TRACTATUS 67

In domo Patris mei mansiones multae sunt (Io 14, 1-4).

Mansiones multae. Quoniam Deus caritas est, per caritatem fit ut quod habent singuli, commune sit omnibus. Sic enim quisque etiam ipse habet, cum amat in altero quod ipse non habet. Non erit itaque aliqua invidia imparis claritatis, quoniam regnabit in omnibus unitas caritatis.

1. Erigenda est nobis, fratres, ad Deum maior intentio, ut verba sancti Evangelii, quae modo in nostris auribus sonuerunt, etiam mente capere utcumque possimus. Ait enim Dominus Iesus: Non turbetur cor vestrum. Credite in Deum, et in me credite 1. Ne mortem tamquam homines timerent, et ideo turbarentur, consolatur eos, etiam se Deum esse contestans. Credite, inquit, in Deum, et in me credite. Consequens est enim ut si in Deum creditis, et in me credere debeatis: quod non esset consequens, si Christus non esset Deus. Credite in Deum, et in eum credite cui natura est, non rapina, esse aequalem Deo: semetipsum enim exinanivit; non tamen formam Dei amittens, sed formam servi accipiens 2. Mortem metuitis huic formae servi; non turbetur cor vestrum, suscitabit illam forma Dei.

Regnabit in omnibus unitas caritatis.

2. Sed quid est quod sequitur: In domo Patris mei mansiones multae sunt 3, nisi quia et sibi metuebant? Unde audire debuerunt: Non turbetur cor vestrum. Quis enim eorum non metueret, cum Petro dictum esset fidentiori atque promptiori: Non cantabit gallus donec ter me neges 4? Tamquam ergo essent ab illo perituri, merito turbabantur: sed cum audiunt: In domo Patris mei mansiones multae sunt: si quo minus, dixissem vobis quia vado parare vobis locum 5; a perturbatione recreantur, certi ac fidentes etiam post pericula tentationum se apud Deum cum Christo esse mansuros. Quia etsi alius est alio fortior, alius alio sapientior, alius alio iustior, alius alio sanctior; in domo Patris mansiones multae sunt; nullus eorum alienabitur ab illa domo, ubi mansionem pro suo quisque accepturus est merito. Denarius quidem ille aequalis est omnibus, quem paterfamilias eis qui operati sunt in vinea iubet dari omnibus, non in eo discernens qui minus et qui amplius laborarunt 6: quo utique denario vita significatur aeterna, ubi amplius alio nemo vivit, quoniam vivendi non est diversa in aeternitate mensura. Sed multae mansiones, diversas meritorum in una vita aeterna significant dignitates. Alia est enim gloria solis, alia gloria lunae, alia gloria stellarum: stella enim ab stella differt in gloria; sic et resurrectio mortuorum. Tamquam stellae sancti diversas mansiones diversae claritatis, tamquam in coelo, sortiuntur in regno; sed propter unum denarium nullus separatur a regno: atque ita Deus erit omnia in omnibus 7, ut quoniam Deus Caritas est 8, per caritatem fiat ut quod habent singuli, commune sit omnibus. Sic enim quisque etiam ipse habet, cum amat in altero quod ipse non habet. Non erit itaque aliqua invidia imparis claritatis, quoniam regnabit in omnibus unitas caritatis.

3. Proinde respuendi sunt a corde christiano, qui putant ideo dictum multas esse mansiones, quia extra regnum coelorum erit aliquid, ubi maneant beati innocentes qui sine Baptismo ex hac vita emigrarunt, quia sine illo in regnum coelorum intrare non poterunt. Haec fides non est fides, quoniam non est vera et catholica fides. Itane tandem stulti homines, et carnalibus cogitationibus excaecati, cum reprobandi essetis, si mansionem non dico Petri et Pauli vel cuiuslibet Apostolorum, sed cuiuscumque parvuli baptizati a regno coelorum separaretis; non vos putatis esse reprobandos, qui domum Dei Patris inde separatis? Non enim ait Dominus: In universo mundo, aut, in universa creatura, aut, in vita vel beatitudine sempiterna mansiones multae sunt; sed: In domo, inquit: Patris mei mansiones multae sunt. Nonne ista est domus ubi aedificationem habemus ex Deo, domum non manufactam, aeternam in coelis 9? Nonne ista est domus de qua cantamus Domino: Beati qui habitant in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te 10? Ergone vos non domum cuiusque baptizati fratris, sed domum ipsius Dei Patris, cui omnes fratres dicimus: Pater noster, qui es in coelis 11, a regno separare coelorum, aut eam sic dividere audebitis, ut aliquae mansiones eius sint in regno coelorum, aliquae autem extra regnum coelorum? Absit, absit ut qui volunt habitare in regno coelorum, in hac stultitia velint habitare vobiscum: absit, inquam, ut cum omnis domus regnantium filiorum non sit alibi nisi in regno, ipsius regiae domus pars aliqua non sit in regno.

4. Et si abiero, inquit, et praeparavero vobis locum; iterum venio, et accipiam vos ad meipsum, ut ubi sum ego et vos sitis. Et quo ego vado scitis, et viam scitis 12. O Domine Iesu, quomodo vadis parare locum, si iam multae mansiones sunt in domo Patris tui, ubi tecum habitabunt tui! Aut si accipis eos ad teipsum, quomodo iterum venis qui non recedis? Ista, carissimi, si breviter explicare conemur, quantum videtur hodierno satis esse sermoni, coarctata utique non clarebunt, et erit ipsa brevitas altera obscuritas: proinde hoc debitum differamus, quod opportunius vobis Patrefamilias nostro largiente reddamus.