TRACTATUS 105

Haec est vita aeterna, ut cognoscant te (Io 17, 1-5).

Porro si cognitio Dei est vita aeterna, tanto magis vivere tendimus, quanto magis in hac cognitione proficimus.

1. Glorificatum a Patre Filium secundum formam servi, quam Pater suscitavit a mortuis, et ad suam dexteram collocavit, res ipsa indicat, et nullus ambigit christianus. Sed quoniam non tantum dixit: Pater, clarifica Filium tuum, sed addidit etiam, ut Filius tuus clarificet te 1; merito quaeritur quomodo Patrem clarificaverit Filius, cum sempiterna claritas Patris nec diminuta fuerit in forma humana, nec augeri potuerit in sua perfectione divina. Sed in seipsa claritas Patris nec minui nec augeri potest; apud homines autem procul dubio minor erat, quando in Iudaea tantummodo Deus notus erat 2: nondum a solis ortu usque ad occasum laudabant pueri nomen Domini 3. Hoc autem quia per Evangelium Christi factum est, ut per Filium Pater innotesceret gentibus; profecto Patrem clarificavit et Filius. Si autem tantummodo mortuus fuisset Filius, nec resurrexisset, procul dubio nec a Patre clarificatus esset, nec Patrem clarificasset: nunc autem resurrectione clarificatus a Patre, resurrectionis suae praedicatione clarificat Patrem. Hoc quippe aperit ordo ipse verborum: Clarifica, inquit: Filium tuum, ut Filius tuus clarificet te; tamquam diceret: Resuscita me, ut innotescas toti orbi per me.

2. Deinde magis magisque pandens quomodo clarificet Patrem Filius: Sicut dedisti, inquit, ei potestatem omnis carnis, ut omne quod dedisti ei, det eis vitam aeternam 4. Omnem carnem dixit omnem hominem, a parte totum significans; quemadmodum rursus a parte superiore significatus est homo totus, ubi ait Apostolus: Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit 5. Quid enim dixit: Omnis anima, nisi, omnis homo? Et hoc autem quod potestas Christo a Patre data est omnis carnis, secundum hominem intellegendum est: nam secundum Deum omnia per ipsum facta sunt 6, et in ipso condita sunt omnia in coelo et in terra, visibilia et invisibilia 7. Sicut ergo dedisti ei potestatem, inquit, omnis carnis, ita te glorificet Filius tuus, id est, notum te faciat omni carni quam dedisti ei. Sic enim dedisti, ut omne quod dedisti ei, det eis vitam aeternam.

Ubi plena cognitio, ibi summa glorificatio.

3. Haec est autem, inquit, vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Iesum Christum 8. Ordo verborum est, ut te et quem misisti Iesum Christum cognoscant solum verum Deum. Consequenter enim et Spiritus sanctus intellegitur, quia Spiritus est Patris et Filii, tamquam caritas substantialis et consubstantialis amborum. Quoniam non duo dii Pater et Filius, nec tres dii Pater et Filius et Spiritus sanctus; sed ipsa Trinitas unus solus verus Deus. Nec idem tamen Pater qui Filius, nec idem Filius qui Pater, nec idem Spiritus sanctus qui Pater et Filius; quoniam tres sunt Pater et Filius et Spiritus sanctus; sed ipsa Trinitas unus est Deus. Si ergo eo modo te glorificat Filius sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, et sic dedisti, ut omne quod dedisti ei, det eis vitam aeternam, et, haec est vita aeterna, ut cognoscant te; sic te igitur Filius glorificat, ut omnibus quos dedisti ei, te cognitum faciat. Porro si cognitio Dei est vita aeterna, tanto magis vivere tendimus, quanto magis in hac cognitione proficimus. Non autem moriemur in vita aeterna: tunc ergo Dei cognitio perfecta erit, quando nulla mors erit. Summa tunc Dei clarificatio; quia summa gloria, quae graece dicitur . Unde dictum est , quod latini quidam interpretati sunt, clarifica; quidam, glorifica. A veteribus autem gloria, qua gloriosi homines dicuntur, ita est definita: Gloria est frequens de aliquo fama cum laude. At si homo laudatur cum famae creditur, quomodo Deus laudabitur quando ipse videbitur? Propter quod scriptum est: Beati qui habitant in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te 9. Ibi erit Dei sine fine laudatio, ubi erit Dei plena cognitio; et quia plena cognitio, ideo summa clarificatio vel glorificatio.

4. Sed prius hic clarificatur Deus, dum annuntiatus hominibus innotescit, et per fidem credentium praedicatur. Propter quod dicit: Ego te clarificavi super terram, opus consummavi quod dedisti mihi ut faciam 10. Non ait, iussisti; sed, dedisti: ubi commendatur evidens gratia. Quid enim habet quod non accepit, etiam in Unigenito humana natura? An non accepit, ut nihil mali, sed bona faceret omnia, quando in unitatem personae suscepta est a Verbo, per quod facta sunt omnia? Sed quomodo consummavit opus quod accepit ut faciat, cum restet adhuc passionis experimentum, ubi martyribus suis maxime praebuit quod sequerentur exemplum; unde ait apostolus Petrus: Christus passus est pro nobis relinquens nobis exemplum, ut sequamur vestigia eius 11: nisi quia consummasse se dicit quod se consummaturum esse certissime novit? Sicut longe ante in prophetia praeteriti temporis usus est verbis, quando post annos plurimos futurum fuerat quod dicebat: Foderunt, inquit, manus meas et pedes, dinumeraverunt omnia ossa mea 12; non ait: Fodient et dinumerabunt. Et in hoc ipso Evangelio: Omnia, inquit, quae audivi a Patre meo, nota feci vobis 13: quibus ait postea: Adhuc multa habeo vobis dicere; sed non potestis illa portare modo 14. Qui enim certis et immutabilibus causis omnia futura praedestinavit, quidquid facturus est fecit: nam et per prophetam dictum de illo est: Qui fecit quae futura sunt 15.

5. Secundum hoc etiam quod sequitur dicit: Et nunc clarifica me tu, Pater, apud temetipsum, claritate quam habui, priusquam mundus esset, apud te 16. Nam supra dixerat: Pater, venit hora, clarifica Filium tuum, ut Filius tuus clarificet te: in quo verborum ordine ostenderat prius a Patre clarificandum Filium, ut Patrem clarificaret Filius. Modo autem dixit: Ego te clarificavi super terram, opus consummavi quod dedisti mihi ut faciam: et nunc clarifica me; tamquam prior ipse Patrem clarificaverit, a quo deinde ut clarificetur exposcit. Ergo intellegendum est utroque verbo superius usum secundum id quod futurum erat, eoque ordine quo futurum erat: Clarifica Filium, ut te clarificet Filius: modo vero usum fuisse verbo praeteriti temporis de re futura, ubi ait: Ego te clarificavi super terram, opus consummavi quod dedisti mihi ut faciam. Deinde dicendo: Et nunc clarifica me tu, Pater, apud temetipsum, quasi posterius esset clarificandus a Patre, quem prius ipse clarificaverat; quid ostendit, nisi superius ubi ait: Ego te clarificavi super terram, ita locutum se fuisse, tamquam fecisset quod facturus esset; hic autem poposcisse ut Pater faceret, per quod illud Filius facturus esset, id est, ut Pater clarificaret Filium, per quam Filii clarificationem etiam Filius clarificaturus esset Patrem? Denique si de re quae futura erat, ponamus etiam futuri temporis verbum, ubi pro tempore futuro posuit ipse praeteritum, nulla sententiae remanebit obscuritas: veluti si dixisset: Ego te clarificabo super terram, opus consummabo quod dedisti mihi ut faciam: et nunc clarifica me tu, Pater, apud temetipsum. Nempe ita planum est, sicut illud ubi ait: Clarifica Filium tuum, ut Filius tuus clarificet te: et ipsa est omnino sententia, nisi quia et hic dictus est eiusdem clarificationis modus, ibi autem tacitus; tamquam illud isto exponeretur eis quos poterat permovere, quomodo Pater Filium, et maxime quomodo Patrem clarificaret et Filius. Dicendo enim clarificari a se Patrem super terram, se autem a Patre apud eumdem Patrem, modum profecto utriusque clarificationis ostendit. Ipse quippe Patrem clarificavit super terram, eum gentibus praedicando; Pater vero ipsum apud semetipsum, ad suam dexteram collocando. Sed ideo postea de clarificando Patre ubi ait: Ego te clarificavi, verbum praeteriti temporis ponere maluit, ut monstraret in praedestinatione iam factum, et pro iam facto habendum quod certissime fuerat futurum; id est, ut a Patre apud Patrem glorificatus, Patrem super terram glorificaret et Filius.

6. Sed hanc praedestinationem in sua clarificatione manifestius aperuit, qua eum clarificavit Pater, in eo quod adiunxit: Claritate quam habui, priusquam mundus esset, apud te. Ordo verborum est, quam habui apud te, priusquam mundus esset. Ad hoc valet quod ait: Et nunc clarifica me; hoc est, sicut tunc, ita et nunc; sicut tunc praedestinatione, ita et nunc perfectione: fac in mundo, quod apud te iam fuerat ante mundum; fac in suo tempore, quod ante omnia tempora statuisti. Hoc quidam sic intellegendum putarunt, tamquam natura humana quae suscepta est a Verbo, converteretur in Verbum, et homo mutaretur in Deum; imo, si diligentius quod opinati sunt cogitemus, homo periret in Deo. Non enim quisquam ex ista mutatione hominis vel duplicari Dei Verbum dicturus est, vel augeri, ut aut duo sint quod unum fuit, aut amplius sit quod minus fuit. Porro si natura humana in Verbum mutata atque conversa, Verbum Dei quantum erat et quod erat hoc erit, ubi est homo si non perit?

7. Sed ad hanc opinionem, quam veritati prorsus non video convenire, nihil nos urget, si Filio dicente: Et nunc clarifica me tu, Pater, apud temetipsum, claritate quam habui, priusquam mundus esset, apud te, intellegamus praedestinationem claritatis humanae quae in illo est naturae, ex mortali immortalis apud Patrem futurae; et hoc iam praedestinando factum fuisse antequam mundus esset, quod in mundo etiam suo tempore fieret. Si enim de nobis dixit Apostolus: Sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem 17; cur abhorrere putatur a vero, si tunc Pater caput nostrum glorificavit, quando nos in ipso, ut membra eius essemus, elegit? Sic enim nos electi, quomodo ipse clarificatus; quia priusquam mundus esset, nec nos eramus, nec ipse mediator Dei et hominum homo Christus Iesus 18. Sed ille qui per ipsum in quantum Verbum eius est, etiam quae futura sunt fecit, et vocat ea quae non sunt, tamquam sint 19; profecto secundum id quod mediator Dei et hominum homo est, ante mundi constitutionem pro nobis Deus Pater glorificavit ipsum, si tunc elegit etiam nos in ipso. Quid enim dicit Apostolus? Scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, his qui secundum propositum vocati sunt. Quos enim praescivit, et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii eius, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus: quos autem praedestinavit, illos et vocavit 20.

8. Nisi forte ipsum praedestinatum dicere formidabimus, quia de nobis tantum ut efficiamur conformes imaginis eius, hoc dixisse videtur Apostolus. Quasi vero quisquam regulam fidei fideliter intuens, Filium Dei negaturus est praedestinatum, qui eum negare hominem non potest. Recte quippe dicitur non praedestinatus secundum id quod est Verbum Dei, Deus apud Deum. Utquid enim praedestinaretur, cum iam esset quod erat, sine initio, sine termino sempiternus? Illud autem praedestinandum erat, quod nondum erat, ut sic suo tempore fieret, quemadmodum ante omnia tempora praedestinatum erat ut fieret. Quisquis igitur Dei Filium praedestinatum negat, hunc eumdem filium hominis negat. Sed propter contentiosos etiam hinc audiamus Apostolum in suarum exordio Litterarum. Nam et in prima Epistolarum eius, quae est ad Romanos, et ipsius Epistolae principium est, ubi legitur: Paulus servus Iesu Christi, vocatus Apostolus, segregatus in Evangelium Dei, quod ante promiserat per Prophetas suos in Scripturis sanctis de Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem, qui praedestinatus est Filius Dei in virtute secundum Spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum 21. Secundum hanc ergo praedestinationem etiam clarificatus est antequam mundus esset, ut esset claritas eius ex resurrectione mortuorum apud Patrem, ad cuius dexteram sedet. Cum ergo videret illius praedestinatae suae clarificationis venisse iam tempus, ut et nunc fieret in redditione, quod fuerat in praedestinatione iam factum, oravit dicens: Et nunc clarifica me tu, Pater, apud temetipsum, claritate quam habui, priusquam mundus esset, apud te: tamquam diceret: Claritatem quam habui apud te, id est, illam claritatem quam habui apud te in praedestinatione tua, tempus est ut apud te habeam etiam vivens in dextera tua. Sed quoniam diu nos tenuit huius discussio quaestionis, alio quae sequuntur sermone tractanda sunt.