TRACTATUS 77

Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis (Io 14, 25-27).

Quid nobis relinquit adscendens a nobis, nisi seipsum, dum non recedit a nobis? Ipse enim est pax nostra, qui fecit utraque unum. Pax ergo ipse nobis est, et cum credimus quia est, et cum videbimus eum sicuti est.

1. In praecedenti lectione sancti Evangelii, quam sequitur ista quae modo recitata est, Dominus Iesus dixerat se et Patrem ad dilectores suos esse venturos, et apud eos mansionem esse facturos. Iamvero et superius dixerat de Spiritu sancto: Vos autem cognoscetis eum, quia apud vos manebit, et in vobis erit 1: unde intelleximus in sanctis tamquam in templo suo simul manere Trinitatem Deum. Nunc autem dicit: Haec locutus sum vobis apud vos manens 2. Illa itaque mansio alia est, quam promisit futuram; haec vero alia, quam praesentem esse testatur. Illa spiritalis est, atque intrinsecus mentibus redditur: haec corporalis forinsecus oculis atque auribus exhibetur. Illa in aeternum beatificat liberatos; haec in tempore visitat liberandos. Secundum illam Dominus a suis dilectoribus non recedit; secundum hanc it et recedit. Haec, inquit, locutus sum vobis, apud vos manens: utique praesentia corporali, qua cum illis visibilis loquebatur.

2. Paracletus autem, inquit: Spiritus sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, et commemorabit vos omnia quaecumque dixero vobis 3. Numquidnam dicit Filius, et docet Spiritus sanctus, ut dicente Filio verba capiamus, docente autem Spiritu sancto eadem verba intellegamus? Quasi dicat Filius sine Spiritu sancto, aut Spiritus sanctus doceat sine Filio: aut vero non et Filius doceat et Spiritus sanctus dicat, et cum Deus aliquid dicit et docet, Trinitas ipsa dicat et doceat? Sed quoniam Trinitas est, oportebat eius singulas insinuare personas, eamque nos distincte audire, inseparabiliter intellegere. Audi Patrem dicentem ubi legis: Dominus dixit ad me, Filius meus es tu 4: audi et docentem ubi legis: Omnis qui audivit a Patre et didicit, venit ad me 5. Filium vero dicentem modo audisti; de se quippe ait: Quaecumque dixero vobis: quem si et docentem vis nosse, magistrum recole: Unus est, inquit: Magister vester Christus 6. Spiritum porro sanctum, quem modo audisti docentem ubi dictum est: Ipse vos docebit omnia, audi etiam dicentem, ubi legis in Actibus Apostolorum, beato Petro dixisse Spiritum sanctum: Vade cum illis, quia ego misi eos 7. Omnis igitur et dicit et docet Trinitas: sed nisi etiam singillatim commendaretur, eam nullo modo humana capere utique posset infirmitas. Cum ergo omnino sit inseparabilis, nunquam Trinitas esse sciretur, si semper inseparabiliter diceretur: nam et cum dicimus Patrem et Filium et Spiritum sanctum, non eos utique dicimus simul, cum ipsi non possint esse non simul. Quod vero addidit, commemorabit vos, intellegere debemus etiam, quod iubemur non oblivisci saluberrimos monitus ad gratiam pertinere, quam nos commemorat Spiritus.

Pacem promittit iturus, pacem suam nobis dabit in fine venturus.

3. Pacem, inquit, relinquo vobis, pacem meam do vobis. Hoc est quod legimus apud prophetam: Pacem super pacem 8: pacem nobis relinquit iturus, pacem suam nobis dabit in fine venturus. Pacem nobis relinquit in hoc saeculo, pacem suam nobis dabit in futuro saeculo. Pacem suam nobis relinquit, in qua manentes hostem vincimus: pacem suam nobis dabit, quando sine hoste regnabimus. Pacem relinquit nobis, ut etiam hic invicem diligamus: pacem suam nobis dabit, ubi nunquam dissentire possimus. Pacem relinquit nobis, ne de occultis nostris invicem iudicemus, cum in hoc sumus mundo: pacem suam dabit nobis, cum manifestabit cogitationes cordis, et tunc laus erit unicuique a Deo 9. In illo tamen atque ab illo nobis est pax, sive quam nobis relinquit iturus ad Patrem, sive quam nobis dabit nos perducturus ad Patrem. Quid autem nobis relinquit ascendens a nobis, nisi seipsum, dum non recedit a nobis? Ipse est enim pax nostra; qui fecit utraque unum 10. Pax ergo ipse nobis est, et cum credimus quia est, et cum videmus eum sicuti est 11. Si enim quamdiu sumus in corpore corruptibili quod aggravat animam 12, cum per fidem ambulamus, non per speciem 13, non deserit peregrinantes a se; quanto magis cum ad ipsam speciem venerimus, nos implebit ex se?

4. Sed quid est quod ubi ait: Pacem relinquo vobis, non addidit meam; ubi vero ait, do vobis, ibi dixit meam? Utrum subaudiendum est meam, et ubi dictum non est, quia potest referri ad utrumque etiam quod semel dictum est? An forte et hic aliquid latet quod petendum est et quaerendum, et ad quod pulsantibus aperiendum? Quid si enim pacem suam eam voluit intellegi qualem habet ipse? Pax vero ista quam nobis relinquit in hoc saeculo, nostra est potius dicenda quam ipsius. Illi quippe nihil repugnat in seipso, qui nullum habet omnino peccatum: nos autem talem pacem nunc habemus, in qua adhuc dicamus: Dimitte nobis debita nostra 14. Est ergo nobis pax aliqua, quoniam condelectamur legi Dei secundum interiorem hominem: sed non est plena, quia videmus aliam legem in membris nostris, repugnantem legi mentis nostrae 15. Itemque inter nos ipsos est nobis pax, quia invicem nobis credimus quod invicem diligamus: sed nec ipsa plena est, quia cogitationes cordis nostri invicem non videmus; et quaedam de nobis quae non sunt in nobis, vel in melius invicem vel in deterius opinamur. Itaque ista etiamsi ab illo nobis relicta est, pax nostra est: nisi enim ab illo, non haberemus et talem; sed ipse non habet talem. Si tenuerimus usque in finem qualem accepimus, qualem habet habebimus, ubi nihil nobis repugnet ex nobis, et nihil nos invicem lateat in cordibus nostris. Nec ignoro ista Domini verba etiam sic accipi posse, ut eiusdem sententiae repetitio videatur: Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis: ut quod dixerat, pacem, hoc repetierit dicens, pacem meam; et quod dixerat, relinquo vobis, hoc repetierit dicens, do vobis. Ut volet quisque accipiat: me tamen delectat, credo et vos, fratres mei dilecti, sic tenere istam pacem, ubi adversarium concorditer vincimus, ut desideremus pacem, ubi adversarium non habebimus.

5. Quod vero Dominus adiunxit, atque ait: Non quomodo mundus dat, ego do vobis 16; quid est aliud, nisi, non quomodo homines dant qui diligunt mundum, ita do vobis? Qui propterea dant sibi pacem, ut sine molestia litium atque bellorum, non Deo, sed amico suo mundo perfruantur: et quando iustis dant pacem ut non eos persequantur, pax non potest esse vera, ubi non est vera concordia; quia disiuncta sunt corda. Quomodo enim consors dicitur, qui sortem iungit; ita ille concors dicendus est, qui corda iungit. Nos ergo, carissimi, quibus Christus pacem relinquit, et pacem suam nobis dat, non sicut mundus, sed sicut ille per quem factus est mundus, ut concordes simus; iungamus invicem corda, et cor unum sursum habeamus, ne corrumpatur in terra.