TRACTATUS 55

Sciens Iesus quia venit hora eius ut transeat ex hoc mundo ad Patrem, cum dilexisset suos qui erant in mundo, in finem dilexit eos (Io 13, 1-5).

Quid est in finem nisi in Christum? Finis enim legis Christus ad iustitiam omni credenti. Finis perficiens, non interficiens; finis quo usque eamus, non ubi pereamus. Sic omnino intellegendum est: Pascha nostrum immolatus est Christus. Ipse est finis noster, in illum est transitus noster.

1. Coena Domini secundum Ioannem, adiuvante ipso, debitis est explicanda tractatibus, et ut nobis posse donaverit, explananda. Ante diem autem festum Paschae, sciens Iesus quia venit hora eius ut transeat ex hoc mundo ad Patrem, cum dilexisset suos qui erant in mundo, in finem dilexit eos 1. Pascha, fratres, non sicut quidam existimant, graecum nomen est, sed hebraeum: opportunissime tamen occurrit in hoc nomine quaedam congruentia utrarumque linguarum. Quia enim pati graece dicitur, ideo Pascha passio putata est, velut hoc nomen a passione sit appellatum: in sua vero lingua, hoc est in hebraea, Pascha transitus dicitur: propterea tunc primum Pascha celebravit populus Dei, quando ex Aegypto fugientes, Rubrum mare transierunt 2. Nunc ergo figura illa prophetica in veritate completa est, cum sicut ovis ad immolandum ducitur Christus 3, cuius sanguine illitis postibus nostris, id est, cuius signo crucis signatis frontibus nostris, a perditione huius saeculi tamquam a captivitate vel interemptione Aegyptia liberamur 4; et agimus saluberrimum transitum, cum a diabolo transimus ad Christum, et ab isto instabili saeculo ad eius fundatissimum regnum. Ideo quippe ad Deum permanentem transimus, ne cum mundo transeunte transeamus. De hac nobis collata gratia Deum laudans Apostolus dicit: Qui eruit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii caritatis suae 5. Hoc itaque nomen, id est, Pascha, quod latine, ut dixi, transitus nuncupatur, velut interpretans nobis beatus Evangelista: Ante diem, inquit, festum Paschae, sciens Iesus quia venit hora eius ut transeat ex hoc mundo ad Patrem. Ecce Pascha, ecce transitus. Unde, et quo? De hoc scilicet mundo ad Patrem. Spes membris in capite data est, quod essent illo transeunte sine dubio secutura. Quid ergo infideles, et ab hoc capite atque ab eius corpore alieni? nonne et ipsi transeunt, quia non permanent? Transeunt plane et ipsi: sed aliud est transire de mundo, aliud est transire cum mundo; aliud ad Patrem, aliud ad hostem. Nam et Aegyptii transierunt; non tamen transierunt per mare ad regnum, sed in mari ad interitum.

Usque ad mortem illum dilectio ipsa perduxit.

2. Sciens ergo Iesus quia venit hora eius ut transiret ex hoc mundo ad Patrem, cum dilexisset suos qui erant in mundo, in finem dilexit eos. Utique ut et ipsi de hoc mundo ubi erant, ad suum caput, quod hinc transisset, eius dilectione transirent. Quid est enim, in finem, nisi, in Christum? Finis enim Legis Christus, ait Apostolus, ad iustitiam omni credenti 6. Finis perficiens, non interficiens: finis quo usque eamus, non ubi pereamus. Sic omnino intellegendum est: Pascha nostrum immolatus est Christus 7. Ipse est finis noster, in illum est transitus noster. Nam video posse ista verba evangelica quodam humano modo etiam sic accipi, tamquam usque ad mortem Christus dilexerit suos, ut hoc videatur esse, in finem dilexit eos. Humana est haec sententia, non divina: neque enim nos hucusque ille dilexit, qui semper et sine fine nos diligit. Absit ut dilectionem morte finierit, qui non est morte finitus. Etiam post mortem, quinque fratres suos dilexit dives ille superbus atque impius 8, et usque ad mortem nos dilexisse putandus est Christus? Absit, carissimi. Nequaquam ille nos diligendo usque ad mortem veniret, si dilectionem nostram morte finiret. Nisi forte ita sit intellegendum, in finem dilexit eos: Quia tantum dilexit eos, ut moreretur propter eos. Hoc enim testatus est dicens: Maiorem hac caritatem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis 9. Ita sane non prohibemus intellegi, in finem dilexit, id est, usque ad mortem illum dilectio ipsa perduxit.

3. Et coena, inquit, facta, cum diabolus iam misisset in cor, ut traderet eum Iudas Simonis Iscariotes: sciens quia omnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exiit, et ad Deum vadit, surgit a coena, et ponit vestimenta sua; et cum accepisset linteum, praecinxit se. Deinde mittit aquam in pelvim, et coepit lavare pedes discipulorum, et extergere linteo quo erat praecinctus 10. Non ita debemus intellegere coenam factam veluti iam consummatam atque transactam: adhuc enim coenabatur, cum Dominus surrexit et pedes lavit discipulis suis. Nam postea recubuit, et buccellam suo traditori postea dedit, utique coena nondum finita, hoc est, dum adhuc panis esset in mensa. Caena ergo facta, dictum est, iam parata, et ad convivantium mensam usumque perducta.

Iudas venditor Redemptoris.

4. Quod autem ait: Cum diabolus iam misisset in cor, ut traderet eum Iudas Simonis Iscariotes; si quaeris quid missum sit in cor Iudae: hoc utique, ut traderet eum. Missio ista, spiritalis suggestio est: non fit per aurem, sed per cogitationem; ac per hoc non corporaliter, sed spiritaliter. Neque enim spiritale quod dicitur, semper in laude accipiendum est. Novit Apostolus quaedam spiritalia nequitiae in coelestibus, adversus quae nobis colluctationem esse testatur 11: non autem essent etiam maligna spiritalia, si non essent etiam maligni spiritus. A spiritu enim spiritalia nominantur. Sed quomodo ista fiant, ut diabolicae suggestiones immittantur, et humanis cogitationibus misceantur, ut eas tamquam suas deputet homo, unde scit homo? Nec dubitandum est etiam bonas suggestiones a bono spiritu ita latenter ac spiritaliter fieri: sed interest quibusnam earum mens humana consentiat, divino auxilio vel deserta per meritum, vel adiuta per gratiam. Factum ergo iam fuerat in corde Iudae per immissionem diabolicam, ut traderet discipulus magistrum, sed quem non didicerat Deum. Iam talis venerat ad convivium, explorator Pastoris, insidiator Salvatoris, venditor Redemptoris; iam talis venerat, et videbatur, et tolerabatur, et se ignorari arbitrabatur: quia in eo quem volebat fallere, fallebatur. At ille isto in ipso corde intus inspecto, nesciente scienter utebatur.

5. Sciens quia omnia dedit ei Pater in manus. Ergo et ipsum traditorem: nam si eum in manibus non haberet, non utique illo uteretur ut vellet. Proinde iam traditor traditus erat ei quem tradere cupiebat, atque ita malum tradendo faciebat, ut de illo tradito bonum fieret quod nesciebat. Sciebat enim Dominus quid faceret pro amicis, qui patienter utebatur inimicis: ac sic omnia dederat Pater in manus eius, et in usum mala, et in effectum bona. Sciens etiam quia a Deo exiit, et ad Deum vadit: nec Deum, cum inde exiret; nec nos deserens, cum rediret.

6. Haec ergo sciens, surgit a coena, et ponit vestimenta sua; et cum accepisset linteum, praecinxit se. Deinde mittit aquam in pelvim, et coepit lavare pedes discipulorum, et extergere linteo quo erat praecinctus. Debemus, dilectissimi, sensum Evangelistae diligenter attendere. Locuturus quippe de tanta Domini humilitate, prius celsitudinem eius voluit commendare. Ad hoc pertinet quod ait: Sciens quia omnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exiit, et ad Deum vadit. Cum illi ergo omnia Pater dedisset in manus, ille discipulorum non manus, sed pedes lavit: et cum se sciret a Deo exiisse, et ad Deum pergere, non Dei Domini, sed hominis servi implevit officium. Ad hoc autem pertinet quod etiam de traditore ipsius, qui iam talis venerat, qui nec ab illo ignorabatur, praeloqui voluit; ut hoc quoque ad maximum cumulum humilitatis accederet, quod etiam illi non dedignatus est pedes lavare, cuius manus iam praevidebat in scelere.

Tota illa eius passio, nostra purgatio est.

7. Quid autem mirum si surrexit a coena, et posuit vestimenta sua, qui cum in forma Dei esset, semetipsum exinanivit? Et quid mirum si praecinxit se linteo, qui formam servi accipiens habitu inventus est ut homo 12? Quid mirum si misit aquam in pelvim unde lavaret pedes discipulorum, qui in terram sanguinem fudit, quo immunditiam dilueret peccatorum? Quid mirum si linteo quo erat praecinctus, pedes quos laverat, tersit, qui carne qua erat indutus, Evangelistarum vestigia confirmavit? Et linteo quidem ut se praecingeret, posuit vestimenta quae habebat: ut autem formam servi acciperet quando semetipsum exinanivit, non quod habebat deposuit, sed quod non habebat accepit. Crucifigendus sane suis exspoliatus est vestimentis, et mortuus involutus est linteis: et tota illa eius passio, nostra purgatio est. Passurus igitur exitia, praemisit obsequia; non solum eis pro quibus erat subiturus mortem, sed etiam illi qui eum fuerat traditurus ad mortem. Tanta est quippe humanae humilitatis utilitas, ut eam suo commendaret exemplo etiam divina sublimitas: quia homo superbus in aeternum periret, nisi illum Deus humilis inveniret. Venit enim Filius hominis quaerere et salvum facere quod perierat 13. Perierat autem superbiam deceptoris secutus, ergo humilitatem Redemptoris sequatur inventus.