TRACTATUS 107

Ut habeant meum gaudium impletum in semetipsis (Io 17, 9-13).

Hoc gaudium suum, id est, a se in eos collatum, in eis dicit implendum, propter quod locutum se dixit in mundo. Haec est pax illa et beatitudo in futuro saeculo, propter quam consequendam temperanter et iuste et pie vivendum est in hoc saeculo.

1. Cum de his quos iam discipulos habebat, Dominus loqueretur ad Patrem, inter alia etiam dixit hoc: Ego pro eis rogo: non pro mundo rogo, sed pro his quos dedisti mihi 1. Mundum vult modo intellegi, qui vivunt secundum concupiscentiam mundi, et non sunt in ea sorte gratiae, ut ab illo eligantur ex mundo. Non itaque pro mundo, sed pro his quos ei Pater dedit, rogare se dicit: per hoc enim quod eos illi Pater iam dedit, factum est ut non pertineant ad eum mundum pro quo non rogat.

2. Deinde subiungit: Quia tui sunt. Neque enim quia Pater eos Filio dedit, amisit ipse quos dedit: cum adhuc Filius sequatur, et dicat: Et mea omnia tua sunt, et tua mea 2. Ubi satis apparet quomodo unigeniti Filii sint omnia quae sunt Patris; per hoc utique quod etiam ipse Deus est, et de Patre Patri est natus aequalis: non quomodo dictum est uni ex duobus filiis, maiori scilicet: Tu semper mecum es, et omnia mea tua sunt 3. Illud enim dictum est de his omnibus creaturis quae infra creaturam sanctam rationalem sunt, quae utique subduntur Ecclesiae; in qua universa Ecclesia et illi duo intelleguntur filii maior et minor, cum omnibus Angelis sanctis, quibus erimus aequales in regno Christi et Dei 4: hoc autem ita dictum est: Et mea omnia tua sunt, et tua mea, ut hic sit etiam ipsa creatura rationalis, quae non nisi Deo subditur, ut ei quae infra illam sunt cuncta subdantur. Haec ergo cum sit Dei Patris, non simul esset et Filii, nisi Patri esset aequalis: de ipsa quippe agebat, cum diceret: Non pro mundo rogo, sed pro his quos dedisti mihi: quia tui sunt, et mea omnia tua sunt, et tua mea. Nec fas est ut sancti, de quibus haec locutus est, cuiusquam sint, nisi eius a quo creati et sanctificati sunt: ac per hoc et omnia quae ipsorum sunt, necesse est ut eius sint cuius et ipsi sunt. Ergo cum et Patris et Filii sunt, aequales eos esse demonstrant, quorum aequaliter sunt. Illud autem quod ait, cum de Spiritu sancto loqueretur: Omnia quae habet Pater, mea sunt; propterea dixi quia de meo accipiet et annuntiabit vobis 5; de his dixit quae ad ipsam Patris pertinent divinitatem, in quibus illi est aequalis, omnia quae habet habendo. Neque enim Spiritus sanctus de creatura quae Patri est subdita et Filio, fuerat accepturus quod ait, de meo accipiet; sed utique de Patre de quo procedit Spiritus, de quo est natus et Filius.

3. Et clarificatus sum, inquit, in eis 6. Nunc suam clarificationem tamquam facta sit dicit, cum adhuc esset futura: superius autem a Patre poscebat ut fieret. Sed utrum ipsa sit clarificatio, de qua dixerat: Et nunc clarifica me tu, Pater, apud temetipsum, claritate quam habui, priusquam mundus esset, apud te 7; utique requirendum est. Si enim apud te, quomodo in eis? An cum hoc ipsum innotescit eis, ac per ipsos omnibus qui credunt eis testibus suis? Possumus plane sic intellegere dixisse Dominum de Apostolis, quod clarificatus sit in eis: dicendo enim esse iam factum, ostendit iam fuisse praedestinatum, et certum haberi voluit quod esset futurum.

4. Et iam, inquit, non sum in mundo, et hi in mundo sunt 8. Si horam prorsus illam qua loquebatur attendas, utrique adhuc in mundo erant; et ipse scilicet, et illi de quibus hoc dicebat: non enim secundum provectum cordis et vitae id accipere possumus vel debemus, ut illi propterea adhuc esse dicantur in mundo, quod mundana adhuc sapiant; ille autem iam non esse in mundo, sapiendo divina. Positum est hic enim verbum unum, quod nos ita intellegere omnino non sinat: quia non ait: Et non sum in mundo; sed: Iam non sum in mundo: per hoc ostendens fuisse se in mundo, iam non esse. Numquid ergo fas est ut eum credamus aliquando mundana sapuisse, et ab hoc errore liberatum iam illa non sapere? Quis tam impio sensu se induerit? Restat igitur ut secundum id quod ipse etiam in mundo prius erat, in mundo se dixerit iam non esse; profecto praesentia corporali, a mundo scilicet absentiam suam iam cito futuram, illorum autem tardius, per hoc ostendens, quod se iam non hic esse, illos autem hic esse dixit, cum et ipse hic et illi adhuc essent. Sic enim est locutus, homo congruens hominibus, ut mos loquendi sese habet humanus. An non quotidie dicimus: Iam non est hic, de aliquo quantocius abituro? Et maxime hoc de morituris solet dici. Quamquam et ipse Dominus tamquam praevidens quid lecturos movere posset adiecit: Et ego ad te venio: sic exponens quodammodo cur dixerit: Iam non sum in mundo.

5. Commendat ergo eos Patri, quos corporali absentia relicturus est, dicens: Pater sancte, serva eos in nomine tuo quos dedisti mihi 9. Nempe sicut homo Deum rogat pro discipulis suis, quos accepit a Deo. Sed attende quod sequitur: Ut sint, inquit, unum sicut et nos. Non ait: Ut nobiscum sint unum, aut, simus unum ipsi et nos, sicut unum sumus nos; sed ait: Ut sint unum sicut et nos. Ipsi utique in natura sua sint unum, sicut et nos in nostra unum sumus. Quod procul dubio verum non diceret, nisi secundum hoc diceret, quod eiusdem naturae Deus est cuius et Pater, secundum quod alibi dixit: Ego et Pater unum sumus 10: non secundum id quod etiam homo est; nam secundum hoc: Pater maior me est 11, dixit. Sed quoniam una eademque persona est Deus et homo, intellegimus hominem in eo quod rogat: intellegimus autem Deum in eo quod unum sunt et ipse et ille quem rogat. Sed est adhuc in consequentibus locus ubi de hac re diligentius disputandum est.

Si descendentem cognovimus, cum levante surgamus.

6. Hic autem sequitur: Cum essem cum eis, ego servabam eos in nomine tuo 12. Me, inquit, veniente ad te, serva eos in nomine tuo, in quo eos quando cum eis eram, et ipse servabam. In nomine Patris servabat discipulos suos Filius homo, cum eis humana praesentia constitutus: sed etiam Pater in nomine Filii servabat quos in nomine Filii petentes exaudiebat. His quippe idem Filius dixerat: Amen, amen dico vobis, si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis 13. Neque hoc tam carnaliter debemus accipere, velut vicissim nos servent Pater et Filius, amborum in nobis custodiendis alternante custodia, quasi succedat alius quando discesserit alius: simul enim nos custodiunt Pater et Filius et Spiritus sanctus, qui est unus verus et beatus Deus. Sed Scriptura nos non levat, nisi descendat ad nos: sicut Verbum caro factum descendit ut levaret, non cecidit ut iaceret. Si descendentem cognovimus, cum levante surgamus; et intellegamus, cum ita loquitur, personas eum distinguere, non separare naturas. Quando ergo servabat discipulos suos Filius praesentia corporali, non exspectabat Pater ad custodiendum succedere Filio discedenti; sed eos ambo servabant potentia spiritali: et quando ab eis abstulit Filius praesentiam corporalem, tenuit cum Patre custodiam spiritalem. Quia et custodiendos quando Filius homo accepit, custodiae paternae non eos abstulit: et cum Pater Filio custodiendos dedit, non dedit sine ipso cui dedit; sed dedit homini Filio, non sine Deo eodem ipso utique Filio.

7. Sequitur ergo Filius, et dicit: Quos dedisti mihi, custodivi: et nemo ex his periit, nisi filius perditionis, ut Scriptura impleatur 14. Filius perditionis dictus est traditor Christi, perditioni praedestinatus, secundum Scripturam quae de illo in psalmo centesimo octavo maxime prophetatur.

8. Nunc autem, inquit, ad te venio; et haec loquor in mundo, ut habeant gaudium meum impletum in semetipsis 15. Ecce in mundo se loqui dicit, qui paulo ante dixerat: Iam non sum in mundo: quod cur dixerit, ibi exposuimus, imo ipsum id exposuisse docuimus. Ergo et quia nondum abierat, hic adhuc erat; et quia mox fuerat abiturus, hic quodammodo iam non erat. Quod sit autem hoc gaudium de quo ait, ut habeant gaudium meum impletum in semetipsis, iam superius expressum est, ubi ait: Ut sint unum sicut et nos. Hoc gaudium suum, id est, a se in eos collatum, in eis dicit implendum; propter quod locutum se dixit in mundo. Haec est pax illa et beatitudo in futuro saeculo, propter quam consequendam temperanter et iuste et pie vivendum est in hoc saeculo.