TRACTATUS 91

Odio habuerunt me gratis (Io 15, 22-25).

Gratis odit qui nullum ex odio commodum quaerit, vel incommodum fugit; sic oderunt Dominum impii, sic diligunt iusti, hoc est gratis, ut alia praeter illum non exspectent bona, quoniam ipse erit in omnibus omnia.

1. Dixerat Dominus: Qui me odit, et Patrem meum odit 1. Utique enim qui odit veritatem, necesse est oderit et a quo veritas nata est: unde iam quantum datum est, locuti sumus. Deinde addidit unde nobis nunc loquendum est: Si opera non fecissem in eis, quae nemo alius fecit, peccatum non haberent 2. Peccatum illud scilicet magnum, de quo et superius ait: Si non venissem, et locutus eis fuissem, peccatum non haberent 3. Hoc est peccatum quo in eum loquentem et operantem non crediderunt. Neque enim nullum habebant peccatum, antequam loqueretur eis et operaretur in eis; sed hoc peccatum quo in eum non crediderunt, ideo sic commemoratur, quia ipso peccato tenentur et caetera. Hoc enim si non haberent, et in eum crederent, dimitterentur et caetera.

2. Sed quid est hoc quod cum dixisset: Si opera non fecissem in eis, mox addidit, quae nemo alius fecit? Nulla quippe in operibus Christi videntur esse maiora quam suscitatio mortuorum; quod scimus etiam antiquos fecisse Prophetas. Fecit enim Elias 4, fecit Elisaeus et cum in hac carne viveret 5, et cum in suo monumento sepultus iaceret. Nam quidam portantes mortuum, cum irruentibus hostibus eo refugissent, eumque ibi posuissent, continuo resurrexit 6. Fecit tamen aliqua Christus, quae nemo alius fecit: quod quinque millia hominum de quinque, et quatuor millia de septem panibus pavit 7; quod super aquas ambulavit, et Petro ut hoc faceret praestitit 8; quod aquam mutavit in vinum 9; quod aperuit oculos caeci nati 10, et alia multa quae commemorare longum est. Sed respondetur nobis, et alios fecisse quae ipse non fecit, et quae nemo alius fecit. Quis enim nisi Moyses Aegyptios plagis tot tantisque percussit 11, diviso mari populum duxit 12, manna de coelo esurientibus impetravit 13, aquam de Petra sitientibus fudit 14? Quis nisi Iesus Nave populo transituro Iordanis fluenta divisit 15, et currentem solem emissa ad Deum oratione frenavit et fixit 16? Quis praeter Samson propter suam sitim maxilla mortui asini exundante satiatus est 17? Quis praeter Eliam curru igneo in alta subvectus est 18? Quis praeter Elisaeum, quod paulo ante commemoravi, sepulto suo cadavere, cadaver alterius reddidit vitae? Quis praeter Danielem inter ora inclusorum secum leonum esurientium vixit innocuus 19? Quis praeter tres viros, Ananiam, Azariam, Misaelem, in flammis ardentibus et non urentibus deambulavit illaesus 20?

Fecit in eis, non inter eos vel coram eis.

3. Praetereo caetera, quoniam haec satis esse arbitror, quibus demonstretur et aliquos sanctos quaedam opera miranda fecisse, quae nemo alius fecit. Sed qui tam multa vitia et malas valetudines vexationesque mortalium tanta potestate sanaret, nullus omnino legitur antiquorum. Ut enim taceantur quos iubendo, sicut occurrebant, salvos singulos fecit; Marcus evangelista quodam loco ait: Vespere autem facto cum occidisset sol, afferebant ad eum omnes male habentes, et daemonia habentes; et erat omnis civitas ad ianuam congregata: et curavit multos qui vexabantur variis languoribus, et daemonia multa eiciebat 21. Id autem cum commemorasset Matthaeus, etiam testimonium propheticum addidit dicens: Ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam dicentem, Ipse infirmitates nostras accepit, et aegritudines portavit 22. Item alio loco dicit Marcus: Et quocumque introibat in vicos, vel in villas, aut in civitates, in plateis ponebant infirmos, et deprecabantur eum ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent; et quotquot tangebant eum, salvi fiebant 23. Haec nemo alius fecit in eis. Sic enim intellegendum est quod ait, in eis, non inter eos vel coram eis; sed prorsus in eis, quia sanavit eos. Haec quippe intellegi voluit quae non solum facerent admirationem, verum etiam manifestam conferrent salutem; pro quibus beneficiis utique amorem, non odium retribuere debuerunt. Omnia quidem caeterorum miracula superat, quod est natus ex virgine, matrisque integritatem solus potuit nec conceptus violare nec natus: sed hoc nec coram eis factum est, nec in eis. Ad cognoscendam quippe huius miraculi veritatem, non communi cum eis aspectu, sed discreto ab eis discipulatu Apostoli pervenerunt. Iam vero illud quod die tertia in carne in qua occisus fuerat, de sepulcro se reddidit vivum, et nunquam deinde moriturus cum illa ascendit in coelum, superat etiam cuncta quae fecit: sed neque hoc factum est in Iudaeis, neque coram eis; et nondum hoc fecerat, quando dicebat: Si opera non fecissem in eis, quae nemo alius fecit.

4. Nimirum ergo sunt illa quae in eorum valetudinibus tanta miracula salutis ostendit, quanta in illis antea nemo donavit: haec enim viderunt, et hoc eis exprobrans adiungit, et dicit: Nunc autem et viderunt, et oderunt et me et Patrem meum: sed ut adimpleatur sermo qui in Lege eorum scriptus est: Quia odio habuerunt me gratis 24. Eorum Legem dicit, non ab ipsis inventam, sed ipsis datam: sicut dicimus: Panem nostrum quotidianum; quem tamen a Deo petimus, addendo, da nobis 25. Gratis autem odit, qui nullum ex odio commodum quaerit, vel incommodum fugit: sic oderunt Dominum impii; sic diligunt iusti, hoc est gratis, ut alia praeter illum non exspectent bona, quoniam ipse erit in omnibus omnia. Quisquis vero altius attenderit Christum dicentem: Si opera non fecissem in eis, quae nemo alius fecit (sed haec et si Pater aut Spiritus sanctus fecit, nemo alius fecit, quia totius Trinitatis una substantia est), inveniet ipsum fecisse, si quando quispiam Dei homo tale aliquid fecit. Potest quippe in seipso cuncta per seipsum; nemo autem potest aliquid sine ipso. Christus namque cum Patre et Spiritu sancto, non sunt tres dii, sed unus Deus, de quo scriptum est: Benedictus Dominus Deus Israel, qui facit mirabilia solus 26. Nemo ergo alius fecit quaecumque opera in eis fecit; quoniam quisquis alius homo aliquid eorum fecit, ipso faciente fecit. Haec autem ipse, non illis facientibus, fecit.