TRACTATUS 116

Et dabant ei alapas (Io 19, 1-16).

Sic illud granum multiplicandum seminabatur horribili contumelia, ut mirabili pullularet in gloria.

Occultata potentia, commendatur imitanda patientia.

1. Cum Iudaei clamassent, non Iesum sibi a Pilato dimitti velle per Pascha, sed Barabbam latronem; non salvatorem, sed interfectorem; non datorem vitae, sed ademptorem: Tunc apprehendit Pilatus Iesum, et flagellavit 1. Hoc Pilatus non ob aliud fecisse credendus est, nisi ut eius iniuriis Iudaei satiati sufficere sibi existimarent, et usque ad eius mortem saevire desisterent. Ad hoc pertinet quod idem praeses cohortem suam etiam permisit facere quae sequuntur; aut fortassis et iussit, quamvis hoc Evangelista tacuerit. Dixit enim quid deinde fecerint milites; Pilatum tamen id iussisse non dixit. Et milites, inquit, plectentes coronam de spinis imposuerunt capiti eius, et veste purpurea circumdederunt eum. Et veniebant ad eum et dicebant: Ave, rex Iudaeorum. Et dabant ei alapas 2. Sic implebantur quae de se praedixerat Christus: sic martyres informabantur ad omnia quae persecutores libuisset facere, perferenda; sic paulisper occultata tremenda potentia, commendabatur prius imitanda patientia; sic regnum quod de hoc mundo non erat, superbum mundum non atrocitate pugnandi, sed patiendi humilitate vincebat; sic illud granum multiplicandum seminabatur horribili contumelia, ut mirabili pullularet in gloria.

2. Exiit iterum Pilatus foras, et dicit eis: Ecce adduco eum foras, ut cognoscatis quia in eo nullam causam invenio. Exiit ergo Iesus portans spineam coronam et purpureum vestimentum. Et dicit eis: Ecce homo 3. Hinc apparet non ignorante Pilato haec a militibus facta, sive iusserit ea, sive permiserit; illa scilicet causa, quam supra diximus, ut haec eius ludibria inimici libentissime biberent, et ulterius sanguinem non sitirent. Egreditur ad eos Iesus portans spineam coronam et purpureum vestimentum, non clarus imperio, sed plenus opprobrio; et dicitur eis: Ecce homo: si regi invidetis, iam parcite, quia deiectum videtis; flagellatus est, spinis coronatus est, ludibriosa veste amictus est, amaris conviciis illusus est, alapis caesus est; fervet ignominia, frigescat invidia. Sed non frigescit, inardescit potius et increscit.

3. Cum ergo vidissent eum pontifices et ministri, clamabant dicentes: Crucifige, crucifige eum. Dicit eis Pilatus: Accipite eum vos, et crucifigite; ego enim non invenio in eo causam. Responderunt ei Iudaei: Nos Legem habemus, et secundum Legem debet mori, quia Filium Dei se fecit 4. Ecce altera maior invidia. Parva quippe illa videbatur, velut affectatae illicito ausu, regiae potestatis: et tamen neutrum sibi Iesus mendaciter usurpavit; sed utrumque verum est, et unigenitus est Dei Filius, et rex ab eo constitutus super Sion montem sanctum eius: et utrumque nunc demonstraretur, nisi quanto erat potentior, tanto mallet esse patientior.

4. Cum ergo audisset Pilatus hoc verbum, magis timuit; et ingressus est praetorium iterum, et dicit ad Iesum: Unde es tu? Iesus autem responsum non dedit ei 5. Hoc silentium Domini nostri Iesu Christi non semel factum, collatis omnium Evangelistarum narrationibus reperitur, et apud principes sacerdotum, et apud Herodem, quo eum, sicut Lucas indicat, miserat Pilatus audiendum, et apud ipsum Pilatum 6: ut non frustra de illo prophetia praecesserit: Sicut agnus coram tondente se fuit sine voce, sic non aperuit os suum 7; tunc utique quando interrogantibus non respondit. Quamvis enim quibusdam interrogationibus saepe responderit; tamen propter illa in quibus noluit respondere, ad hoc data est de agno similitudo, ut in suo silentio non reus, sed innocens haberetur. Cum ergo iudicaretur, ubicumque non aperuit os suum, sicut agnus non aperuit; id est, non sicut male sibi conscius qui de peccatis convincebatur suis, sed sicut mansuetus qui pro peccatis immolabatur alienis.

5. Dicit ergo ei Pilatus: Mihi non loqueris? Nescis quia potestatem habeo crucifigere te, et potestatem habeo dimittere te? Respondit Iesus: Non haberes adversum me potestatem ullam, nisi tibi datum esset desuper: propterea qui me tradidit tibi, maius peccatum habet 8. Ecce respondit, et tamen ubicumque non respondit, non sicut reus sive dolosus, sed sicut agnus, hoc est, sicut simplex atque innocens non aperuit os suum. Proinde ubi non respondebat, sicut ovis silebat; ubi respondebat, sicut pastor docebat. Discamus ergo quod dixit, quod et per Apostolum docuit, quia non est potestas nisi a Deo 9; et quia plus peccat qui potestati innocentem occidendum livore tradit, quam potestas ipsa si eum timore alterius maioris potestatis occidit. Talem quippe Pilato Deus dederat potestatem, ut etiam esset sub Caesaris potestate. Quapropter non haberes, inquit, adversum me potestatem ullam, id est, quantulamcumque habes, nisi hoc ipsum quidquid est, tibi esset datum desuper. Sed quoniam scio quantum sit; non enim tantum est, ut tibi omni modo liberum sit: propterea qui tradidit me tibi, maius peccatum habet. Ille quippe me tuae potestati tradidit invidendo, tu vero eamdem potestatem in me exserturus es metuendo. Nec timendo quidem, praesertim innocentem, homo hominem debet occidere: sed tamen id zelando facere multo magis malum est, quam timendo. Et ideo non ait verax magister: Qui me tradidit tibi, ipse habet peccatum; tamquam ille non haberet: sed ait, maius habet peccatum; ut etiam se habere intellegeret. Neque enim propterea illud nullum est, quia hoc maius est.

6. Exinde quaerebat Pilatus dimittere eum 10. Quid est hoc quod dictum est, exinde, quasi antea non quaerebat? Lege superiora, et invenies iamdudum eum quaerere dimittere Iesum. Exinde itaque intellegendum est: Propter hoc, id est, ex hac causa, ne haberet peccatum occidendo innocentem sibi traditum, quamvis minus peccans quam Iudaei, qui eum illi tradiderant occidendum. Exinde ergo, id est, ideo ne hoc peccatum faceret, non nunc primum, sed ab initio quaerebat eum dimittere.

7. Iudaei autem clamabant dicentes: Si hunc dimittis, non es amicus Caesaris. Omnis enim qui se regem facit, contradicit Caesari 11. Maiorem timorem se ingerere putaverunt Pilato. terrendo de Caesare, ut occideret Christum, quam superius ubi dixerunt: Nos Legem habemus, et secundum Legem debet mori quia Filium Dei se fecit. Eorum Legem quippe ille non timuit, ut occideret: sed magis Filium Dei timuit, ne occideret. Nunc vero non sic potuit contemnere Caesarem auctorem potestatis suae, quemadmodum legem gentis alienae.

8. Adhuc tamen Evangelista sequitur, et dicit: Pilatus autem cum audisset hos sermones, adduxit foras Iesum, et sedit pro tribunali, in loco qui dicitur Lithostrotos, hebraice autem Gabbatha. Erat autem parasceve Paschae, hora quasi sexta 12. Qua hora sit Dominus crucifixus, propter evangelistae alterius testimonium qui dixit: Erat autem hora tertia, et crucifixerunt eum 13, quoniam magna disceptatio solet oboriri; cum ad ipsum locum ubi crucifixus narratur ventum fuerit, ut potuerimus, si Dominus voluerit, disseremus 14. Cum ergo pro tribunali sedisset Pilatus: Dicit Iudaeis: Ecce rex vester. Illi autem clamabant: Tolle, tolle, crucifige eum. Dixit eis Pilatus: Regem vestrum crucifigam? 15 Adhuc terrorem quem de Caesare ingesserant, superare conatur, de ignominia eorum volens eos frangere dicendo: Regem vestrum crucifigam? quos de ignominia Christi mitigare non potuit: sed timore mox vincitur.

9. Responderunt enim pontifices: Non habemus regem nisi Caesarem. Tunc ergo tradidit eis illum ut crucifigeretur 16. Apertissime quippe contra Caesarem venire videretur, si regem se non habere nisi Caesarem profitentibus, alium regem vellet ingerere dimittendo impunitum, quem propter hos ausus ei tradiderant occidendum. Tradidit ergo eis illum ut crucifigeretur. Sed numquid aliud et ante cupiebat quando dicebat: Accipite eum vos, et crucifigite; vel etiam superius: Accipite eum vos, et secundum Legem vestram iudicate eum17 Cur autem illi tantopere noluerunt, dicentes: Nobis non licet interficere quemquam 18; et omni modo instantes, ut non ab eis, sed a praeside occideretur, et ideo eum occidendum accipere recusantes, si nunc eum accipiunt occidendum? Aut si hoc non fit, cur dictum est: Tunc ergo tradidit eis illum ut crucifigeretur? An aliquid interest? Plane interest. Non est enim dictum: Tunc ergo tradidit eis illum ut crucifigerent eum; sed, ut crucifigeretur, id est, ut iudicio ac potestate praesidis crucifigeretur. Sed ideo illis traditum x dixit Evangelista, ut eos crimini implicatos, a quo alieni esse conabantur, ostenderet: non enim faceret hoc Pilatus, nisi ut id quod eos cupere cernebat, impleret. Quod autem sequitur: Susceperunt autem Iesum, et eduxerunt, potest ad milites iam referri apparitores praesidis. Nam postea evidentius dicitur: Milites ergo cum crucifixissent eum 19: quamvis evangelista etiamsi totum Iudaeis tribuit, merito facit; ipsi enim susceperunt quod avidissime flagitaverunt, et ipsi fecerunt quidquid ut fieret extorserunt. Sed haec sequentia alio sermone tractanda sunt.