificatio estis 3: et in ea cernebat utrumque; et unde gauderet, et unde satageret. Gaudebat ex eo quod iam aedificatum videbat; satagebat ex eo quod usque ad culmen perfectionis adhuc aedificandum esse sentiebat. Itaque nos revera catholicos nondum perfectos, sed quodammodo, ut dixisti, semichristianos quos fallatis et seducatis vestra perversitate, insectamini. Sed si qui adhuc etiam tales sunt, si vos pseudochristianos esse intellexerint, quamvis captiosis quaestionum vestrarum propositionibus, propter id quod eorum fidei deest, respondere non possint; non tamen sequendos, sed devitandos vos esse cognoscunt. Sicut ergo vestra intentio est semichristianos quos decipiatis inquirere, sic nostra intentio est pseudochristianos vos ostendere: ut non solum christiani peritiores vos convincendo prodant, sed et imperitiores vos cavendo proficiant. Cur autem serpentem patrem nostrum dixisti? An excidit tibi quemadmodum soleatis vituperare Deum qui homini praeceptum in paradiso dedit 4, et laudare serpentem quod ei per suum consilium oculos aperuit 5? Puto iustum esse ut serpentem illum diabolum a vobis laudatum, tu potius agnoscas parentem tuum. Nam ille te filium etiam modo vituperatus agnoscit.