TRACTATUS 57

Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet (Io 13, 10).

Quando te praedicamus, terram calcamus ut tibi, Christe, aperiamus; et ideo si reprehendimur, perturbamur; si laudamur inflamur. Lava pedes nostros ante mundatos, sed cum ad aperiendum tibi per terram pergimus, inquinatos.

Ecclesia timet inquinare pedes, dum pergit ad Christum.

1. Non immemor mei debiti, iam reddendi tempus agnosco. Donet unde reddam, qui donavit ut debeam. Donavit enim dilectionem, de qua dictum est: Nemini quidquam debentis, nisi ut invicem diligatis 1; donet etiam sermonem, quem video me debere dilectis. Exspectationem vestram ad hoc nempe distuleram, ut explicarem sicut possem, quemadmodum etiam per terram veniatur ad Christum; cum potius iubeamur quae sursum sunt quaerere, non quae super terram 2. Sursum enim Christus est sedens ad dexteram Patris: sed profecto et hic est; propter quod et Saulo in terra saevienti dicit: Quid me persequeris3 Ut autem hoc quaerendum susciperemus, id tractabatur quod pedes Dominus discipulis lavit, cum iam ipsi discipuli loti essent, nec opus haberent, nisi pedes lavare. Ubi visum est intellegendum quod Baptismo quidem homo totus abluitur; sed dum isto postea vivit in saeculo, humanis affectibus terram velut pedibus calcans, ipsa scilicet conversatione vitae huius, contrahit unde dicat: Dimitte nobis debita nostra 4. Ac sic etiam inde mundatur ab eo qui pedes lavit discipulis suis 5, nec desinit interpellare pro nobis 6. Hinc occurrerunt ex Cantico canticorum Ecclesiae verba dicentis: Lavi pedes meos; quomodo inquinabo eos7 cum vellet ire, et aperire ei qui venerat ad eam, et pulsaverat, sibique aperiri poposcerat, ille speciosus forma prae filiis hominum 8. Hinc quaestio nata est quam coarctare noluimus angustiis temporis, ideoque distulimus, quonam modo Ecclesia timeat inquinare pedes, dum pergit ad Christum, quos baptismate laverat Christi.

2. Sic enim ait: Ego dormio, et cor meum vigilat; vox fratruelis mei pulsat ad ianuam Deinde dicit etiam ipse: Aperi mihi, soror mea, proxima mea, columba mea, perfecta mea; quia caput meum repletum est rore, et crines mei noctis guttis. Et respondet illa: Exui me tunica mea; quomodo induam eam? Lavi pedes meos; quomodo inquinabo illos9 O admirabile sacramentum! o grande mysterium! Ergone timet inquinare pedes, veniendo ad eum qui lavit suorum discipulorum pedes? Timet certe, quia per terram venit ad eum, qui etiam in terra est, quia suos hic constitutos non deserit. An non ipse ait: Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi 10? An non ipse ait: Videbitis coelos apertos, et Angelos Dei ascendentes et descendentes ad Filium hominis 11? Si ascendunt ad eum propterea quia sursum est, quomodo ad eum descendunt, si non etiam hic est? Dicit ergo Ecclesia: Lavi pedes meos; quomodo inquinabo eos? In eis hoc dicit qui possunt omni faece mundati dicere: Cupio dissolvi et esse cum Christo, permanere autem in carne magis necessarium propter vos 12? In eis hoc dicit qui praedicant Christum et aperiunt illi ostium, ut habitet per fidem in cordibus hominum 13. In his hoc dicit, cum deliberant utrum ministerium tale suscipiant, cui se minus idoneos existimant, ut sine culpa impleant, ne forte aliis praedicantes, ipsi reprobi fiant 14. Tutius enim veritas auditur quam praedicatur: quoniam eum auditur, humilitas custoditur; cum autem praedicatur, vix non subrepit cuivis hominum quantulacumque iactantia, in qua utique inquinantur pedes.

3. Ergo, ut apostolus Iacobus dicit: Sit omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum 15. Dicit et alius homo Dei: Auditui meo dabis gaudium et laetitiam, et exsultabunt ossa humiliata 16. Hoc est quod dixi: Cum veritas auditur, humilitas custoditur. Dicit et alius: Amicus autem sponsi stat et audit eum, et gaudio gaudet propter vocem sponsi 17. Fruamur auditu, sine strepitu nobis loquente intrinsecus veritate. Quamquam etiam cum forinsecus insonat per legentem, per annuntiantem, per praedicantem, per disputantem, per praecipientem, per consolantem, per exhortantem, per ipsum etiam cantantem atque psallentem; ipsi qui haec agunt, inquinare pedes suos timeant, cum placere hominibus subrepente amore humanae laudis affectant. Caeterum qui eos audit libenter et pie, non habet locum iactandi se in laboribus alienis; et non inflatis ossibus, sed humiliatis gaudio gaudet propter vocem dominicae veritatis. Proinde in eis qui libenter et humiliter audire noverunt, et vitam quietam in studiis dulcibus et salubribus agunt, sancta delicietur Ecclesia, et dicat: Ego dormio, et cor meum vigilat. Quid est: Ego dormio, et cor meum vigilat; nisi, ita quiesco ut audiam? Otium meum non impenditur nutriendae desidiae, sed percipiendae sapientiae. Ego dormio, et cor meum vigilat: vaco, et video quoniam tu es Dominus 18: quia sapientia scribae in tempore otii; et qui minoratur actu, ipse percipiet eam 19. Ego dormio, et cor meum vigilat: ego requiesco a negotiosis actibus, et animus meus divinis se intendit affectibus.

Vox Christi pulsat ad ianuam.

4. Sed in iis qui isto modo suaviter et humiliter requiescunt, dum otiose oblectatur Ecclesia, ecce pulsat ille qui ait: Quae dico vobis in tenebris, dicite in lumine; et quod in aure auditis, praedicate super tecta 20. Vox ergo eius pulsat ad ianuam, et dicit: Aperi mihi, soror mea, proxima mea, columba mea, perfecta mea; quia caput meum repletum est rore, et crines mei noctis guttis. Velut si diceret: Tu vacas, et contra me ostium clausum est: tu studes otio paucorum, et abundante iniquitate refrigescit caritas multorum 21. Nox quippe, iniquitas est: ros vero eius et guttae, hi sunt qui refrigescunt et cadunt, et faciunt refrigescere caput Christi, hoc est, ut non ametur Deus. Caput enim Christi Deus 22. Sed portantur in crinibus, id est, in sacramentis visibilibus tolerantur: nequaquam interiora sensus attingunt. Pulsat ergo ut excutiat quietem sanctis otiosis, et clamat: Aperi mihi, de sanguine meo soror mea, de accessu meo proxima mea, de spiritu meo columba mea, de sermone meo quem plenius ex otio didicisti perfecta mea; aperi mihi, praedica me. Ad eos quippe qui clauserunt contra me, quomodo intrabo sine aperiente? quomodo enim audient sine praedicante 23?

5. Hinc fit ut etiam hi qui amant otium studiorum bonorum, et nolunt perpeti laboriosarum molestias actionum, eo quod minus idoneos ad haec ministranda, et sine reprehensione agenda se sentiunt; mallent, si fieri posset, sanctos apostolos et praedicatores veritatis antiquos excitari adversus abundantiam iniquitatis, qua fervor friguit caritatis. Sed in eis qui iam de corpore exierunt, et carnis indumento exspoliati sunt (neque enim ab ea separati sunt), respondet Ecclesia: Exui me tunica mea; quomodo induam eam? 24 Recipietur quidem illa tunica, et in eis qui iam exuti sunt, rursus vestietur carne Ecclesia: non tamen nunc quando fervefaciendi sunt frigidi, sed tunc quando resurrecturi sunt mortui. Passa ergo difficultatem propter inopiam praedicatorum, et recolens illa sua membra sana sermonibus, sancta moribus, sed iam exuta corporibus, ingemit et dicit Ecclesia: Exui me tunica mea; quomodo induam eam? Membra illa mea quae Christo aperire evangelizando excellentissime potuerunt, quomodo ad corpora quibus exuta sunt, redire nunc possunt?

Sed ecce surgo, et aperio.

6. Deinde respiciens ad eos qui praedicare, et populos acquirere ac regere, ac sic Christo aperire utcumque possunt, sed in his difficultatibus actionum peccare metuunt: Lavi, inquit, pedes meos; quomodo inquinabo illos? Quisquis enim in verbo non offendit, hic perfectus est vir. Et quis est perfectus? quis est qui non offendit in tanta abundantia iniquitatis, tanto frigore caritatis? Lavi pedes meos; quomodo inquinabo eos? Quandoquidem lego, et audio: Nolite multi magistri fieri, fratres, quoniam maius iudicium sumitis: in multis enim offendimus omnes 25. Lavi pedes meos; quomodo inquinabo eos? 26 Sed ecce surgo, et aperio. Christe, lava eos: Dimitte nobis debita nostra, quoniam non est exstincta caritas nostra: quia et nos dimittimus debitoribus nostris 27. Quando te audimus, exsultant tecum in coelestibus ossa humiliata 28. Sed quando te praedicamus, terram calcamus ut tibi aperiamus: et ideo si reprehendimur, perturbamur; si laudamur, inflamur. Lava pedes nostros ante mundatos, sed cum ad aperiendum tibi per terram pergimus, inquinatos. Haec vobis hodie satis sint, dilectissimi. Si quid secus quam oportuit dicentes fortassis offendimus, vel laudibus vestris immoderatius quam oportuit elevati sumus; impetrate mundationem pedibus nostris, Deo placentibus orationibus vestris.