TRACTATUS 103

Confidite, ego vici mundum (Io 16, 29-33).

Confiderunt et vicerunt. In quo, nisi in illo? Non enim vicisset ille mundum, si eius membra vinceret mundus.

1. Quales erant discipuli Christi, quando cum eis ante passionem loquebatur magna cum parvis, sed sicut oportebat ut magna dicerentur et parvis, quia nondum accepto Spiritu sancto, quemadmodum eum post eius resurrectionem vel ipso insufflante, vel desuper acceperunt, humana magis quam divina sapiebant, multis iudiciis per totum Evangelium declaratur: unde et hoc est quod in ista lectione dixerunt. Ait enim Evangelista: Dicunt ei discipuli eius: Ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis: nunc scimus quia nosti omnia, et non opus est tibi ut quis te interroget; in hoc credimus quia a Deo existi 1. Ipse Dominus paulo ante dixerat: Haec in proverbiis locutus sum vobis: venit hora cum iam non in proverbiis loquar vobis. Quomodo ergo isti dicunt: Ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis? Numquid hora iam venerat, qua non iam in proverbiis se promiserat locuturum? Prorsus quod nondum illa hora venisset, continuatio verborum eius ostendit, quae ita sese habet: Haec, inquit, in proverbiis locutus sum vobis: venit hora cum iam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de Patre meo annuntiabo vobis. Illo die in nomine meo petetis: et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis; ipse enim Pater amat vos, quia vos me amastis, et credidistis quia ego a Deo exivi. Exivi a Patre, et veni in mundum: iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem 2. Cum per haec omnia verba adhuc illam promittat horam qua non iam in proverbiis loquetur, sed palam de Patre annuntiabit eis; in qua hora dicit eos in suo nomine petituros, nec se Patrem de illis rogaturum, eo quod ipse Pater amet eos, quia et ipsi amaverunt Christum, et crediderunt quod a Patre exierit et venerit in mundum, iterum relicturus mundum et iturus ad Patrem: cum ergo adhuc promittatur hora illa in qua sine proverbiis locuturus est, cur isti dicunt: Ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis; nisi quia illa quae scit ipse non intellegentibus esse proverbia, illi usque adeo non intellegunt, ut nec saltem non se intellegere intellegant? Parvuli enim erant, et nondum spiritaliter diiudicabant, quae de rebus non ad corpus, sed ad spiritum pertinentibus audiebant.

2. Denique de ipsa eorum aetate adhuc secundum interiorem hominem parva et infirma eos admonens: Respondit eis Iesus: Modo creditis? Ecce venit hora, et iam venit, ut dispergamini unusquisque in propria, et me solum relinquatis. Et non sum solus, quia Pater mecum est 3. Paulo ante dixerat: Relinquo mundum, et vado ad Patrem; nunc dicit: Pater mecum est. Quis vadit ad eum qui cum illo est? Sed hoc intellegenti est verbum, non intellegenti proverbium: sic tamen quod modo a parvulis non intellegitur, utcumque sugitur; et eis etiam si non praebet, quia nondum eum capiunt, solidum cibum, saltem lacteum non denegat alimentum. Ex hoc alimento est, quod sciebant eum nosse omnia, nec opus ei esse ut eum quis interroget: quod quidem cur dixerint, quaeri potest. Videtur enim potius fuisse dicendum: Non opus est tibi ut quemquam interroges; non, ut quis te interroget. Dixerunt quippe: Scimus quia nosti omnia: et utique qui novit omnia, magis a nescientibus interrogari solet, ut interrogantes audiant quod volunt, ab eo qui novit omnia; non ipse interrogare, tamquam volens aliquid scire, qui novit omnia. Quid sibi ergo vult, quod ei quem sciebant nosse omnia, cum dicere debuisse videantur: Non opus est tibi ut quemquam interroges, dicendum potius putaverunt: Non opus est tibi ut quis te interroget? Quid quod utrumque legimus factum, et interrogasse scilicet Dominum, et interrogatum fuisse? Sed hoc cito solvitur: quia hoc non ei, sed illis potius opus erat quos interrogabat, vel a quibus interrogabatur. Neque enim aliquos ille interrogabat, ut ab eis aliquid disceret, sed eos potius ut doceret. Et qui interrogabant eum, volentes ab eo aliquid discere, illis profecto id opus erat, ut scirent aliqua ab illo qui noverat omnia. Nimirum ergo propterea non opus erat ut eum quis interrogaret. Quoniam nos quando interrogamur ab eis qui volunt aliquid a nobis scire, ex ipsis interrogationibus eorum cognoscimus quid velint discere; opus est ergo nobis ab eis interrogari, quos docere aliquid volumus, ut inquisitiones eorum quibus respondendum est noverimus: illi autem ne id quidem opus erat, qui omnia noverat; nec opus habebat quod ab eo quisque scire vellet, per eius interrogationem cognoscere, quia prius quam interrogaretur, interrogaturi noverat voluntatem. Sed ideo se patiebatur interrogari, ut vel eis qui tunc aderant, vel qui haec sive dicta fuerant audituri, sive scripta lecturi, quales essent, a quibus interrogabatur, ostenderet; eoque modo nossemus vel quibus non circumveniretur fraudibus, vel quibus apud eum proficeretur accessibus. Praevidere autem cogitationes hominum, et ideo non opus habere ut eum quis interrogaret, magnum Deo non erat, sed magnum parvulis erat qui ei dicebant: In hoc credimus quia a Deo existi. Multo autem maius erat, ad quod intellegendum eos volebat extendi et crescere, quod cum illi dixissent, verumque dixissent, a Deo existi, ait ille: Pater mecum est; ne sic a Patre Filium cogitarent exisse, ut putarent etiam recessisse.

Dominus locutus est ut discipuli in eo pacem haberent.

3. Deinde sermonem istum magnum prolixumque concludens: Haec, inquit, locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis. In mundo pressuram habebitis; sed confidite, ego vici mundum 4. Illud initium fuerat habitura ista pressura, de quo superius ut eos ostenderet parvulos, quibus adhuc non intellegentibus et aliud pro alio sentientibus, proverbia quodammodo essent quaecumque magna et divina dixisset, ait: Modo creditis? Ecce venit hora, et iam venit, ut dispergamini unusquisque in propria. Ecce initium pressurae, sed non eo modo perseveraturae. Quod enim adiunxit, et me solum relinquatis, non vult eos tales esse in consequenti pressura, quam post eius ascensionem in mundo fuerant habituri, ut relinquant eum; sed ut in illo pacem habeant permanentes in eo. Non enim quando comprehensus est, tantummodo carne sua eius carnem, verum etiam mente reliquerunt fidem. Ad hoc pertinet quod ait: Modo creditis? Ecce venit hora, ut dispergamini in propria, et me relinquatis: tamquam diceret: Tunc ita perturbabimini, ut etiam quod modo creditis, relinquatis. Venerunt enim ad tantam desperationem, et suae pristinae fidei, ut ita dixerim, mortem, quanta apparuit in illo Cleopha, qui post eius resurrectionem cum illo se loqui nesciens, et quid ei contigerit narrans: Nos, inquit, sperabamus quod ipse fuerat redempturus Israel 5. Ecce quomodo eum reliquerant, deserendo etiam ipsam fidem qua in eum ante crediderant. In ea vero pressura quam post eius glorificationem accepto Spiritu sancto pertulerunt, non eum reliquerunt: et quamvis fugerent de civitate in civitatem, ab ipso non refugerunt; sed ut habentes pressuram in mundo, in illo pacem tenerent, non ab ipso refugae fuerunt, sed ipsum potius refugium habuerunt. Dato quippe illis Spiritu sancto, factum est in eis quod nunc dictum est eis: Confidite, ego vici mundum. Confiderunt, et vicerunt. In quo, nisi in illo? Non enim vicisset ille mundum, si eius membra vinceret mundus. Unde ait Apostolus: Gratias Deo, qui dat nobis victoriam; continuoque subiecit, per Dominum nostrum Iesum Christum 6: qui dixerat suis: Confidite, ego vici mundum.