TRACTATUS 54

Quae ego loquor, sicut dixit mihi Pater, sic loquor (Io 12, 44-50).

Excitavit nos ad magnum desiderium interioris dulcedinis suae; sed crescendo capimus, ambulando crescimus, proficiendo ambulamus, ut pervenire possimus.

1. Loquente Domino nostro Iesu Christo apud Iudaeos, et tanta miraculorum signa faciente, quidam crediderunt praedestinati in vitam aeternam, quos etiam vocavit oves suas: quidam vero non crediderunt, nec poterant credere, eo quod occulto, nec tamen iniusto iudicio Dei fuerant excaecati et indurati, deserente illo qui superbis resistit, humilibus autem dat gratiam 1. Eorum autem qui crediderunt, alii usque adeo confitebantur, ut palmarum ramis acceptis venienti occurrerent, in eadem laudis confessione laetantes: alii vero ex principibus non audebant confiteri, ut de synagoga non eicerentur; quos notavit Evangelista dicens, quod dilexerunt gloriam hominum magis quam gloriam Dei 2. Eorum etiam qui non crediderunt, alii erant postea credituri, quos praevidebat, ubi ait: Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc agnoscetis quia ego sum 3: alii vero in eadem infidelitate mansuri, quorum imitatrix est etiam ista gens Iudaeorum, quae postmodum debellata, ad testimonium prophetiae quae de Christo scripta est, in toto pene orbe dispersa est.

Qui credit in Patrem, necesse est ut credat in Filium.

2. His ita se habentibus, et sua iam propinquante passione: Iesus clamavit, et dixit; unde lectio coepit hodierna: Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me: et qui videt me, videt eum qui misit me 4. Iam dixerat quodam loco: Mea doctrina non est mea, sed eius qui misit me 5. Ubi intelleximus eum doctrinam suam dixisse Verbum Patris quod est ipse; et hoc significasse dicendo: Mea doctrina non est mea, sed eius qui me misit, quod a seipso ipse non esset, sed haberet a quo esset 6. Deus enim de Deo, Filius Patris: Pater autem non Deus de Deo, sed Deus Pater Filii. Nunc autem quod ait: Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me, quomodo intellecturi sumus, nisi quia homo apparebat hominibus, cum lateret Deus? Et ne putarent hoc eum esse tantummodo quod videbant, talem ac tantum se volens credi, qualis et quantus est Pater: Qui credit in me, inquit, non credit in me, id est, in hoc quod videt; sed in eum qui misit me, id est, in Patrem. Sed qui credit in Patrem, necesse est eum credat esse Patrem; qui autem credit eum Patrem, necesse est ut credat eum habere Filium: ac per hoc qui credit in Patrem, necesse est ut credat in Filium. Sed ne quisquam hoc credat de unigenito Filio, quod de iis qui dicti sunt filii Dei secundum gratiam, non naturam, sicut ait Evangelista: Dedit eis potestatem filios Dei fieri 7; unde et illud est quod ipse Dominus commemoravit in Lege dictum: Ego dixi: Dii estis, et filii excelsi omnes 8: propterea dixit: Qui credit in me, non credit in me; ne totum quod de Christo creditur, secundum hominem crederetur. Ille ergo, inquit, credit in me, qui non credit in me secundum id quod me videt, sed in eum qui me misit: ut cum credit in Patrem, credat eum habere Filium sibi aequalem, et tunc vere credat in me. Nam si putaverit eum non habere nisi filios secundum gratiam, qui sunt eius utique creatura, non Verbum, sed facta per Verbum, nec habere Filium aequalem sibi atque coaeternum, semper natum, pariter incommutabilem, ex nullo dissimilem atque imparem; non credit in Patrem qui eum misit, quia non est hoc Pater qui eum misit.

3. Et ideo cum dixisset: Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me; ne putaretur sic voluisse Patrem intellegi tamquam Patrem multorum filiorum per gratiam regeneratorum, non unici Verbi aequalis sibi, continuo subiecit: Et qui videt me, videt eum qui misit me. Numquid ait: Qui videt me, non videt me, sed eum qui misit me; sicut dixerat: Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me? Illud namque dixit, ne sicut videbatur, crederetur tantummodo filius hominis: hoc autem dixit, ut Patri crederetur aequalis. Qui credit in me, inquit, non credit in hoc quod videt me, sed credit in eum qui misit me. Aut cum credit in Patrem qui sibi aequalem genuit me; non quomodo me videt, sed sic credat in me, quomodo in eum qui misit me: usque adeo enim nihil distat inter eum et me, ut qui me videt videat eum qui me misit. Apostolos suos certe ipse Dominus Christus misit, quod eorum etiam nomen indicat: nam sicut graece angeli, latine nuntii vocantur, ita graece apostoli, latine missi appellantur. Nunquam tamen aliquis apostolorum dicere auderet: Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me: omnino enim non diceret: Qui credit in me. Credimus enim apostolo, sed non credimus in apostolum: non enim apostolus iustificat impium. Credenti autem in eum qui iustificat impium, deputatur fides eius ad iustitiam 9. Posset dicere apostolus: Qui recipit me, recipit eum qui me misit; vel: Qui audit me, audit cum qui me misit: hoc enim eis ipse Dominus ait: Qui vos recipit, me recipit, et qui recipit me, recipit eum qui me misit 10. Quia dominus honoratur in servo, et pater in filio: sed pater tamquam in filio, dominus tamquam in servo. Filius autem unigenitus recte dicere potuit: Credite in Deum, et in me credite 11; et quod nunc ait: Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me. Non a se abstulit fidem credentis, sed noluit in forma servi remanere credentem: quoniam cum quisque credit in Patrem qui eum misit, profecto credit in Filium, sine quo Patrem non esse cognoscit; et ita credit ut credat aequalem, quoniam sequitur: Et qui videt me, videt eum qui me misit.

4. Attende caetera: Ego lux in mundum veni, ut omnis qui credit in me, in tenebris non maneat 12. Dixit quodam loco discipulis suis: Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi super montem constituta, neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt: sic luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est 13: non tamen eis dixit: Vos lux venistis in mundum, ut omnis qui credit in vos, in tenebris non maneat. Nusquam hoc legi posse confirmo. Lumina ergo sunt omnes sancti; sed credendo ab eo illuminantur, a quo si quis recesserit tenebrabitur. Lumen autem illud quo illuminantur, a se recedere non potest; quia incommutabile omnino est. Credimus ergo lumini illuminato, sicut prophetae, sicut apostolo: sed ideo illi credimus, ut non in ipsum credamus quod illuminatur, sed cum illo credamus in illud lumen a quo illuminatur; ut et nos illuminemur, non ab illo, sed cum illo a quo ille. Cum autem dicit: Ut omnis qui credit in me, in tenebris non maneat; satis manifestat omnes se in tenebris invenisse: sed ne in eis tenebris maneant in quibus inventi sunt, debent credere in lucem quae venit in mundum, quia per illam factus est mundus.

Nunc est tempus misericordiae, post erit iudicii.

5. Et si quis audierit, inquit, verba mea, et non custodierit, ego non iudico eum 14. Mementote quae vos audisse in superioribus lectionibus novi; et qui obliti forte estis, recolite; et qui non adfuistis, sed adestis, audite quomodo dicit Filius: Ego non iudico eum; cum dicat alio loco: Pater non iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit Filio 15: nisi quia intellegendum est: Modo non iudico eum. Quare non iudicat modo? Attende quid sequitur: Non enim veni, inquit, ut iudicem mundum, sed ut salvificem mundum 16: id est ut salvum faciam mundum. Nunc ergo est tempus misericordiae, post erit iudicii: quia: Misericordiam, inquit, et iudicium cantabo tibi, Domine 17.

6. Sed de ipso etiam futuro novissimo iudicio videte quid dicat: Qui spernit me et non accipit verba mea, habet qui iudicet eum: sermo quem locutus sum, ille iudicabit eum in novissimo die 18. Non ait: Qui spernit me, et non accipit verba mea, ego non iudico eum in novissimo die. Hoc enim si dixisset, non video quomodo posset non esse contrarium illi sententiae ubi ait: Pater non iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit Filio. Cum vero dixit: Qui spernit me, et non accipit verba mea, habet qui iudicet eum; exspectantibus autem quisnam ille esset, secutus adiunxit: Sermo quem locutus sum, ille iudicabit eum in novissimo die: satis manifestavit semetipsum iudicaturum in novissimo die. Seipsum quippe locutus est, seipsum annuntiavit, seipsum ianuam posuit, qua ipse ad oves pastor intraret. Aliter itaque iudicabuntur qui non audierunt, aliter qui audierunt et contempserunt. Qui enim sine Lege peccaverunt, ait Apostolus, sine Lege et peribunt: et qui in Lege peccaverunt, per Legem iudicabuntur 19.

Omnia mandata Patris in Verbo Patris.

7. Quia ego, inquit, ex meipso non sum locutus 20. Ideo se dicit non locutum ex seipso, quia non est ex seipso. Iam hoc saepe diximus; iam hoc tamquam notissimum non docere sed admonere debemus. Sed qui misit me Pater, ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar 21. Non laboraremus, si cum eis nos loqui sciremus, cum quibus superiora locuti sumus, et cum eis ipsis non omnibus, sed quae audierunt memoria retinentibus: nunc vero quia fortasse aliqui adsunt qui non audierunt, eisque sunt similes qui obliti sunt quod audierunt, propter illos perferant moras nostras qui audita meminerunt. Quomodo dat mandatum Pater unico Filio? Quo verbo loquitur Verbo, cum sit ipse Filius unigenitum Verbum? Numquid per angelum, cum per ipsum creati sint Angeli? Numquid per nubem: quae quando sonuit ad Filium, non propter ipsum sonuit, quod alibi dicit etiam ipse; sed propter alios quos oportebat ita audire? Numquid per sonum labiis emissum, qui non habet corpus; nec aliquo locorum intervallo Filius a Patre separatur, ut sit inter illos aer medius, quo percusso vox fiat et in aurem veniat? Absit ut talia de illa incorporea et ineffabili substantia suspicemur. Filius unicus est Verbum Patris, et Sapientia Patris; in illa sunt omnia mandata Patris. Neque enim Patris mandatum Filius aliquando nesciebat, ut eum necesse esset ex tempore habere quod antea non habebat. Ita enim a Patre quod habet accepit, ut nascendo acceperit, dederitque illi gignendo. Nam et vita est, et accepit vitam utique nascendo, non prius sine vita existendo. Quia et Pater habet vitam, et quod habet est: nec accepit tamen, quia non ex aliquo est. Filius autem accepit vitam, dante Patre a quo est: et ipse quod habet, est; habet enim vitam, et vita est. Ipsum audi loquentem: Sicut habet, inquit: Pater vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso 22. Numquid existenti, et non habenti dedit? Sed eo dedit quo genuit, qui vitam genuit, et vita genuit vitam. Et quia parem genuit, non imparem vitam; ideo dictum est: Sicut habet ipse vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso. Vitam dedit, quia gignendo vitam, quid dedit, nisi esse vitam? Et quia aeterna est ipsa nativitas, nunquam non fuit Filius qui est vita, nunquam fuit Filius sine vita; et sicut est nativitas aeterna, sic est qui natus est vita aeterna. Ita et mandatum non quod Filius non habebat, Pater dedit; sed, sicut dixi, in Sapientia Patris, quod est Verbum Patris, omnia mandata sunt Patris. Dicitur autem mandatum datum, quia non est a seipso cui dicitur datum: et hoc est dare Filio sine quo nunquam Filius fuit, quod est gignere Filium qui nunquam non fuit.

8. Sequitur autem: Et scio quia mandatum eius vita aeterna est 23. Si ergo vita aeterna est ipse Filius, et vita aeterna est mandatum Patris; quid aliud dictum est, quam: Ego sum mandatum Patris? Proinde et id quod adiungit, et dicit: Quae ego loquor, sicut dixit mihi Pater, sic loquor 24; non accipiamus, dixit mihi, quasi Pater verba locutus sit unico Verbo, aut egeat Dei verbis Dei Verbum. Dixit ergo Pater Filio, sicut dedit vitam Filio: non quod nesciebat vel non habebat, sed quod ipse Filius erat. Quid est autem, sicut dixit mihi, sic loquor, nisi: Verum loquor? Ita ille dixit ut verax, ita ista loquitur ut veritas. Verax autem genuit veritatem. Quid ergo iam diceret veritati! Non enim imperfecta erat veritas, cui verum aliquid adderetur. Dixit ergo veritati, quia genuit veritatem. Porro ipsa veritas sic loquitur, ut ei dictum est: sed intellegentibus, quos docet ut nata est. Ut autem crederent homines quod intellegere nondum valent, ex ore carnis verba sonuerunt, et abierunt; transvolantes soni strepuerunt, peractis morulis temporum suorum: sed res ipsae quarum signa sunt soni, traiectae quodammodo in eorum memoriam qui audierunt, etiam ad nos per litteras quae visibilia signa sunt, pervenerunt. Non sic loquitur veritas: intellegentibus mentibus intus loquitur, sine sono instruit, intellegibili luce perfundit. Qui ergo potest in ea videre nativitatis eius aeternitatem, ipse illam sic audit loquentem, sicut ei dixit Pater quod loqueretur. Excitavit nos ad magnum desiderium interioris dulcedinis suae: sed crescendo capimus, ambulando crescimus, proficiendo ambulamus, ut pervenire possimus.