TRACTATUS 51

Nisi granum frumenti... (Io 12, 12-26).

Ipsum erat granum mortificandum et multiplicandum: mortificandum infidelitate Iudaeorum, multiplicandum fide populorum.

1. Posteaquam Dominus quatriduanum mortuum suscitavit, stupentibus Iudaeis, et aliis eorum videndo credentibus, aliis invidendo pereuntibus, propter odorem bonum, qui est aliis ad vitam, aliis ad mortem 1; posteaquam discubuit in domo cum recumbente Lazaro, qui fuerat mortuus suscitatus, post unguentum effusum super pedes eius, unde domus odore completa est; posteaquam vanam saevitiam, et stultissimum et dementissimum scelus Iudaei etiam de occidendo Lazaro corde perdito conceperunt; de quibus omnibus ut potuimus, quod Dominus dedit, superioribus sermonibus locuti sumus: nunc intendat Caritas vestra, ante Domini passionem quantus fructus apparuerit praedicationis eius, et quantus grex ovium ex his quae perierant domus Israel, vocem pastoris audierit.

Non amittit divinitatem quando nos docet humilitatem.

2. Sic enim loquitur Evangelium, quod modo cum recitaretur, audistis: In crastinum autem turba multa quae venerat ad diem festum, cum audissent quia venit Iesus Ierosolymam, acceperunt ramos palmarum, et processerunt obviam ei, et clamabant: Hosanna, benedictus qui venit in nomine Domini, rex Israel 2. Rami palmarum laudes sunt, significantes victoriam; quia erat Dominus mortem moriendo superaturus, et tropaeo crucis de diabolo mortis principe triumphaturus. Vox autem obsecrantis est: Hosanna, sicut nonnulli dicunt qui hebraeam linguam noverunt, magis affectum indicans, quam rem aliquam significans: sicut sunt in lingua latina quas interiectiones vocant, velut cum dolentes dicimus: Heu! vel cum delectamur: Vah! dicimus; vel cum miramur, dicimus: O rem magnam! tunc enim: O, nihil significat, nisi mirantis affectum. Quod ideo credendum est ita esse, quia neque Graecus, neque Latinus hoc interpretari potuit: sicut illud: Qui dixerit fratri suo, Racha 3. Nam et haec interiectio esse perhibetur, affectum indignantis ostendens.

Quod rex esse voluit Israel, dignatio est, non promotio.

3. Benedictus autem qui venit in nomine Domini, rex Israel, sic potius accipiendum est, ut in nomine Domini, in nomine Dei Patris intellegatur: quamvis possit intellegi etiam in nomine suo, quia et ipse Dominus est. Unde et alibi scriptum est: Pluit Dominus a Domino 4. Sed verba eius melius nostrum dirigunt intellectum, qui ait: Ego veni in nomine Patris mei, et non suscepistis me: alius veniet in nomine suo, hunc suscipietis 5. Humilitatis enim magister est Christus, qui humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis 6. Non itaque amittit divinitatem, quando nos docet humilitatem: in illa est Patri aequalis, in hac nobis similis: per quod Patri est aequalis, nos ut essemus creavit; per quod nobis est similis, ne periremus redemit.

4. Has ei laudes turba dicebat: Hosanna, benedictus qui venit in nomine Domini, rex Israel. Quam crucem mentis invidentia principum Iudaeorum perpeti poterat, quando regem suum Christum tanta multitudo clamabat? Sed quid fuit Domino regem esse Israel? Quid magnum fuit regi saeculorum, regem fieri hominum? Non enim rex Israel Christus ad exigendum tributum, vel exercitum ferro armandum, hostesque visibiliter debellandos: sed rex Israel, quod mentes regat, quod in aeternum consulat, quod in regnum coelorum credentes, sperantes, amantesque perducat. Dei ergo Filius aequalis Patri, Verbum per quod facta sunt omnia, quod rex esse voluit Israel, dignatio est, non promotio; miserationis indicium est, non potestatis augmentum. Qui enim appellatus est in terra rex Iudaeorum, in coelis est Dominus Angelorum.

5. Et invenit Iesus asellum, et sedit super eum. Hic breviter dictum est: nam quemadmodum sit factum, apud alios evangelistas plenissime legitur 7. Adhibetur autem huic facto propheticum testimonium, ut appareret quod maligni principes Iudaeorum eum non intellegebant, in quo implebantur quae legebant. Invenit ergo Iesus asellum, et sedit super eum: sicut scriptum est: Noli timere, filia Sion: ecce rex tuus venit sedens super pullum asinae 8. In illo ergo populo erat filia Sion: ipsa est Ierusalem quae Sion. In illo, inquam, populo reprobo et caeco, erat tamen filia Sion, cui diceretur: Noli timere: ecce rex tuus venit sedens super pullum asinae. Haec filia Sion cui divinitus ista dicuntur, in illis erat ovibus quae vocem pastoris audiebant; in illa erat multitudine quae Dominum venientem tanta devotione laudabat, tanto agmine deducebat. Ei dictum est: Noli timere: illum agnosce qui a te laudatur, et noli trepidare cum patitur; quia ille sanguis funditur, per quem tuum delictum deleatur, et vita reddatur. Sed pullum asinae in quo nemo sederat (hoc enim apud alios evangelistas invenitur) intellegimus populum Gentium, qui Legem Domini non acceperat. Asinam vero (quia utrumque iumentum Domino adductum est) plebem eius quae veniebat ex populo Israel, non indomitam plane, sed quae praesepe Domini agnovit.

6. Haec non cognoverunt discipuli eius primum: sed quando glorificatus est Iesus, id est, quando virtutem suae resurrectionis ostendit: tunc recordati sunt quia haec scripta erant de eo, et haec fecerunt ei 9, id est, non alia fecerunt ei, quam illa quae erant scripta de eo. Recolentes quippe secundum Scripturam, quae ante passionem Domini, vel in passione Domini completa sunt, ibi et hoc invenerunt quod secundum eloquia Prophetarum in pullo asinae sederit.

7. Testimonium ergo perhibebat turba quae erat cum eo quando Lazarum vocavit de monumento, et suscitavit eum a mortuis. Propterea et obviam venit ei turba, quia audierunt eum fecisse hoc signum. Pharisaei ergo dixerunt ad semetipsos: Videtis quia nihil proficimus? ecce mundus totus post eum abiit 10. Turba turbavit turbam. Quid autem invides, caeca turba, quia post eum abit mundus, per quem factus est mundus?

In unam fidem Christi pacis osculo concurrentes.

8. Erant autem Gentiles quidam, ex iis qui ascenderant ut adorarent in die festo. Hi ergo accesserunt ad Philippum, qui erat a Bethsaida Galilaeae, et rogabant eum, dicentes: Domine, volumus Iesum videre. Venit Philippus, et dicit Andreae: Andreas rursum et Philippus dicunt Iesu 11. Audiamus quid Dominus ad ista responderit. Ecce volunt eum Iudaei occidere, Gentiles videre: sed etiam illi ex Iudaeis erant qui clamabant: Benedictus qui venit in nomine Domini, rex Israel 12. Ecce illi ex circumcisione, illi ex praeputio, velut parietes duo de diverso venientes, et in unam fidem Christi pacis osculo concurrentes: audiamus ergo vocem lapidis angularis. Iesus autem, inquit, respondit eis dicens: Venit hora ut glorificetur Filius hominis 13. Hic quisquam forsitan putat ideo se dixisse glorificatum, quia Gentiles eum volebant videre. Non ita est. Sed videbat ipsos Gentiles post passionem et resurrectionem suam in omnibus gentibus credituros: quia, sicut dicit Apostolus: Caecitas ex parte in Israel facta est donec plenitudo Gentium intraret 14. Ex occasione igitur istorum Gentilium qui eum videre cupiebant, annuntiat futuram plenitudinem Gentium; et promittit iam iamque adesse horam glorificationis suae, qua facta in coelis, Gentes fuerant crediturae. Unde praedictum est: Exaltare super coelos, Deus, et super omnem terram gloria tua 15. Haec est Gentium plenitudo, de qua dicit Apostolus: Caecitas ex parte in Israel facta est, donec plenitudo Gentium intraret.

Altitudinem glorificationis praecessit humilitas passionis.

9. Sed altitudinem glorificationis oportuit ut praecederet humilitas passionis: ideo secutus adiunxit: Amen, amen dico vobis, nisi granum frumenti cadens in terram, mortuum fuerit, ipsum solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum affert 16. Se autem dicebat. Ipsum erat granum mortificandum et multiplicandum: mortificandum infidelitate Iudaeorum, multiplicandum fide populorum.

10. Iamvero exhortans ad passionis suae sectanda vestigia: Qui amat, inquit, animam suam, perdet eam 17. Quod duobus modis intellegi potest: Qui amat, perdet, id est: Si amas, perde; si cupis vitam tenere in Christo, noli mortem timere pro Christo. Item alio modo: Qui amat animam suam, perdet eam. Noli amare, ne perdas; noli amare in hac vita, ne perdas in aeterna vita. Hoc autem quod posterius dixi, magis habere videtur evangelicus sensus: sequitur enim: Et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodiet eam 18. Ergo quod supra dictum est: Qui amat, subintellegitur, in hoc mundo; ipse utique perdet: qui autem odit, utique in hoc mundo; in vitam aeternam ipse custodiet. Magna et mira sententia, quemadmodum sit hominis in animam suam amor ut pereat, odium ne pereat! Si male amaveris, tunc odisti: si bene oderis, tunc amasti. Felices qui oderunt custodiendo, ne perdant amando. Sed vide ne tibi subrepat ut teipsum velis interimere, sic intellegendo quod debes odisse in hoc mundo animam tuam. Hinc enim quidam maligni atque perversi, et in seipsis crudeliores et sceleratiores homicidae, flammis se donant, aquis praefocant, praecipitio collidunt, et pereunt. Hoc Christus non docuit, imo etiam diabolo praecipitium suggerenti respondit: Redi retro, satanas; scriptum est: Non tentabis Dominum Deum tuum 19. Petro autem dixit, significans qua morte glorificaturus erat Deum: Cum esses iunior, cingebas te, et ibas quo volebas; cum autem senueris, alter te cinget, et feret quo tu non vis 20. Ubi satis expressit, non a seipso, sed ab alio debere occidi, qui vestigia sequitur Christi. Cum ergo causae articulus venerit, ut haec conditio proponatur, aut faciendum esse contra Dei praeceptum, aut ex hac vita emigrandum, quorum duorum homo cogatur alterum eligere, comminante mortem persecutore; ibi eligat Deo dilecto emori, quam offenso vivere: ibi oderit in hoc mundo animam suam, ut in vitam aeternam custodiat eam.

11. Si quis mihi ministrat, me sequatur 21. Quid est, me sequatur; nisi, me imitetur? Christus enim pro nobis passus est, ait apostolus Petrus, relinquens nobis exemplum, ut sequamur vestigia eius 22. Ecce quod dictum est: Si quis mihi ministrat, me sequatur. Quo fructu? qua mercede? quo praemio? Et ubi sum, inquit, ego, illic et minister meus erit. Gratis ametur, ut operis quo ministratur illi, pretium sit esse cum illo. Ubi enim bene erit sine illo, aut quando esse male poterit cum illo? Audi evidentius. Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus 23. Quo honore, nisi ut sit cum Filio eius? Quod enim superius ait: Ubi ego sum, illic et minister meus erit; hoc intellegitur exposuisse cum dicit, honorificabit eum Pater meus. Nam quem maiorem honorem accipere poterit adoptatus, quam ut sit ubi est Unicus; non aequalis factus divinitati, sed consociatus aeternitati?

Ministrant Christo qui sua non quaerunt, sed quae Iesu Christi.

12. Quid sit autem ministrare Christo, cui operi merces tanta proponitur, hoc potius debemus inquirere. Si enim hoc putaverimus esse Christo ministrare, ea quae sunt corpori necessaria praeparare, aut coenanti cibum coquere vel apponere, vel poculum dare potumque miscere; fecerunt hoc illi qui potuerunt eum in corpore habere praesentem, sicut Martha et Maria, quando et Lazarus unus erat ex recumbentibus. Sed eo modo Christo etiam Iudas perditus ministravit; nam et loculos ipse habebat: et quamvis ex eis quae mittebantur sceleratissime furaretur, per illum tamen etiam necessaria parabantur 24. Hinc est illud quod cum ei diceret Dominus: Quod facis, fac celeriter; arbitrati sunt quidam, quod eum iusserit propter diem festum necessaria praeparare, vel indigentibus aliquid dare 25. Nullo modo igitur de huiuscemodi ministris diceret Dominus: Ubi sum ego, ibi erit et minister meus; et: Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus: quoniam Iudam talia ministrantem, reprobatum potius quam honoratum videmus. Utquid ergo alibi quaerimus quid sit ministrare Christo, et non potius in istis ipsis verbis agnoscimus? Cum enim dixit: Si quis mihi ministrat, me sequatur; hoc intellegi voluit, ac si diceret: Si quis me non sequitur, non mihi ministrat. Ministrant ergo Iesu Christo, qui non sua quaerunt, sed quae Iesu Christi 26. Hoc est enim, me sequatur, vias ambulet meas, non suas: sicut alibi scriptum est: Qui se dicit in Christo manere, debet sicut ambulavit ille, et ipse ambulare 27. Debet etiam, si porrigit esurienti panem, de misericordia facere, non de iactantia; non aliud ibi quaerere quam opus bonum, nesciente sinistra quid faciat dextera 28, id est, ut alienetur intentio cupiditatis ab opere caritatis. Qui sic ministrat, Christo ministrat; recteque illi dicetur: Cum uni ex minimis meis fecisti, mihi fecisti 29. Nec tantum ea quae ad misericordiam pertinent corporalem, sed omnia bona opera propter Christum faciens (tunc erunt enim bona, quoniam finis Legis Christus, ad iustitiam omni credenti 30), minister est Christi usque ad illud opus magnae caritatis, quod est animam suam pro fratribus ponere: hoc est enim et pro Christo ponere. Quia et hoc propter sua membra dicturus est: Cum pro istis fecisti, pro me fecisti. De tali quippe opere etiam se ministrum facere et appellare dignatus est, ubi ait: Sicut Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et animam suam ponere pro multis 31. Hinc est ergo unusquisque minister Christi, unde est minister et Christus. Sic ministrantem Christo honorificabit Pater eius, honore illo magno, ut sit cum Filio eius, nec unquam deficiat felicitas eius.

13. Cum ergo auditis, fratres, Dominum dicentem: Ubi ego sum, illic et minister meus erit; nolite tantummodo bonos episcopos et clericos cogitare. Etiam vos pro modo vestro ministrate Christo, bene vivendo, eleemosynas faciendo, nomen doctrinamque eius quibus potueritis praedicando; ut unusquisque etiam paterfamilias hoc nomine agnoscat paternum affectum suae familiae se debere. Pro Christo et pro vita aeterna, suos omnes admoneat, doceat, hortetur, corripiat; impendat benevolentiam, exerceat disciplinam: ita in domo sua ecclesiasticum et quodammodo episcopale implebit officium, ministrans Christo ut in aeternum sit cum ipso. Nam et illam maximam passionis ministrationem multi ex vestro numero ministrarunt: multi non episcopi neque clerici, iuvenes et virgines, seniores cum iunioribus, multi coniugati et coniugatae, multi patres matresque familias Christo ministrantes, etiam animas suas in eius martyrio posuerunt, et honorificante Patre coronas gloriosissimas receperunt.