TRACTATUS 89

Si non venissem, et eis locutus non fuissem, peccatum non haberent (Io 15, 18-23).

Adventus eius quantum credentibus salutaris, tantum non credentibus exitiabilis factus est.

Peccatum quo tenentur cuncta peccata.

1. Superius dixerat Dominus ad discipulos suos: Si me persecuti sunt, et vos persequentur; si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt: sed haec omnia facient vobis propter nomen meum, quia nesciunt eum qui misit me 1. De quibus autem hoc dixerit si quaeramus, invenimus eum ad haec verba venisse ab eo quod dixerat: Si mundus vos odit, scitote quia me priorem vobis odio habuit 2: nunc vero quod addidit: Si non venissem, et locutus eis fuissem, peccatum non haberent 3, Iudaeos ostendit expressius. De his ergo et illa dicebat; nam hoc indicat verborum ipsa contextio. De his enim dicit: Si non venissem, et locutus eis fuissem, peccatum non haberent, de quibus dicebat: Si me persecuti sunt, et vos persequentur; si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt: sed haec omnia facient vobis propter nomen meum, quia nesciunt eum qui misit me: his enim verbis et ista subiungit: Si non venissem, et locutus eis fuissem, peccatum non haberent. Iudaei ergo persecuti sunt Christum, quod evidentissime indicat Evangelium; Iudaeis locutus est Christus, non aliis gentibus: in eis ergo voluit intellegi mundum, qui odit Christum et discipulos eius; imo vero non in eis solis, sed hos quoque ad eumdem mundum pertinere monstravit. Quid est ergo: Si non venissem, et locutus eis fuissem, peccatum non haberent? Numquid sine peccato erant Iudaei, antequam Christus ad eos in carne venisset? Quis hoc vel stultissimus dixerit? Sed magnum quoddam peccatum, non omne peccatum, quasi sub generali nomine vult intellegi. Hoc est enim peccatum quo tenentur cuncta peccata, quod unusquisque si non habeat, dimittuntur ei cuncta peccata: hoc est autem, quia non crediderunt in Christum, qui propterea venit ut credatur in eum. Hoc peccatum, si non venisset, non utique haberent. Adventus quippe eius quantum credentibus salutaris, tantum non credentibus exitiabilis factus est: tamquam et ipse caput et princeps Apostolorum, quod de se ipsi dixerunt, exstiterit quibusdam quidem odor vitae in vitam, quibusdam vero odor mortis in mortem 4.

2. Sed quod adiunxit, atque ait: Nunc autem excusationem non habent de peccato suo 5, potest movere quaerentes, utrum hi ad quos non venit Christus, nec locutus est eis, habeant excusationem de peccato suo. Si enim non habent, cur hic dictum est propterea istos non habere, quia venit et locutus est eis? Si autem habent, utrum ad hoc habeant ut a poenis alienentur, an ut mitius puniantur? Ad haec inquisita pro meo captu, Domino donante, respondeo, habere illos excusationem, non de omni peccato suo, sed de hoc peccato quo in Christum non crediderunt, ad quos non venit, et quibus non est locutus. Sed non in eo sunt numero hi ad quos in discipulis venit, et quibus per discipulos est locutus, quod et nunc facit: nam per Ecclesiam suam venit ad Gentes, et per Ecclesiam loquitur Gentibus. Ad hoc enim pertinet quod ait: Qui vos recipit, me recipit 6: et: Qui vos spernit, me spernit 7. An vultis, inquit apostolus Paulus, experimentum accipere eius qui in me loquitur Christus8

3. Restat inquirere utrum hi qui priusquam Christus in Ecclesia veniret ad Gentes, et priusquam Evangelium eius audirent, vitae huius fine praeventi sunt, seu praeveniuntur, possint habere hanc excusationem? Possunt plane, sed non ideo possunt effugere damnationem. Quicumque enim sine Lege peccaverunt, sine Lege et peribunt: et quicumque in Lege peccaverunt, per Legem iudicabuntur 9. Quae quidem Apostoli verba, quoniam id quod ait, peribunt, terribilius sonat quam quod ait, iudicabuntur; non solum nihil adiuvare hanc excusationem videntur ostendere, verum etiam plus gravare. Qui enim se quia non audierunt, excusabunt, sine Lege peribunt.

4. Sed utrum hi qui cum audirent, contempserunt, vel etiam restiterunt, nec tantum contradicendo, sed et eos a quibus audierunt odiis persequendo, in eis deputandi sunt de quibus aliquid levius videtur sonuisse quod dictum est, per Legem iudicabuntur, merito quaeritur. Sed si aliud est perire sine Lege, aliud iudicari per Legem, et illud est gravius, hoc autem levius; procul dubio non sunt isti in hac poena leviore ponendi, quia neque in Lege peccaverunt, sed omnino Legem Christi accipere noluerunt, et eam quantum ad ipsos attinet, omnino nullam esse voluerunt. Illi autem peccant in Lege, qui sunt in Lege, id est, qui eam suscipiunt, eamque sanctam, et mandatum sanctum et iustum et bonum fatentur 10; sed infirmitate non implent quod ab ea rectissime praecipi dubitare non possunt. Hi sunt qui aliquo modo forsitan possunt ab eorum, qui sine Lege sunt, perditione discerni: si tamen quod Apostolus ait, per Legem iudicabuntur, sic accipiendum est tamquam dixerit, non peribunt; quod mirum si ita est. Neque enim de infidelibus et fidelibus erat sermo ut hoc diceret, sed de Gentibus et Iudaeis: qui certe utrique nisi in eo Salvatore salventur, qui venit quaerere quod perierat 11, ad perditionem sine dubio pertinebunt. Quamvis dici possit, alios gravius, alios levius perituros, id est, alios graviores, alios leviores poenas in sua perditione passuros. Ille enim perire Deo dicitur, quisquis ab illa beatitudine quam dat sanctis suis, per supplicium separatur: tanta est autem suppliciorum, quanta est diversitas peccatorum; quae quomodo se habeat, altius iudicat sapientia divina, quam coniectura scrutatur aut effatur humana. Isti certe ad quos venit, et quibus locutus est Christus, non habent de magno infidelitatis peccato illam excusationem, qua possint dicere: Non vidimus, non audivimus: sive non acceptaretur ista excusatio ab illo cuius inscrutabilia sunt iudicia, sive acceptaretur, et si non ut ab omni damnatione liberarentur, certe ut aliquanto lenius damnarentur.

5. Qui me odit, inquit, et Patrem meum edit 12. Hic nobis fortasse dicatur: Quis potest odisse quem nescit? Et utique antequam diceret: Si non venissem, et locutus eis fuissem, peccatum non haberent, dixerat discipulis suis: Haec facient vobis, quia nesciunt eum qui misit me. Quomodo ergo nesciunt et oderunt? Si enim non quod est ipse, sed nescio quid aliud de illo opinantur; non utique ipsum, sed illud inveniuntur odisse quod fingunt, aut errando potius suspicantur. Et tamen nisi possent homines odisse quod nesciunt, non veritas utrumque dixisset, quia eius Patrem et nesciunt et oderunt. Sed quomodo id fieri possit, si adiuvante Domino per nos demonstrari potest; quia haec disputatio est iam claudenda, nunc non potest.