TRACTATUS 40

Et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos (Io 8, 28-32).

Quid promittit Dominus credentibus? Et cognoscetis veritatem. Credimus enim ut cognoscamus, non cognoscimus ut credamus. Si manseritis in verbo meo, vere discipuli mei eritis, ut contemplemini ipsam veritatem sicuti est; non per verba sonantia, sed per lucem splendentem, cum satiaverit nos.

1. De sancto Evangelio secundum Ioannem, quod gestare nos videtis in manibus, iam multa audivit Caritas vestra, quae Deo donante sicut potuimus disputavimus, commendantes vobis maxime istum evangelistam de Domini divinitate, secundum quam aequalis est Patri et Filius unicus Dei, loqui elegisse, et propterea aquilae comparatum: nulla quippe avis volare altius perhibetur. Proinde quae ex ordine subsequuntur, sicut ea Dominus tractare donaverit, intentissime audite.

Illa exaltatio humiliatio fuit.

2. Locuti sumus vobis de praecedenti lectione, insinuantes quomodo intellegatur Pater verax, Filius veritas. Cum autem dixisset Dominus Iesus: Verax est qui me misit 1, non intellexerunt Iudaei quod de Patre illis diceret. Et ait illis quod modo cum legeretur audistis: Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum, et a meipso facio nihil, sed sicut docuit me Pater, haec loquor 2. Quid est hoc? Nihil enim aliud videtur dixisse, nisi eos post passionem suam cognituros quis esset. Procul dubio ergo videbat ibi aliquos, quos ipse noverat, quos ipse cum caeteris sanctis suis ante constitutionem mundi praesciendo elegerat, post passionem suam esse credituros. Ipsi sunt illi quos assidue commendamus, et ad imitationem cum magna exhortatione proponimus. Misso enim desuper Spiritu sancto post Domini passionem et resurrectionem et ascensionem, cum miracula fierent in eius nomine, quem tamquam mortuum persequentes Iudaei contempserant, compuncti sunt corde; et qui saevientes occiderunt, mutati crediderunt; et quem sanguinem saeviendo fuderunt, credendo biberunt: illa tria millia, et illa quinque millia Iudaeorum 3, quos ibi videbat, quando dicebat: Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum. Tamquam dicens: Differo cognitionem vestram, ut impleam passionem meam: ordine vestro cognoscetis qui sim. Non quia omnes tunc erant credituri ex iis qui audiebant, id est, post passionem Domini: nam paulo post dicit: Haec eo loquente, multi crediderunt in eum 4, et nondum exaltatus erat Filius hominis. Exaltationem quippe dicit passionis, non glorificationis; crucis, non coeli: quia et ibi exaltatus est, quando pependit in ligno. Sed illa exaltatio humiliatio fuit. Tunc enim factus est obediens usque ad mortem crucis 5. Hoc oportebat impleri per eorum manus qui postea fuerant credituri, quibus dicit: Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum. Quare hoc, nisi ut nemo desperaret in quocumque scelere male sibi conscius, quando videbat eis donari homicidium qui occiderant Christum?

3. Hos ergo in illa turba agnoscens Dominus, dixit: Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum. Iam nostis quid sit sum; nec assidue repetendum est, ne pariat res tanta fastidium. Recolite illud: Ego sum qui sum, et Qui est, misit me 6; et agnoscetis, quid dictum sit: Tunc scietis quia ego sum: sed et, Pater est, et Spiritus sanctus est. Ad ipsum esse pertinet tota Trinitas. Sed quia Dominus sicut Filius loquebatur, ne forte in eo quod dixit: Tunc cognoscetis quia ego sum, subintraret error Sabellianorum, hoc est Patripassianorum, quem vobis errorem commendavi non tenendum, sed cavendum, eorum scilicet qui dixerunt: Ipse est Pater, ipse est Filius; duo sunt nomina, sed res una: propter istum ergo cavendum errorem cum dixisset Dominus: Tunc cognoscetis quia ego sum; ne ipse intellegeretur Pater, continuo subiunxit: Et a meipso facio nihil, sed sicut docuit me Pater, haec loquor. Iam gaudere coeperat sabellianus, erroris sui occasione comperta: statim ut se tamquam in obscuro extulit, sequentis sententiae luce confusus est. Putaveras eum esse Patrem, quia dixit: Ego sum: audi quia Filius est: Et a meipso facio nihil. Quid est: A meipso facio nihil? A meipso non sum. Filius enim de Patre est Deus; Pater autem non est de Filio Deus: Filius est Deus de Deo; Pater autem Deus, sed non de Deo: Filius est lumen de lumine; Pater autem lumen, sed non de lumine: Filius est, sed est de quo est; Pater autem est, sed non est de quo est.

4. Quod ergo addidit: Sicut docuit me Pater, haec loquor; nemini vestrum obrepat cogitatio carnalis, fratres mei. Non enim potest humana infirmitas cogitare, nisi quod consuevit facere vel audire. Nolite ergo vobis quasi duos homines ante oculos ponere, unum patrem, alterum filium, et loquentem patrem ad filium: sicut facis tu, quando verba aliqua dicis filio tuo, monens eum et instruens eum quomodo loquatur, ut quaecumque audivit a te, commendet memoriae; cum commendaverit memoriae, proferat et lingua, distinguat per sonos, inferat auribus alienis quod percepit in suis. Nolite ita cogitare, ne in corde vestro idola fabricetis. Humanam formam, humanorum lineamenta membrorum, figuram carnis humanae, sensus istos conspicuos, staturam motusque corporis, linguae officium, distinctiones sonorum, nolite in illa Trinitate cogitare, nisi quod pertinet ad formam servi, quam accepit unigenitus Filius, cum Verbum caro factum est, ut habitaret in nobis 7. Ibi non te prohibeo, humana infirmitas, cogitare quod nosti; imo etiam compello. Si fides in te vera est, talem Christum cogita: sed ex Maria virgine, non de Deo Patre talem cogita. Infans fuit, crevit ut homo, ambulavit ut homo, esurivit, sitivit ut homo, dormivit ut homo, postremo passus ut homo, suspensus in ligno, occisus, sepultus ut homo; in eadem forma resurrexit, in eadem forma ante oculos discipulorum ascendit in coelum, in eadem forma venturus est ad iudicium. Angelorum enim vox est in Evangelio expressa: Sic veniet quomodo eum vidistis euntem in coelum 8. Quando ergo de forma servi cogitas in Christo, humanam effigiem cogita, si est in te fides: quando autem cogitas: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum 9, pereat de corde tuo omnis humana figuratio: pellatur de cogitationibus tuis quidquid fine corporeo terminatur, quidquid loci spatio continetur, vel quantalibet mole diffunditur; de corde tuo figmentum tale dispereat. Cogita, si potes, pulchritudinem sapientiae, occurrat tibi pulchritudo iustitiae. Forma est? statura est? color est? Nihil horum est, et tamen est: nam si non esset, nec amaretur, nec merito laudaretur, nec amata nec laudata corde moribusque teneretur: nunc vero fiunt homines sapientes; unde fierent, nisi esset sapientia? Porro autem, o homo, si sapientiam tuam videre carnis oculis non potes, nec tali imaginatione cogitare quali corporalia cogitantur, sapientiae Dei audes ingerere humani corporis formam?

Manus Dei est intelligentia.

5. Quid ergo dicimus, fratres? Quomodo locutus est Pater Filio, quoniam Filius ait Sicut docuit me Pater, haec loquor? Locutus est illi? Quando docuit Pater Filium, verba fecit, quomodo tu, quando doces filium tuum, verba facis? Quomodo facit verba Verbo? Quae verba multa fierent unico Verbo? Verbum enim Patris aures habuit ad os Patris? Carnalia sunt ista, pereant de cordibus vestris. Hoc enim dico, ecce si intellexistis quod ego dixi, ego certe locutus sum, et mea verba sonuerunt, sonisque aures pepulerunt, et per sensum auditus vestri ad cor sententiam perduxerunt, si intellexistis. Facite aliquem audisse latinae linguae hominem, tantummodo audisse, nec tamen intellexisse quod dixi: quantum ad strepitum pertinet emissum ex ore meo, sic eius ille particeps factus est qui non intellexit, quomodo et vos; eum sonum audivit, eaedem syllabae aures eius percusserunt; sed in corde ipsius nihil genuerunt. Quare? Quia non intellexit. Vos autem si intellexistis unde intellexistis? Ego ad aurem sonui; numquid ego in corde lumen accendi? Procul dubio si verum est quod dixi, et hoc verum non solum audistis, verum etiam intellexistis; duae res ibi factae sunt, discernite illas, auditus et intellectus. Auditus per me factus est, intellectus per quem? Ego ad aurem dixi ut audiretis, ad cor vestrum quis dixit ut intellegeretis? Sine dubio aliquis et ad cor vestrum aliquid dixit, ut non solum strepitus iste verborum percuteret aurem vestram, sed etiam in cor vestrum aliquid descenderet veritatis: dixit aliquis et ad cor vestrum, sed non eum videtis; si intellexistis, fratres, dictum est et cordi vestro. Munus Dei est intellegentia. Quis hoc dixit in corde vestro, si intellexistis? Cui dicit Psalmus: Da mihi intellectum, ut discam mandata tua 10. Verbi gratia, episcopus locutus est. Quid locutus est, aliquis ait? Respondes quid locutus sit, et addis: Verum dixit. Tunc alius qui non intellexit: Quid dixit, inquit, aut quid est quod laudas? Ambo me audierunt, ambobus ego dixi; sed uni ipsorum Deus dixit. Si parva magnis comparare conceditur, quoniam nos ad eum quid sumus? tamen nescio quid incorporaliter et spiritaliter facit in nobis Deus, quod nec sonus est qui aurem percutiat, nec color qui oculis discernatur, nec odor est qui naribus capiatur, nec sapor qui faucibus iudicetur, nec durum et molle quod tangendo sentiatur: tamen aliquid est quod sentire facile est, explicare impossibile est. Si ergo Deus, ut dicere coeperam, loquitur in cordibus nostris sine sono, quomodo loquitur Filio suo? Sic ergo, fratres, sic cogitate, quantum potestis, ut dixi, si licet parva magnis modo aliquo comparare; sic cogitate. Incorporaliter Pater locutus est Filio, quia incorporaliter Pater genuit Filium. Nec eum sic docuit quasi indoctum genuerit: sed hoc est eum docuisse, quod est scientem genuisse; et hoc est, docuit me Pater, quod est, scientem me genuit Pater. Si enim, quod pauci intellegunt, simplex est natura veritatis; hoc est Filio esse quod nosse. Ab illo ergo habet ut noverit, a quo habet ut sit: non ut prius ab illo esset, et ab illo postea nosset; sed quemadmodum illi gignendo dedit ut esset, sic gignendo dedit ut nosset: quia simplici, ut dictum est, naturae veritatis esse et nosse non est aliud atque aliud, sed hoc ipsum.

6. Dixit ergo ista Iudaeis, et addidit: Et qui me misit mecum est 11. Iam hoc et ante dixerat, sed rem magnam assidue commemorat: misit me, et mecum est. Si ergo tecum est, o Domine, non unus ab alio missus est, sed ambo venistis. Et tamen cum ambo simul sint, unus missus est, alter misit: quoniam missio incarnatio est, et ipsa incarnatio Filii tantum est, non et Patris. Misit itaque Pater Filium, sed non recessit a Filio. Non enim quo misit Filium, non ibi erat Pater. Ubi enim non est qui fecit omnia? ubi non est qui dixit: Coelum et terram ego impleo 12? Sed forte Pater ubique, et Filius non ubique est? Evangelistam audi: In hoc mundo erat, et mundus per eum factus est 13. Ergo, inquit, qui misit me, cuius auctoritate tamquam paterna incarnatus sum, mecum est, non me reliquit. Quare non me reliquit? Non me reliquit, inquit, solum quia ego quae placita sunt ei, facio semper 14. Ipsa est aequalitas semper, non ex quodam initio et deinceps, sed sine initio, sine fine. Dei enim generatio non habet initium temporis, quia per genitum facta sunt tempora.

7. Haec illo loquente, multi crediderunt in eum 15. Utinam et me loquente multi qui aliud sapiebant intellegant, et credant in eum. Quidam enim fortasse sunt in ista multitudine ariani. Non audeo suspicari esse sabellianos qui ipsum Patrem dicunt esse qui Filius est: haeresis quippe ista nimis antiqua est, et paulatim eviscerata. Arianorum autem adhuc videtur habere aliquas motiones quasi cadaveris putrescentis; aut certe, ut multum, quasi hominis animam agentis: oportet inde reliquos liberari, sicut inde multi liberati sunt. Et quidem ista civitas eos non habebat; sed posteaquam multi peregrini advenerunt, nonnulli et ipsi venerunt. Ecce haec Domino loquente multi Iudaei crediderunt in eum; ecce et me loquente Ariani credant, non in me, sed mecum.

Magnum est quod incipit a fide.

8. Dicebat ergo Dominus ad eos qui crediderant in eum Iudaeos: Si vos manseritis in verbo meo 16. Ideo manseritis, quia initiati estis, quia et ibi esse coepistis. Si manseritis, hoc est in fide quae in vobis esse credentibus coepit; quo pervenietis? Vide quale initium, quo perducit. Amasti fundamentum, culmen attende, et ex ista humilitate aliam celsitudinem quaere. Fides enim humilitatem habet: cognitio et immortalitas et aeternitas non habet humilitatem, sed celsitudinem; erectionem, nullam defectionem, aeternam stabilitatem, nullam ab inimico expugnationem, nullum deficiendi timorem. Magnum est quod incipit a fide; sed contemnitur. Fundamentum solet etiam in aedificio ab imperitis contemni. Fossa fit grandis, lapides quoquo modo passim mittuntur; nulla ibi expolitio, nulla pulchritudo apparet: quomodo nec in arboris radice, non apparet aliqua pulchritudo; totum tamen quidquid te delectat in arbore, de radice surrexit. Sed vides radicem, et non delectaris; vides arborem et miraris. Stulte, quod miraris, inde surrexit quo non delectaris. Parum aliquid videtur fides credentium, non habes stateram unde appendas. Audi ergo quo perveniat, et vide quanta sit: sicut et ipse Dominus alio loco dicit: Si habueritis fidem sicut granum sinapis 17. Quid humilius, quid vehementius? quid minutius, quid ferventius? Ergo et vos, ait, si manseritis in verbo meo, in quo credidistis, quo perducemini? Vere discipuli mei eritis. Et quid nobis prodest? Et cognoscetis veritatem 18.

9. Quid promittit credentibus, fratres? Et cognoscetis veritatem. Quid enim? non illam cognoverant, quando Dominus loquebatur? si non cognoverant, quomodo crediderunt? Non quia cognoverunt crediderunt, sed ut cognoscerent crediderunt. Credimus enim ut cognoscamus, non cognoscimus ut credamus. Quod enim cognituri sumus, nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit 19. Quid est enim fides, nisi credere quod non vides? Fides ergo est, quod non vides credere; veritas, quod credidisti videre: sicut ipse quodam loco ait. Ideo Dominus prius ad faciendam fidem ambulavit in terra. Homo erat, humilis factus erat; ab omnibus videbatur, nec ab omnibus cognoscebatur; a multis reprobabatur, a turba occidebatur, a paucis dolebatur: sed tamen et ab eis a quibus dolebatur, nondum sicut erat agnoscebatur. Totum hoc quasi initium est lineamentorum fidei et structurae futurae. Quod Dominus ipse attendens quodam loco ait: Qui diligit me, mandata mea custodit; et qui diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et ostendam meipsum illi 20. Quem qui audiebant, utique iam videbant; eis tamen, si diligebant, videndum se promittebat. Sic et hic: Cognoscetis veritatem. Quid enim? quod dixisti non est veritas? Veritas est, sed adhuc creditur, nondum videtur. Si maneatur in eo quod creditur, pervenitur ad id quod videatur. Inde Ioannes ipse sanctus evangelista in Epistola sua: Dilectissimi, inquit, filii Dei sumus, sed nondum apparuit quid erimus. Iam sumus, et aliquid erimus. Quid plus erimus quam sumus? Audi: Nondum apparuit quid erimus: scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus. Unde? Quoniam videbimus eum sicuti est 21. Magna promissio; sed merces est fidei. Quaeris mercedem, opus praecedat. Si credis, mercedem exige fidei; si autem non credis, fidei mercedem qua fronte quaeris? Si ergo manseritis in verbo meo, vere discipuli mei eritis: ut contemplemini ipsam veritatem sicuti est; non per verba sonantia, sed per lucem splendentem, cum satiaverit nos, quod legitur in Psalmo: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine 22. Moneta Dei sumus, nummus a thesauro oberravimus. Errore detritum est quod in nobis fuerat impressum; venit qui reformet, quia ipse formaverat: quaerit et ipse nummum suum; sicut Caesar nummum suum; ideo ait: Reddite Caesari quae Caesaris sunt, et Deo quae Dei sunt 23: Caesari nummos, Deo vos ipsos. Tunc ergo exprimetur veritas in nobis.

Amate mecum.

10. Quid dicam Caritati vestrae? O si cor esset qualitercumque suspirans in illam ineffabilem gloriam! O si peregrinationem nostram in gemitu sentiremus, et saeculum non amaremus, et ad eum qui nos vocavit, pia mente perpetuo pulsaremus! Desiderium, sinus cordis est; capiemus, si desiderium quantum possumus extendamus. Hoc nobiscum agit Scriptura divina, hoc congregatio populorum, hoc celebratio sacramentorum, hoc baptismus sanctus, hoc cantica laudis Dei, hoc ipsa nostra disputatio, ut hoc desiderium non solum seminetur et germinet, verum etiam in modum tantae capacitatis augeatur, ut idoneum sit sumere quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit. Sed amate mecum. Non amat multum nummum, qui amat Deum. Et ego palpavi infirmitatem, non ausus sum dicere: Non amat nummum; sed, non multum amat nummum: quasi amandus sit nummus, sed non multum. O si Deum digne amemus, nummos omnino non amabimus! Erit tibi nummus instrumentum peregrinationis, non irritamentum cupiditatis; quo utaris ad necessitatem, non quo fruaris ad delectationem. Deum ama, si aliquid in te egit quod audis et laudas. Utere mundo, non te capiat mundus. Quod intrasti, iter agis, exiturus venisti, non remansurus: iter agis, stabulum est haec vita. Utere nummo, quomodo viator in stabulo utitur mensa, calice, urceo, lectulo, dimissurus, non permansurus. Si tales fueritis, erigite cor qui potestis, et audite me: si tales fueritis, ad eius promissa venietis. Non enim multum est ad vos, quia magna est manus eius qui vos vocavit. Vocavit, invocetur; dicatur illi: Vocasti nos, invocamus te; ecce audivimus vocantem, audi invocantes: perduc quo promisisti, perfice quod inchoasti; noli deserere munera tua, noli deserere agrum tuum, germina tua intrent in horreum. Abundant tentationes in mundo; sed maior est qui fecit mundum: abundant tentationes; sed non deficit qui in illo spem ponit, in quo defectus nullus est.

11. Ad hoc hortatus sum ista, fratres, quia libertas de qua loquitur Dominus noster Iesus Christus, non huius temporis est. Videte quid adiunxit: Vere discipuli mei eritis, et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos 24. Quid est, liberabit vos? Liberos vos faciet. Denique Iudaei carnales, et secundum carnem iudicantes, non hi qui crediderant, sed in illa turba qui erant qui non credebant, iniuriam sibi factam putaverunt, quia dixit eis: Veritas liberabit vos. Indignati sunt servos se esse significatos. Et vere servi erant: et exponit illis quae sit servitus, et quae sit futura libertas quam ipse promittit. Sed de hac libertate et de illa servitute nimis longum est ut hodie disputemus.