TRACTATUS 118

Acceperunt vestimenta eius et fecerunt quatuor partes, et tunicam (Io 19, 23-24).

Quadripartita vestis Domini quadripartitam figuravit eius Ecclesiam, toto scilicet, qui quatuor partibus constat, terrarum orbe diffusam. Tunica vero illa sortita, omnium partium significat unitatem, quae caritatis vinculo continetur.

1. Ea quae gesta sunt iuxta crucem Domini, cum iam crucifixus esset, isto, quantum adiuvat, sermone tractemus. Milites ergo cum crucifixissent eum, acceperunt vestimenta eius, et fecerunt quatuor partes; unicuique militi partem, et tunicam. Erat autem tunica inconsutilis, desuper contexta per totum: dixerunt ergo ad invicem: Non scindamus eam, sed sortiamur de illa cuius sit. Ut Scriptura impleretur dicens: Partiti sunt vestimenta mea sibi, et in vestem meam miserunt sortem 1. Factum est quod voluerunt Iudaei: non ipsi, sed milites qui parebant Pilato, iudicante ipso, crucifixerunt Iesum; et tamen si voluntates, si insidias, si operam, si traditionem, postremo si extorquentes clamores eorum cogitemus, magis utique Iudaei crucifixerunt Iesum.

2. Sed de partitione et sortitione vestimentorum eius non est praetereunter loquendum. Quamvis enim omnes Evangelistae quatuor huius rei meminerint, caeteri tamen brevius quam Ioannes: et clause illi, iste vero apertissime. Nam Matthaeus ait: Postquam autem crucifixerunt eum, diviserunt vestimenta eius, sortem mittentes 2. Marcus: Et crucifigentes eum, diviserunt vestimenta eius, mittentes sortem super eis, quis quid tolleret 3. Lucas: Dividentes vero vestimenta eius, miserunt sortes 4. Ioannes autem et quot partes de vestimentis eius fecerint, dixit, id est, quatuor, ut singulas tollerent. Unde apparet quatuor fuisse milites qui in eo crucifigendo praesidi paruerunt. Manifeste quippe ait: Milites ergo cum crucifixissent eum, acceperunt vestimenta eius, et fecerunt quatuor partes, unicuique militi partem, et tunicam; subaudiendum est, acceperunt: ut iste sit sensus: Acceperunt vestimenta eius, et fecerunt quatuor partes, unicuique militi partem; acceperunt et tunicam. Et sic locutus est, ut de caeteris vestimentis nullam sortem missam esse videamus; sed de tunica quam simul cum caeteris acceperunt, sed non similiter diviserunt. De hac enim sequitur exponens: Erat autem tunica inconsutilis, desuper contexta per totum. Cur autem de illa sortem miserunt narrans: Dixerunt ergo, inquit, ad invicem: Non scindamus eam, sed sortiamur de illa cuius sit. Apparet itaque in aliis vestibus aequales eos habuisse partes, ut sortiri necesse non fuerit: in illa vero una non eos habere potuisse singulas partes, nisi scinderetur, ut pannos eius inutiliter tollerent; quod ne facerent, ad unum eam pervenire sortitione maluerunt. Huius evangelistae narrationi consonat etiam propheticum testimonium, quod et ipse continuo subiungens: Ut scriptura, inquit, impleretur dicens: Partiti sunt vestimenta mea sibi, et super vestem meam miserunt sortem 5. Non enim, ait, sortiti; sed, partiti: nec ait, sortientes partiti sunt; sed in caeteris vestimentis sortem omnino non nominans, postea dixit, et in vestem meam miserunt sortem, propter illam reliquam tunicam. De qua re dicam quod ipse donaverit, cum prius eam quae oboriri potest, tamquam Evangelistae inter se discrepent, calumniam propulsavero, demonstrans nullius caeterorum verba narrationi Ioannis esse contraria.

3. Matthaeus enim dicendo: Diviserunt vestimenta eius, sortem mittentes, ad totam divisionem vestimentorum voluit intellegi etiam tunicam pertinere, de qua sortem miserunt; quia utique omnes vestes dividendo, in quibus et illa fuit, de ipsa sortiti sunt. Tale est etiam quod ait Lucas: Dividentes vestimenta eius, miserunt sortes: dividentes enim venerunt ad tunicam, de qua facta est sortitio, ut inter eos universa vestimentorum eius divisio compleretur. Quid autem interest utrum dicatur: Dividentes miserunt sortes, quod ait Lucas; an: Diviserunt, sortem mittentes, quod ait Matthaeus: nisi quod Lucas dicendo sortes, pluralem pro singulari numero posuit; quae locutio Scripturis sanctis insolita non est: quamvis nonnulli codices sortem reperiantur habere, non sortes? Marcus itaque solus videtur aliquam intulisse quaestionem: dicendo enim: Mittentes sortem super eis, quis quid tolleret, tamquam super omnibus vestimentis, non super sola tunica sors missa sit, locutus videtur. Sed etiam hic brevitas obscuritatem facit: sic enim dictum est: Mittentes sortem super eis, ac si diceretur: Mittentes sortem cum dividerentur: quod et factum est. Omnium quippe vestimentorum eius divisio completa non esset, nisi sorte claruisset quis etiam illam tunicam tolleret, ut sic contentio dividentium finiretur, vel nulla potius oriretur. Quod ergo ait: Quis quid tolleret, quandoquidem hoc sorti deputatur, non ad omnia quae divisa sunt vestimenta referendum est; sors enim missa est, quis illam tunicam tolleret: de qua quoniam narrare praetermisit qualis fuerit, et quemadmodum aequalibus factis partibus sola remanserit, quae ne conscinderetur, veniret in sortem; propterea positum est quod ait: Quis quid tolleret, id est, quis eam tolleret: tamquam si totum ita diceretur: Diviserunt vestimenta eius, mittentes sortem super eis, quis tunicam quae partibus aequalibus superfuerat, tolleret.

Unus pro omnibus, quia unitas est in omnibus.

4. Quaerat forte aliquis, quid significet in tot partes vestimentorum facta divisio, et de tunica illa sortitio. Quadripartita vestis Domini Iesu Christi, quadripartitam figuravit eius Ecclesiam, toto scilicet, qui quatuor partibus constat, terrarum orbe diffusam, et omnibus eisdem partibus aequaliter, id est concorditer distributam. Propter quod alibi dicit missurum se Angelos suos, ut colligant electos eius a quatuor ventis 6: quod quid est, nisi a quatuor partibus mundi, Oriente, Occidente, Aquilone et Meridie? Tunica vero illa sortita, omnium partium significat unitatem, quae caritatis vinculo continetur. De caritate autem locuturus Apostolus: Supereminentem, inquit, viam vobis demonstro 7: et alio loco ait: Cognoscere etiam supereminentem scientiae caritatem Christi 8; itemque alibi: Super omnia autem haec caritatem, quae est vinculum perfectionis 9. Si ergo caritas et supereminentiorem habet viam, et supereminet scientiae, et super omnia praecepta est; merito vestis qua significatur, desuper contexta perhibetur. Inconsutilis autem, ne aliquando dissuatur: et ad unum pervenit, quia in unum omnes colligit. Sicut in Apostolis cum esset etiam ipse numerus duodenarius, id est quadripartitus in ternos, et omnes essent interrogati, solus Petrus respondit: Tu es Christus Filius Dei vivi; et ei dicitur: Tibi dabo claves regni coelorum 10, tamquam ligandi et solvendi solus acceperit potestatem: cum et illud unus pro omnibus dixerit, et hoc cum omnibus tamquam personam gerens ipsius unitatis acceperit: ideo unus pro omnibus, quia unitas est in omnibus. Unde et hic cum dixisset, desuper contexta; addidit, per totum. Quod si referamus ad id quod significat, nemo eius est expers qui pertinere invenitur ad totum: a quo toto, sicut graeca indicat lingua, catholica vocatur Ecclesia. In sorte autem quid, nisi Dei gratia commendata est? Sic quippe in uno ad omnes pervenit, cum sors omnibus placuit, quia et Dei gratia in unitate ad omnes pervenit: et cum sors mittitur, non personae cuiusque vel meritis, sed occulto iudicio Dei ceditur.

5. Nec ideo ista non aliquid boni significasse quis dixerit, quia per malos facta sunt, non scilicet per eos qui Christum secuti, sed qui sunt persecuti. Quid enim de ipsa cruce dicturi sumus, quae certe similiter ab inimicis atque impiis Christo facta et impacta est? Et tamen ea significari recte intellegitur quod ait Apostolus: Quae sit latitudo, et longitudo, et altitudo, et profundum 11. Lata est quippe in transverso ligno, quo extenduntur pendentis manus; et significat opera bona, in latitudine caritatis: longa est a transverso ligno usque ad terram, ubi dorsum pedesque figuntur; et significat perseverantiam in longitudine temporis usque in finem: alta est in cacumine, quo transversum lignum sursum versus exceditur; et significat supernum finem, quo cuncta opera referuntur; quoniam cuncta quae latitudine ac longitudine bene ac perseveranter fiunt, propter altitudinem divinorum facienda sunt praemiorum: profunda est in ea parte qua in terra figitur; ibi quippe et occulta est, nec videri potest, sed cuncta eius apparentia et eminentia inde consurgunt; sicut bona nostra de profunditate gratiae Dei, quae comprehendi ac diiudicari non potest, universa procedunt. Sed etsi crux Christi hoc solum significet quod ait Apostolus: Qui autem Iesu Christi sunt, carnem suam crucifixerunt cum passionibus et concupiscentiis 12, quam magnum bonum est? Nec tamen facit hoc, nisi concupiscens adversus carnem spiritus bonus, cum illam crucem Christi fecerit inimicus, id est spiritus malus. Postremo quid est, quod omnes noverunt: Signum Christi, nisi crux Christi? Quod signum nisi adhibeatur sive frontibus credentium, sive ipsi aquae ex qua regenerantur, sive oleo quo chrismate unguntur, sive sacrificio quo aluntur, nihil eorum rite perficitur. Quomodo ergo per id quod mali faciunt, nihil boni significatur; quando per crucem Christi, quam fecerunt mali, in celebratione Sacramentorum eius bonum nobis omne signatur? Sed haec hactenus: quae autem sequuntur, alias, ut Deus opitulabitur, disserendo videbimus.