TRACTATUS 10

Dicebat autem de templo corporis sui (Io 2, 12-21).

Adam fractus est, et sparsus colligitur, et quasi conflatur in unum societate atque concordia spiritali. Innovatur in Christo, qui venit ut redintegraret sibi Adam imaginem Dei. De Adam ergo caro Christi, de Adam ergo templum quod destruxerunt Iudaei et resuscitavit Dominus triduo.

1. In Psalmo audistis gemitum pauperis, cuius membra per totam terram tribulationes patiuntur usque in finem saeculi. Satis agite, fratres mei, esse in his membris et de his membris: nam tribulatio tota transitura est. Vae gaudentibus 1! Veritas dicit: Beati lugentes, quoniam ipsi consolabuntur 2. Deus homo factus est: quid futurus est homo, propter quem Deus factus est homo? Haec spes consoletur nos in omni tribulatione et tentatione huius vitae. Non enim cessat inimicus persequi; et si non aperte saevit, insidiis agit. Quid enim agit? Et super iram dolose agebant 3. Inde dictus est leo et draco. Sed quid dicitur Christo? Et conculcabis leonem et draconem 4. Leo propter apertam iram, draco propter occultas insidias. Draco eiecit Adam de paradiso, idem ipse leo persecutus est Ecclesiam, dicente Petro: Quia adversarius vester diabolus sicut leo rugiens circuit, quaerens quem devoret 5. Non tibi saevitiam suam perdidisse diabolus videatur: quando blanditur, tunc magis cavendus est. Sed inter has omnes insidias et eius tentationes, quid faciemus, nisi quod ibi audivimus: Ego autem, cum mihi molesti essent, induebam me cilicio, et humiliabam in ieiunio animam meam 6. Est qui exaudiat, ne dubitetis orare: qui autem exaudit, intus manet. Non in montem aliquem oculos dirigatis, non faciem in stellas aut solem aut lunam levetis. Non tunc exaudiri vos arbitremini, quando super mare oratis: imo detestamini tales orationes. Munda tantum cubiculum cordis: ubi fueris, ubicumque oraveris, intus est qui exaudiat, intus in secreto, quem sinum vocat cum ait: Et oratio mea in sinu meo convertetur 7. Qui te exaudit, non est praeter te. Non longe vadas, nec te extollas, ut quasi attingas illum manibus. Magis si te extuleris, cades: si te humiliaveris, ipse appropinquabit. Hic Dominus Deus noster Verbum Dei, Verbum caro factum, Filius Patris, Filius Dei, Filius hominis: excelsus ut nos faceret, humilis ut nos reficeret, ambulans inter homines, patiens humana, abscondens divina.

Scriptura habet linguam suam

2. Descendit, ut dicit Evangelista, in Capharnaum, ipse et mater eius, et fratres eius, et discipuli eius, et ibi manserunt non multis diebus 8. Ecce habet matrem, habet fratres, habet et discipulos: inde fratres, unde matrem. Fratres enim Scriptura nostra, non eos solos appellare consuevit, qui nascuntur ex eodem viro et femina, aut ex eodem utero, aut ex eodem patre, quamvis diversis matribus; aut certe ex eodem gradu, velut compatrueles aut consobrinos: non solum hos fratres novit dicere Scriptura nostra. Quomodo loquitur, sic intellegenda est. Habet linguam suam: quicumque hanc linguam nescit, turbatur, et dicit: Unde fratres Domino? Num enim Maria iterum peperit? Absit. Inde coepit dignitas virginum. Illa femina mater esse potuit, mulier esse non potuit. Dicta est autem mulier secundum femineum sexum, non secundum corruptionem integritatis: et hoc ex lingua ipsius Scripturae. Nam et Eva statim facta de latere viri sui, nondum contacta a viro suo, nostis quia mulier appellata est: Et formavit eam in mulierem 9. Unde ergo fratres? Cognati Mariae fratres Domini, de quolibet gradu cognati. Unde probamus? Ex ipsa Scriptura. Frater Abrahae dictus est Lot; filius erat fratris ipsius 10. Lege, et invenies quia Abraham patruus erat Lot, et dicti sunt fratres 11. Unde, nisi quia cognati? Item Iacob Laban Syrum habebat avunculum: frater enim erat Laban matris Iacob, id est Rebeccae uxoris Isaac 12. Lege Scripturam, et invenies quia fratres dicuntur avunculus et sororis filius 13. Qua regula cognita, invenies omnes consanguineos Mariae fratres esse Christi.

3. Sed illi discipuli magis erant fratres; quia et illi cognati fratres non essent, si discipuli non essent: et sine causa fratres, si magistrum non agnoscerent fratrem. Nam quodam loco cum ei nuntiati essent mater et fratres eius foris stantes, ille autem cum discipulis suis loquebatur, ait: Quae mihi mater, vel qui fratres? Et extendens manum super discipulos suos, dixit: Hi sunt fratres mei: et: Quicumque fecerit voluntatem Patris mei, ille mihi mater, et frater, et soror est 14. Ergo et Maria, quia fecit voluntatem Patris. Hoc in ea magnificavit Dominus, quia fecit voluntatem Patris, non quia caro genuit carnem. Intendat Caritas vestra. Propterea cum Dominus in turba admirabilis videretur, faciens signa et prodigia, et ostendens quid lateret in carne, admiratae quaedam animae dixerunt: Felix venter qui te portavit. Et ille: Imo felices qui audiunt verbum Dei, et custodiunt 15. Hoc est dicere: Et mater mea quam appellastis felicem, inde felix quia verbum Dei custodit: non quia in illa Verbum caro factum est, et habitavit in nobis 16; sed quia custodit ipsum Verbum Dei per quod facta est, et quod in illa caro factum est. Homines non gaudeant prole temporali, exsultent si spiritu iunguntur Deo. Haec diximus propter id quod ait Evangelista, quia cum matre sua et fratribus suis et discipulis habitavit in Capharnaum paucis diebus.

4. Inde quid sequitur? Et prope erat Pascha Iudaeorum, et ascendit Ierosolymam. Aliam rem narrat, sicut se habebat recordatio annuntiantis. Et invenit in templo vendentes boves et oves et columbas, et nummularios sedentes: et cum fecisset quasi flagellum de resticulis, omnes eiecit de templo; boves quoque et oves, et nummulariorum effudit aes, et mensas subvertit; et his qui columbas vendebant, dixit: Auferte ista hinc, et nolite facere domum Patris mei domum negotiationis 17. Quid audivimus, fratres? Ecce templum illud figura adhuc erat, et eicit inde Dominus omnes qui sua quaerebant, qui ad nundinas venerant. Et quae ibi vendebant illi? Quae opus habebant homines in sacrificiis illius temporis. Novit enim Caritas vestra quod sacrificia illi populo pro eius carnalitate et corde adhuc lapideo talia data sunt, quibus teneretur ne in idola deflueret; et immolabant ibi sacrificia, boves, oves et columbas: nostis, quia legistis. Non ergo magnum peccatum, si hoc vendebant in templo, quod emebatur ut offerretur in templo; et tamen eiecit inde illos. Quid, si ibi ebriosos inveniret, quid faceret Dominus; si vendentes ea quae licita sunt, et contra iustitiam non sunt (quae enim honeste emuntur, non illicite venduntur), expulit tamen, et non est passus domum orationis fieri domum negotiationis? Si negotiationis domus non debet fieri domus Dei, potationis debet fieri? Nos autem quando ista dicimus, stridunt dentibus suis adversus nos: et consolatur nos psalmus quem audistis: Striderunt super me dentibus suis. Novimus et nos audire unde curemur, etsi ingeminantur flagella Christo, quia flagellatur sermo ipsius: Congregata sunt, inquit, in me flagella, et nescierunt 18. Flagellatus est flagellis Iudaeorum, flagellatur blasphemiis falsorum christianorum: multiplicant flagella Domino suo, et nesciunt. Faciamus nos, quantum ipse adiuvat: Ego autem, cum mihi molesti essent, induebam me cilicio, et humiliabam in ieiunio animam meam 19.

5. Dicimus tamen, fratres (non enim et ipse pepercit illis: qui flagellandus erat ab eis, prior illos flagellavit), signum quoddam nobis ostendit, quod fecit flagellum de resticulis, et inde indisciplinatos, negotiationem de Dei templo facientes, flagellavit. Etenim unusquisque in peccatis suis restem sibi texit. Propheta dicit: Vae his qui trahunt peccata sicut restem longam! 20. Quis facit restem longam? Qui peccato addit peccatum. Quomodo adduntur peccata peccatis? Cum peccata quae facta sunt, cooperiuntur aliis peccatis. Furtum fecit, ne inveniatur quia fecit, quaerit mathematicum. Sufficeret furtum fecisse; quare vis adiungere peccatum peccato? ecce duo peccata. Cum ad mathematicum prohiberis accedere, blasphemas episcopum: ecce tria peccata. Cum audis: Mitte illum foras de Ecclesia; dicis: Duco me ad partem Donati: ecce addis quartum. Crescit restis: time restem. Bonum est tibi ut hic inde cum flagellaris, corrigaris; ne in fine dicatur: Ligate illi pedes et manus, et proicite eum in tenebras exteriores 21. Criniculis enim peccatorum suorum unusquisque constringitur 22. Illud Dominus dicit, illud alia Scriptura dicit; sed utrumque Dominus dicit. De peccatis suis ligantur homines, et mittuntur in tenebras exteriores.

Qui venale habent totum.

6. Qui sunt tamen qui vendunt boves? ut in figura quaeramus mysterium facti. Qui sunt qui oves vendunt et columbas? Ipsi sunt qui sua quaerunt in Ecclesia, non quae Iesu Christi 23. Venale habent totum, qui nolunt redimi: emi nolunt, et vendere volunt. Bonum est enim eis ut redimantur sanguine Christi, ut perveniant ad pacem Christi. Quid enim prodest acquirere in hoc saeculo quodlibet temporale et transitorium, sive sit pecunia, sive sit voluptas ventris et gutturis, sive sit honor in laude humana? Nonne omnia fumus et ventus? nonne omnia transeunt, currunt? Et vae his qui haeserint transeuntibus, quia simul transeunt. Nonne omnia fluvius praeceps currens in mare? Et vae qui ceciderit, quia in mare trahetur. Ergo tenere debemus omnes affectus a talibus concupiscentiis. Fratres mei, qui talia quaerunt, vendunt. Nam et Simon ille ideo volebat emere Spiritum sanctum, quia vendere volebat Spiritum sanctum 24; et putabat Apostolos mercatores tales esse, quales Dominus de templo flagello eiecit. Talis enim ipse erat, et quod venderet emere volebat: de illis erat qui columbas vendunt. Etenim in columba apparuit Spiritus sanctus 25. Qui ergo vendunt columbas, fratres, qui sunt, nisi qui dicunt: Nos damus Spiritum sanctum? Quare enim hoc dicunt, et quo pretio vendunt? Pretio honoris sui. Accipiunt pretium cathedras temporales, ut videantur ipsi vendere columbas. Caveant a flagello de resticulis. Columba non est venalis: gratis datur, quia gratia vocatur. Ideo, fratres mei, quomodo videtis eos qui vendunt, propolarios, quisque quod vendit laudat: quot proposita fecerunt? Alterum propositum habet Carthagine Primianus, alterum habet Maximianus, alterum habet in Mauritania Rogatus, alterum habent in Numidia illi et illi, quos iam nec nominare sufficimus. Circuit ergo aliquis emere columbam, unusquisque ad propositum suum laudat quod vendit. Avertatur illius cor ab omni vendente, veniat ubi gratis accipitur. Nec sic erubescunt, fratres, quia per ipsas dissensiones suas amaras et malitiosas, cum sibi tribuunt quod non sunt, cum extolluntur putantes se aliquid esse cum nihil sint 26, tot partes de se fecerunt. Sed quid in eis impletum est quod nolunt corrigi, nisi quod audistis in Psalmo: Discissi sunt, nec compuncti sunt 27?

Populus Dei Ecclesia Dei.

7. Qui ergo boves vendunt? Boves intelleguntur qui nobis Scripturas sanctas dispensaverunt. Boves erant Apostoli, boves erant Prophetae. Unde dicit Apostolus: Bovi trituranti os non infrenabis. Numquid de bobus pertinet ad Deum? An propter nos dicit? Propter nos enim dicit; quia debet in spe qui arat arare, et triturans in spe participandi 28. Ergo illi boves reliquerunt nobis memoriam Scripturarum. Non enim de suo dispensaverunt, quia gloriam Domini quaesierunt. Quid enim audistis in ipso Psalmo? Et dicant semper: Magnificetur Dominus, qui volunt pacem servi eius 29. Servus Dei, populus Dei, Ecclesia Dei. Qui volunt pacem Ecclesiae ipsius, magnificent Dominum, non servum; et dicant semper: Magnificetur Dominus. Qui dicant? Qui volunt pacem servi eius. Ipsius populi, ipsius servi vox est illa evidens, quam in lamentationibus audistis in Psalmo, et movebamini cum audiretis, quia inde estis. Quod cantabatur ab uno, de omnibus cordibus resonabat. Felices qui se in illis vocibus tamquam in speculo cognoscebant. Qui ergo volunt pacem servi eius, pacem populi eius, pacem unius quam dicit unicam, et quam vult erui a leone: Erue de manu canis unicam meam 30? Qui dicunt semper: Magnificetur Dominus. Ergo boves illi Dominum magnificaverunt, non se. Videte bovem magnificantem Dominum suum, quia agnovit bos possessorem suum 31: attendite bovem timentem ne deseratur possessor bovis, et in bove praesumatur; quomodo expavescit eos qui volunt in illo ponere spem: Numquid Paulus pro vobis crucifixus est? aut in nomine Pauli baptizati estis32 Quod dedi, non ego dedi: gratis accepistis, columba de coelo descendit. Ego, inquit, plantavi, Apollo rigavit; sed Deus incrementum dedit: neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus 33. Et dicant semper: Magnificetur Dominus, qui volunt pacem servi eius 34.

8. Isti autem de Scripturis ipsis fallunt populos, ut accipiant ab ipsis honores et laudes, et non convertantur homines ad veritatem. Quia vero ipsis Scripturis fallunt populos, a quibus quaerunt honores; vendunt boves, vendunt et oves, id est ipsas plebes. Et cui vendunt, nisi diabolo? Namque, fratres mei, si Christi unica Ecclesia est, et una est; quidquid inde praeciditur, quis tollit, nisi leo ille rugiens et circumiens, quaerens quem devoret 35? Vae his qui praeciduntur! nam illa integra permanebit. Novit enim Dominus qui sunt eius 36. Tamen quantum in ipsis est, vendunt boves et oves, vendunt et columbas: observent flagellum peccatorum suorum. Certe quando aliquid tale patiuntur propter istas iniquitates suas, agnoscant quia Dominus fecit flagellum de resticulis, et ad hoc admonet eos ut mutent se, ut non sint negotiatores: nam si se non mutaverint, audient in fine: Ligate illis manus et pedes, et proicite in tenebras exteriores 37.

Zelus domus Dei comedat te.

9. Tunc scriptum esse: Zelus domus tuae comedit me, recordati sunt discipuli 38: quia zelo domus Dei eiecit istos de templo Dominus. Fratres, unusquisque christianus in membris Christi zelo domus Dei comedatur. Quis comeditur zelo domus Dei? Qui omnia quae forte ibi videt perversa, satagit corrigi, cupit emendari, non quiescit: si emendare non potest, tolerat, gemit. Non excutitur de area granum, sustinet paleam; ut intret in horreum, cum palea fuerit separata. Tu ante horreum, si granum es, noli excuti de area; ne prius ab avibus colligaris, quam in horreum congregeris. Aves enim coeli aeriae potestates exspectant aliquid rapere de area, et non rapiunt nisi quod inde fuerit excussum. Ergo zelus domus Dei comedat te: unumquemque christianum zelus domus Dei comedat, in qua domo Dei membrum est. Non enim magis est domus tua, quam domus ubi habes salutem sempiternam. Domum tuam intras propter requiem temporalem; domum Dei intras propter requiem sempiternam. Si ergo in domo tua ne quid perversum fiat satagis; in domo Dei ubi salus proposita est et requies sine fine, debes pati quantum in te est, si quid forte perversum videris? Verbi gratia, vides fratrem currere ad theatrum? prohibe, mone, contristare, si zelus domus Dei comedit te. Vides alios currere et inebriari velle, et hoc velle in locis sanctis, quod nusquam decet? prohibe quos potes, tene quos potes, terre quos potes, quibus potes blandire; noli tamen quiescere. Amicus est? admoneatur leniter. Uxor est? severissime refrenetur. Ancilla est? etiam verberibus compescatur. Fac quidquid potes, pro persona quam portas; et perficis: Zelus domus tuae comedit me. Si autem fueris frigidus, marcidus, ad te solum spectans, et quasi tibi sufficiens, et dicens in eo de tuo: Quid mihi est curare aliena peccata? sufficit mihi anima mea; ipsam integram servem Deo: eia, non tibi venit in mentem servus ille qui abscondit talentum, et noluit erogare 39? Numquid enim accusatus est quia perdidit, et non quia sine lucro servavit? Sic ergo audite, fratres mei, ut non quiescatis. Ego vobis consilium daturus sum: det ille qui intus est; quia etsi per me dederit, ille dat. Nostis quid agatis unusquisque in domo sua cum amico, cum inquilino, cum cliente suo, cum maiore, cum minore: quomodo dat Deus aditum, quomodo aperit ianuam verbo suo, nolite quiescere lucrari Christo; quia lucrati estis a Christo.

Moritur Christus ut fiat Ecclesia.

10. Dixerunt illi Iudaei: Quod signum ostendis nobis, quia haec facis? Et Dominus: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud. Dixerunt ergo Iudaei: Quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc, et tu dicis: In tribus diebus excitabo illud40 Caro erant, carnalia sapiebant: ille vero loquebatur spiritaliter. Quis autem posset intellegere de quo templo dicebat? Sed non multum quaerimus; per Evangelistam nobis aperuit, dixit de quo templo diceret: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud. Quadraginta et sex annis aedificatum est templum, et triduo suscitabis illud? Dicebat autem, ait Evangelista, de templo corporis sui. Et manifestum est, occisum Dominum post triduum resurrexisse. Hoc modo omnibus nobis notum est: et si Iudaeis clausum est, quia foris stant; nobis tamen apertum est, quia novimus in quem credimus. Ipsius templi solutionem et reaedificationem, anniversaria solemnitate celebraturi sumus: ad quam vos exhortamur, ut praeparetis vos, si qui estis catechumeni, ut accipiatis gratiam; iam nunc tempus est, iam nunc parturiatur quod tunc nascatur. Ergo illud novimus.

11. Sed forte hoc exigitur a nobis, utrum habeat aliquod sacramentum quadraginta sex annis aedificatum templum. Sunt quidem multa quae hinc dici possint; sed quod breviter dici potest et facile intellegi, hoc interim dicimus. Fratres, diximus iam, nisi fallor, hesterno die, Adam unum hominem fuisse, et ipsum esse totum genus humanum. Nam ita diximus, si meministis. Quasi fractus est, et sparsus colligitur, et quasi conflatur in unum societate atque concordia spiritali. Et gemit unus pauper modo ipse Adam, sed in Christo innovatur: quia sine peccato venit Adam, ut peccatum Adam solveret in carne sua, et ut redintegraret sibi Adam imaginem Dei. De Adam ergo caro Christi: de Adam ergo templum quod destruxerunt Iudaei, et resuscitavit Dominus triduo. Resuscitavit enim carnem suam: videte, quia Deus erat aequalis Patri. Fratres mei, dicit Apostolus: Qui eum excitavit a mortuis. De quo dicit? De Patre: Factus, inquit, obediens usque ad mortem, mortem autem crucis: propter quod et Deus illum excitavit a mortuis, et dedit ei nomen quod est super omne nomen 41. Resuscitatus et exaltatus est Dominus. Resuscitavit eum, quis? Pater, cui dixit in Psalmis: Excita me, et reddam illis 42. Ergo Pater eum resuscitavit. Non se ipse? Quid autem facit Pater sine Verbo? quid facit Pater sine Unico suo? Nam audi quia et ipse Deus erat: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud. Numquid dixit: Solvite templum, quod triduo Pater resuscitet? Sed quomodo cum Pater suscitat, et Filius suscitat; sic cum Filius suscitat, et Pater suscitat: quia Filius dixit: Ego et Pater unum sumus 43.

12. Quid ergo sibi vult numerus quadragenarius senarius? Interim ipse Adam quia per totum orbem terrarum est, audistis iam hesterno die in quatuor litteris graecis quatuor verborum graecorum. Si enim ista verba quatuor scribas sub invicem, id est, nomina quatuor partium mundi, Orientis, Occidentis, Aquilonis et Meridiani, quod est totus orbis; (unde dicit Dominus a quatuor ventis collecturum se electos suos, cum venerit ad iudicium 44): si enim facias ista quatuor nomina graeca , quod est Oriens; , quod est Occidens; , quod est Septentrio; , quod est Meridies: Anatole, dysis, arctos, mesembria, capita verborum Adam habent. Quomodo ergo ibi invenimus et quadragenarium senarium numerum? Quia caro Christi de Adam erat. Ad litteras numeros computant Graeci. Quod nos facimus a litteram, illi lingua sua ponunt alpha a, et vocatur alpha a unum. Ubi autem in numeris scribunt beta b, quod est b ipsorum, vocatur in numeris duo. Ubi scribunt gamma g, vocatur in numeris ipsorum tria. Ubi scribunt delta d, vocatur in numeris ipsorum quatuor: et sic per omnes litteras numeros habent. M, quod nos dicimus, et illi dicunt my m, quadraginta significat: dicunt enim my . Iam videte istae litterae quem numerum habeant; et ibi invenietis quadraginta sex annis aedificatum templum. Habet enim Adam alpha , quod est unum: habet delta , quod sunt quatuor; habes quinque: habet iterum alpha , quod est unum; habes sex: habet et my , quod est quadraginta: habes quadraginta sex. Haec, fratres mei, etiam ab anterioribus maioribus nostris dicta sunt, et inventus est iste numerus in litteris quadragenarius senarius. Et quia Dominus noster Iesus Christus de Adam corpus accepit, non de Adam peccatum traxit; templum corporeum inde sumpsit, non iniquitatem quae de templo pellenda est: ipsam autem carnem quam traxit de Adam (Maria enim de Adam, et Domini caro de Maria), Iudaei crucifixerunt; et ille resuscitaturus erat ipsam carnem in triduo, quam illi in cruce erant occisuri: illi solverunt templum quadraginta sex annis aedificatum, et ille in triduo resuscitavit illud.

13. Benedicimus Dominus Deo nostro, qui ad laetitiam spiritalem congregavit nos. Simus in humilitate cordis semper, et gaudium nostrum penes ipsum sit. Non de prosperitate aliqua huius saeculi inflemur, sed noverimus felicitatem nostram non esse nisi cum ista transierint. Modo gaudium nostrum, fratres mei, in spe sit: nemo gaudeat quasi in re praesenti, ne haereat in via. Totum gaudium de spe futura sit, totum desiderium vitae aeternae sit. Omnia suspiria Christo anhelent: ille unus pulcherrimus, qui et foedos dilexit ut pulchros faceret, desideretur; ad illum unum curratur, illi ingemiscatur; et dicant semper: Magnificetur Dominus, qui volunt pacem servi eius 45.