TRACTATUS 117

Quod scripsi, scripsi (Io 19, 17-22).

O ineffabilem vim divinae operationis, etiam in cordibus ignorantium. Ideo Pilatus quod scripsit, scripsit, quia Dominus quod dixit, dixit.

1. Iudicante atque damnante Pilato pro tribunali, Dominum Iesum Christum hora quasi sexta susceperunt, et eduxerunt. Et baiulans sibi crucem, exiit in eum qui dicitur Calvariae locum, hebraice Golgotha, ubi crucifixerunt eum 1. Quid est ergo quod Marcus evangelista dicit: Erat autem hora tertia, et crucifixerunt eum 2; nisi quia hora tertia crucifixus est Dominus linguis Iudaeorum, hora sexta manibus militum? Ut intellegamus horam quintam iam fuisse transactam, et aliquid de sexta coeptum quando sedit pro tribunali Pilatus, quae dicta est a Ioanne hora quasi sexta: et cum duceretur, et ligno cum duobus latronibus configeretur, et iuxta eius crucem gererentur quae gesta narrantur, hora sexta integra compleretur; ex qua hora usque ad nonam sole obscurato, tenebras factas trium evangelistarum, Matthaei, Marci et Lucae contestatur auctoritas 3. Sed quoniam Iudaei facinus interfecti Christi a se in Romanos, id est, in Pilatum et eius milites transferre conati sunt; propterea Marcus suppressa ea hora qua Christus a militibus crucifixus est, quae agi sexta iam coeperat, tertiam potius horam recordatus expressit, qua hora intelleguntur apud Pilatum clamare potuisse: Crucifige, crucifige 4: ut non illi tantum reperiantur crucifixisse Iesum, id est, milites qui eum ligno sexta hora suspenderunt; verum etiam Iudaei, qui ut crucifigeretur, hora tertia clamaverunt.

2. Est et alia huius solutio quaestionis, ut non hic accipiatur hora sexta diei, quia nec Ioannes ait: Erat autem hora diei quasi sexta, aut hora quasi sexta; sed ait: Erat autem parasceve Paschae, hora quasi sexta 5. Parasceve autem latine Praeparatio est: sed isto verbo graeco libentius utuntur Iudaei in huiusmodi observationibus, etiam qui magis latine quam graece loquuntur. Erat ergo praeparatio Paschae. Pascha vero nostrum, sicut dicit Apostolus, immolatus est Christus 6: cuius Paschae praeparationem si ab hora noctis nona computemus (tunc enim videntur principes sacerdotum pronuntiasse immolationem Domini, dicentes: Reus est mortis 7; cum adhuc in domo pontificis audiretur: unde congruenter accipitur inde coepisse praeparationem veri Paschae, cuius umbra erat Pascha Iudaeorum, id est, immolationis Christi, ex quo a sacerdotibus pronuntiatus est immolandus), profecto ab ea noctis hora, quae tunc nona fuisse conicitur, usque ad horam diei tertiam qua crucifixum esse Christum Marcus evangelista testatur, sex horae sunt, tres nocturnae et tres diurnae. Unde in hac parasceve Paschae, id est praeparatione immolationis Christi, quae ab hora noctis nona coeperat, quasi sexta agebatur hora; id est, peracta quinta iam sexta currere coeperat, quando Pilatus tribunal ascendit: adhuc enim erat ipsa praeparatio, quae ab hora noctis nona coeperat, donec fieret quae praeparabatur Christi immolatio: quae facta est hora tertia secundum Marcum, non praeparationis, sed diei; eademque sexta non diei, sed praeparationis, sex utique horis a noctis nona usque ad diei tertiam computatis. Harum duarum solutionum istius difficilis quaestionis, eligat quisque quam volet Melius autem quid eligat iudicabit, qui de Consensu Evangelistarum quae operosissime disputata sunt, legerit. Quod si et aliae solutiones eius potuerint inveniri, cumulatius evangelicae veritatis constantia defendetur adversus calumnias infidelis atque impiae vanitatis. Nunc ad narrationem Ioannis evangelistae post ista breviter tractata redeamus.

Spectaculum impietas, ludibrium.

3. Susceperunt autem, inquit: Iesum, et eduxerunt: et baiulans sibi crucem, exiit in eum qui dicitur Calvariae locum, hebraice Golgotha, ubi crucifixerunt eum. Ibat ergo ad locum ubi fuerat crucifigendus, portans crucem suam Iesus. Grande spectaculum: sed si spectet impietas, grande ludibrium; si pietas, grande mysterium: si spectet impietas, grande ignominiae documentum; si pietas, grande fidei munimentum: si spectet impietas, ridet regem pro virga regni lignum sui portare supplicii; si pietas, videt regem baiulantem lignum ad semetipsum figendum, quod fixurus fuerat etiam in frontibus regum: in eo spernendus oculis impiorum, in quo erant gloriatura corda sanctorum. Dicturo enim Paulo: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi 8, ipsam crucem suam suo gestans humero commendabat; et lucernae arsurae quae sub modio ponenda non erat, candelabrum ferebat 9. Baiulans ergo sibi crucem, exiit in eum qui dicitur Calvariae locum, hebraice Golgotha: ubi eum crucifixerunt; et cum eo alios duos hinc et hinc, medium autem Iesum 10. Isti duo latrones erant, sicut aliorum evangelistarum narratione didicimus, cum quibus crucifixus et inter quos fixus est Christus 11: de quo praemissa dixerat prophetia: Et inter iniquos deputatus est 12.

4. Scripsit autem et titulum Pilatus, et posuit super crucem: erat autem scriptum, Iesus Nazarenus Rex Iudaeorum. Hunc ergo titulum multi legerunt Iudaeorum, quia prope civitatem erat locus ubi crucifixus est Iesus. Et erat scriptum hebraice, graece et latine: Rex Iudaeorum 13. Hae quippe tres linguae ibi prae caeteris eminebant: hebraea, propter Iudaeos in Dei Lege gloriantes; graeca, propter Gentium sapientes; latina, propter Romanos multis ac pene omnibus iam tunc gentibus imperantes.

5. Dicebant ergo Pilato pontifices Iudaeorum: Noli scribere, Rex Iudaeorum; sed quia ipse dixit. Rex sum Iudaeorum. Respondit Pilatus: Quod scripsi, scripsi 14. O ineffabilem vim divinae operationis, etiam in cordibus ignorantium! Nonne occulta vox quaedam Pilato intus quodam, si dici potest, clamoso silentio personabat, quod tanto ante in Psalmorum litteris prophetatum est: Ne corrumpas tituli inscriptionem 15? Ecce tituli inscriptionem non corrumpit; quod scripsit, scripsit. Sed etiam pontifices qui hoc corrumpi volebant, quid dicebant? Noli scribere, inquiunt: Rex Iudaeorum; sed quia ipse dixit: Rex sum Iudaeorum. Quid loquimini, insani? Quid fieri contradicitis, quod mutare nullo pacto potestis? Numquid enim propterea non erit verum, quia Iesus ait: Rex sum Iudaeorum? Si corrumpi non potest quod Pilatus scripsit, corrumpi potest quod veritas dixit? Sed Iudaeorum tantum rex est Christus, an et Gentium? Imo et Gentium. Cum enim dixisset in prophetia: Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum eius, praedicans praeceptum Domini; ne propter montem Sion solis Iudaeis eum regem quisquam diceret constitutum, continuo subiecit: Dominus dixit ad me, Filius meus es tu, ego hodie genui te: postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae 16. Unde et ipse iam per os proprium loquens apud Iudaeos: Habeo, inquit, alias oves quae non sunt de hoc ovili: oportet me et ipsas adducere, et vocem meam audient, et erit unus grex et unus pastor 17. Cur ergo magnum volumus intellegi in hoc titulo sacramentum, in quo scriptum erat: Rex Iudaeorum, si rex est Christus et Gentium? Quia scilicet oleaster factus est particeps pinguedinis oleae, non olea particeps facta est amaritudinis oleastri 18. Nam in eo quod de Christo veraciter scriptus est titulus: Rex Iudaeorum, qui sunt intellegendi Iudaei, nisi semen Abrahae, filii promissionis, qui sunt etiam filii Dei? Quoniam non qui filii carnis, ait Apostolus, hi filii Dei; sed qui filii promissionis, deputantur in semine 19. Et Gentes erant quibus dicebat: Si autem vos Christi, ergo Abrahae semen estis, secundum promissionem haeredes 20. Rex ergo Iudaeorum Christus, sed Iudaeorum circumcisione cordis, spiritu, non littera; quorum laus non ex hominibus, sed ex Deo est 21; pertinentium ad Ierusalem liberam matrem nostram aeternam in coelis, Saram spiritalem, ancillam et filios eius de domo libertatis eicientem 22. Ideo enim Pilatus quod scripsit, scripsit; quia Dominus quod dixit, dixit.