TRACTATUS 4

Ecce Agnus Dei (Io 1, 19-33).

Ecce Agnus Dei. Carnem tantum sumpsit de Adam, peccatum non assumpsit. Qui non assumpsit de nostra massa peccatum, ipse est qui tollit peccatum nostrum. Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi.

1. Saepissime audivit Sanctitas vestra, et optime nostis, quoniam Ioannes Baptista quanto praeclarior erat in natis mulierum, et quanto humilior ad cognoscendum Dominum, tanto meruit esse amicus sponsi; sponso zelans, non sibi; non suum honorem quaerens, sed iudicis sui, quem tamquam praeco praeibat. Itaque Prophetis praecedentibus praenuntiare de Christo futura concessum est; huic autem digito ostendere. Sicut enim ignorabatur Christus ab his qui Prophetis non crediderunt antequam veniret, sic ab eis ignorabatur et praesens. Venerat enim humiliter primo et occultus; tanto occultior, quanto humilior: populi autem spernentes per superbiam suam humilitatem Dei, crucifixerunt Salvatorem suum, et fecerunt damnatorem suum.

Humilis apparuit.

2. Sed qui primo venit occultus, quia venit humilis, numquid deinceps non est venturus manifestus, quia excelsus? Audistis modo Psalmum: Deus manifestus veniet, Deus noster et non silebit 1. Siluit ut iudicaretur, non silebit cum coeperit iudicare. Non diceretur, manifestus veniet, nisi primo venisset occultus; nec diceretur, non silebit, nisi quia primo siluit. Quomodo siluit? Interroga Isaiam: Sicut ovis ad occisionem ductus est, et sicut agnus coram eo qui se tonderet, fuit sine voce, sic non aperuit os suum 2. Veniet autem manifestus, et non silebit. Quomodo manifestus? ignis ante eum praeibit, et in circuitu eius tempestas valida 3. Tempestas illa tollere habet totam paleam de area, quae modo trituratur; et ignis incendere quod tempestas abstulerit. Modo autem tacet: tacet iudicio, sed non tacet praecepto. Si enim tacet Christus, quid sibi volunt haec Evangelia? quid sibi volunt voces apostolicae, quid cantica Psalmorum, quid eloquia Prophetarum? In his enim omnibus Christus non tacet. Sed tacet modo, ut non vindicet: non tacet, ut non moneat. Veniet autem praeclarus in vindictam, et apparebit omnibus, et qui in eum non credunt. Modo vero quia et praesens occultus erat, oportebat ut contemneretur. Nisi enim contemneretur, non crucifigeretur: si non crucifigeretur, non funderet sanguinem, quo pretio nos redemit. Ut autem daret pretium pro nobis, crucifixus est; ut crucifigeretur, contemptus est; ut contemneretur, humilis apparuit.

3. Tamen quia quasi in nocte apparuit in corpore mortali, lucernam sibi accendit unde videretur. Ipsa lucerna Ioannes erat 4, de quo iam multa audivistis: et praesens lectio Evangelii, verba Ioannis continet, primo, quod praecipuum est, confitentis quia non ipse erat Christus. Tanta autem excellentia erat in Ioanne, ut posset credi Christus: et in eo probata est humilitas eius, quia dixit se non esse, cum posset credi esse. Ergo: Hoc est testimonium Ioannis, quando miserunt Iudaei ab Ierosolymis sacerdotes et Levitas ad eum, ut interrogarent eum: Tu quis es? Non autem mitterent, nisi moverentur excellentia auctoritatis eius, quia ausus est baptizare. Et confessus est, et non negavit. Quid confessus est? Et confessus est: Quia non sum ego Christus 5.

4. Et interrogaverunt eum: Quid ergo? Elias es tu? 6 Noverant enim quia praecessurus erat Elias Christum. Non enim alicui incognitum erat nomen Christi apud Iudaeos. Istum non putaverunt esse Christum: non omnino Christum non esse venturum. Cum sperarent venturum, sic offenderunt in praesentem, offenderunt tamquam in humilem lapidem. Lapis enim ille adhuc parvus erat, iam quidem praecisus de monte sine manibus: sicut dicit Daniel propheta, vidisse se lapidem praecisum de monte sine manibus. Sed quid sequitur? Et crevit, inquit, lapis ille, et factus est mons magnus, et implevit universam faciem terrae 7. Videat ergo Caritas vestra quod dico: Christus ante Iudaeos iam praecisus erat de monte. Montem regnum vult intellegi Iudaeorum. Sed regnum Iudaeorum non impleverat universam faciem terrae. Inde praecisus est ille lapis, quia inde natus est in praesentia Dominus. Et quare sine manibus? Quia sine opere virili Virgo peperit Christum 8. Iam ergo erat lapis ille praecisus sine manibus, ante oculos Iudaeorum: sed humilis erat. Non immerito; quia nondum creverat lapis ille, et impleverat orbem terrarum: quod ostendit in regno suo, quod est Ecclesia, qua implevit totam faciem terrae. Quia ergo nondum creverat, offenderunt in illum tamquam in lapidem: et factum est in eis quod scriptum est: Qui ceciderit super lapidem istum, conquassabitur; et super quos ceciderit lapis ille, conteret eos 9. Primo super humilem ceciderunt; excelsus super illos venturus est: sed ut eos venturus excelsus conterat, primo eos humilis quassavit. Offenderunt in eum, et quassati sunt; non contriti, sed quassati: veniet excelsus, et conteret eos. Sed ignoscendum est Iudaeis, quia offenderunt in lapidem qui nondum creverat. Quales sunt illi qui in ipsum montem offenderunt? Iam de quibus dicam cognoscitis. Qui negant Ecclesiam toto orbe diffusam, non in humilem lapidem, sed in ipsum montem offendunt: quod factus est ille lapis dum cresceret. Caeci Iudaei non viderunt humilem lapidem: quanta caecitas est non videre montem?

Propterea lucerna accensa est.

5. Ergo viderunt humilem, et non cognoverunt. Demonstrabatur illis per lucernam. Nam primo ille, quo maior nemo surrexerat in natis mulierum 10, dixit: Non sum ego Christus. Dictumque illi est: Numquid tu es Elias? Respondit, non sum 11. Christus enim praemittit ante se Eliam: et dixit: Non sum, et fecit nobis quaestionem. Timendum est enim ne minus intellegentes, contraria putent Ioannem dixisse quam Christus dixit. Quodam enim loco, cum Dominus Iesus Christus in Evangelio quaedam diceret de se, responderunt illi discipuli: Quomodo ergo dicunt Scribae, id est periti Legis, quia Eliam oportet primum venire? Et ait Dominus: Elias iam venit, et fecerunt ei quae voluerunt; et si vultis scire, ipse est Ioannes Baptista 12. Dominus Iesus Christus dixit: Elias iam venit, et ipse est Ioannes Baptista: Ioannes autem interrogatus sic se confessus est Eliam non esse, quomodo nec Christum esse. Et utique sicut verum confessus est Christum se non esse, sic verum confessus est nec Eliam se esse. Quomodo ergo comparabimus dicta praeconis cum dictis iudicis? Absit ut praeco mentiatur: hoc enim loquitur quod audit a iudice. Quare ergo ille: Non sum Elias: et Dominus: Ipse est Elias? Quia in eo Dominus Iesus Christus praefigurare voluit futurum adventum suum, et hoc dicere, quia in spiritu Eliae erat Ioannes. Et quod erat Ioannes ad primum adventum, hoc erit Elias ad secundum adventum. Quomodo duo adventus iudicis, sic duo praecones. Iudex quidem ipse, praecones autem duo: non duo iudices. Oportebat enim iudicem primo venire iudicandum. Misit ante se primum praeconem, vocavit illum Eliam; quia hoc erit in secundo adventu Elias, quod in primo Ioannes.

6. Namque intendat Caritas vestra quam verum dicam. Quando conceptus est Ioannes, vel potius quando natus est, Spiritus sanctus hoc de illo homine implendum prophetavit: Et erit, inquit, praecursor Altissimi, in spiritu et virtute Eliae 13. Non ergo Elias, sed in spiritu et virtute Eliae. Quid est, in spiritu et virtute Eliae? In eodem Spiritu sancto vice Eliae. Quare vice Eliae? Quia quod Elias secundo, hoc Ioannes primo adventui fuit. Recte ergo modo Ioannes proprie respondit. Nam Dominus figurate: Elias ipse est Ioannes: iste autem, ut dixi, proprie: Non sum ego Elias. Si figuram praecursionis advertas, Ioannes ipse est Elias: quod enim ille ad primum adventum, hoc ille ad secundum erit. Si proprietatem personae interroges, Ioannes Ioannes, Elias Elias; Dominus ergo ad praefigurationem recte: Ipse est Elias: Ioannes autem recte ad proprietatem: Non sum Elias. Nec Ioannes falsum, nec Dominus falsum: nec praeco falsum, nec Iudex falsum; sed si intellegas. Quis autem intelleget? Qui imitatus fuerit humilitatem praeconis, et cognoverit celsitudinem iudicis. Nihil enim humilius ipso praecone. Fratres mei, nullum tantum meritum Ioannes habuit quam de ista humilitate, quod cum posset fallere homines, et putari Christus, et haberi pro Christo (tantae enim gratiae tantaeque excellentiae fuit), confessus est tamen aperte, et dixit: Non sum ego Christus. Numquid tu Elias es? Iam si diceret: Elias sum; ergo iam in secundo adventu adveniens Christus iudicaret, non adhuc in primo iudicaretur. Tamquam dicens: Venturus est et Elias; Non sum, inquit: Elias. Sed observate humilem, ante quem venit Ioannes, ne sentiatis excelsum ante quem venturus est Elias. Nam et Dominus ita complevit: Ipse est Ioannes Baptista qui venturus est. Ipsa praefiguratione venit iste, qua proprietate venturus est Elias. Tunc Elias per proprietatem Elias erit, nunc per similitudinem Ioannes erat. Modo Ioannes per proprietatem Ioannes, per similitudinem Elias est. Ambo praecones sibi dederunt similitudines suas, et tenuerunt proprietates suas: unus autem Dominus iudex, sive illo praecone praecedente, sive illo.

7. Et interrogaverunt eum: Quid ergo? Elias es tu? Et dixit: Non. Et dixerunt ei: Propheta es tu? Et respondit? Non. Dixerunt ergo ei: Quis es tu? ut responsum demus his qui miserunt nos. Quid dicis de teipso? Ait: Ego vox clamantis in deserto 14. Isaias illud dixit. In Ioanne prophetia ista impleta est: Ego vox clamantis in deserto. Quid clamantis? Dirigite viam Domini, rectas facite semitas Dei nostri 15. Non vobis videtur praeconis esse dicere: Exite, facite viam? Nisi quod praeco Exite dicit: Ioannes dicit: Venite. A iudice repellit praeco, ad iudicem vocat Ioannes. Imo vocat Ioannes ad humilem, ne iudex sentiatur excelsus. Ego vox clamantis in deserto, dirigite viam Domini, sicut dixit Isaias propheta 16. Non dixit: Ego sum Ioannes, ego sum Elias, Ego sum propheta. Sed quid dixit? Hoc vocor: Vox clamantis in deserto: Dirigite viam Domino: ego sum ipsa prophetia.

8. Et qui missi fuerant, erant ex Pharisaeis: id est, ex principibus Iudaeorum. Et interrogaverunt, et dixerunt ei: Quid ergo baptizas, si tu non es Christus, neque Elias, neque propheta? 17 Quasi audaciae videbatur esse baptizare, quasi: In qua persona? Quaerimus utrum tu sis Christus; tu dicis te non esse: quaerimus ne forte praecursor illius sis, quia novimus ante Christi adventum venturum esse Eliam; negas te esse: quaerimus ne forte aliquis multum praeveniens praeco es, id est propheta, et accepisti hanc potestatem; nec prophetam te esse dicis. Et non erat propheta Ioannes: maior erat quam propheta. Dominus de illo tale testimonium dedit: Quid existis in desertum videre? Arundinem vento agitari. Utique: Non vento agitari, subaudis; quia non hoc erat Ioannes, quasi qui a vento moveretur: qui enim a vento movetur, circumflatur omni spiritu seductorio. Sed quid existis videre? Hominem mollibus vestitum? Vestiebatur enim Ioannes asperis, id est, tunica facta de pilis cameli. Ecce qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt. Non ergo existis videre hominem mollibus vestitum. Sed quid existis videre? Prophetam? Ita dico vobis, maior quam propheta hic 18: quia prophetae longe ante praenuntiaverunt, Ioannes praesentem demonstrabat.

9. Quid ergo tu baptizas, si tu non es Christus, neque Elias, neque propheta? Respondit eis Ioannes, et dixit: Ego baptizo in aqua; medius autem vestrum stetit quem vos nescitis 19. Humilis enim non videbatur, et propterea lucerna accensa est. Videte quomodo dat locum, qui aliud posset putari. Ipse est qui post me venit, qui ante me factus est. Sicut iam diximus, id est, antepositus est mihi. Cuius ego non sum dignus ut solvam corrigiam calceamenti eius 20. Quantum se abiecit? Et ideo multum elevatus est; quoniam qui se humiliat, exaltabitur 21. Unde debet videre Sanctitas vestra, quia si Ioannes sic se humiliavit, ut diceret: Non sum ego dignus corrigiam solvere; quomodo habent humiliari, qui dicunt: Nos baptizamus, nos quod damus nostrum est, et quod nostrum est, sanctum est. Ille dicit: Non ego, sed ille: illi dicunt: Nos. Non est dignus Ioannes solvere corrigiam calceamenti eius: quod si dignum se diceret, quam humilis esset? Et si dignum se diceret, et sic diceret: Ille venit post me, qui ante me factus est, cuius tantummodo corrigiam calceamenti dignus sum solvere; multum se humiliasset. Quando autem nec ad hoc dignum se dicit, vere plenus Spiritu sancto erat, qui sic servus Dominum agnovit, et ex servo amicus fieri meruit.

10. Haec in Bethania facta sunt trans Iordanem, ubi erat Ioannes baptizans. Altera die vidit Ioannes Iesum venientem ad se, et ait: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi 22. Nemo sibi arroget, et dicat quia ipse auferat peccatum mundi. Iam intendite, contra quos superbos intendebat digitum Ioannes. Nondum erant nati haeretici, et iam ostendebantur: contra illos clamabat tunc a fluvio, contra quos modo clamat ex Evangelio. Venit Iesus; et quid dicit ille? Ecce Agnus Dei. Si agnus innocens, et Ioannes agnus. An non et ipse innocens? Sed quis innocens? quantum innocens? Omnes ex illa traduce veniunt et ex illa propagine, de qua cantat gemens David: Ego in iniquitate conceptus sum, et in peccatis mater mea in utero me aluit 23. Solus ergo ille Agnus, qui non sic venit. Non enim in iniquitate conceptus est; quia non de mortalitate conceptus est: nec eum in peccatis mater eius in utero aluit, quem virgo concepit, virgo peperit; quia fide concepit, et fide suscepit. Ergo ecce Agnus Dei. Non habet iste traducem de Adam: carnem tantum sumpsit de Adam, peccatum non assumpsit. Qui non assumpsit de nostra massa peccatum, ipse est qui tollit nostrum peccatum. Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi.

11. Nostis quia quidam homines dicunt aliquando: Nos tollimus peccata hominibus, qui sancti sumus: si enim non fuerit sanctus qui baptizat, quomodo tollit peccatum alterius, cum sit homo ipse plenus peccato? Contra istas disputationes verba nostra non dicamus, hunc legamus: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi. Non sit praesumptio hominibus in homines: non transmigret passer in montes, in Domino confidat 24; et si levat oculos in montes, unde veniet auxilium ei, intellegat quia auxilium eius a Domino, qui fecit coelum et terram 25. Tantae excellentiae Ioannes, dicitur ei: Tu es Christus? Dicit: Non. Tu es Elias? Dicit: Non. Tu es propheta? Dicit: Non. Quare ergo baptizas? Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi: hic est de quo dixi: Post me venit vir qui ante me factus est, quia prior me erat 26. Post me venit, quia posterius natus est: ante me factus est, quia praelatus est mihi: prior me erat, quia in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum.

12. Et ego nesciebam eum, dixit: sed ut manifestaretur Israeli, propterea veni ego in aqua baptizans. Et testimonium perhibuit Ioannes, dicens: Quia vidi Spiritum de coelo descendentem quasi columbam, et mansit super eum: et ego nesciebam eum, sed qui me misit baptizare in aqua, ille mihi dixit: Super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu sancto: et ego vidi, et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei 27. Intendat modicum Caritas vestra: Ioannes quando didicit Christum? Missus est enim ut baptizaret in aqua. Quaesitum est quare? Ut manifestaretur Israeli, dixit. Quid profuit baptismus Ioannis? Fratres mei, si profuit aliquid, et modo maneret, et baptizarentur homines baptismo Ioannis; et sic venirent ad baptismum Christi. Sed quid ait? Ut manifestaretur Israeli: id est, ipsi Israel, populo Israel ut manifestaretur Christus, venit baptizare in aqua. Accepit ministerium baptismatis Ioannes, in aqua poenitentiae parare viam Domino, non existens Dominus: at ubi cognitus est Dominus, superfluo ei via parabatur; quia cognoscentibus se ipse factus est via: itaque non duravit diu baptismus Ioannis. Sed quomodo demonstratus est Dominus? Humilis; ut ideo acciperet baptisma Ioannes, in quo baptizaretur ipse Dominus.

Opus erat Domino baptizari?

13. Et opus erat Domino baptizari? Et ego interrogans cito respondeo: Opus erat Domino nasci? opus erat Domino crucifigi? opus erat Domino mori? opus erat Domino sepeliri? Si ergo tantam suscepit pro nobis humilitatem, baptismum non erat suscepturus? Et quid profuit quia suscepit baptismum servi? Ut tu non dedignareris suscipere baptismum Domini. Intendat Caritas vestra. Futuri erant aliqui in Ecclesia excelsioris gratiae catechumeni. Fit enim aliquando ut videas catechumenum abstinentem ab omni concubitu, valefacientem saeculo, renuntiantem omnibus quae possidebat, distribuentem pauperibus; et catechumenus est, instructus etiam forte doctrina salutari supra multos fideles. Timendum est huic ne dicat apud semetipsum de Baptismate sancto quo peccata dimittuntur: Quid plus accepturus sum? Ecce ego melior sum illo fideli et illo fideli: cogitans fideles aut coniugatos, aut forte idiotas, aut habentes et possidentes res suas, quas ipse distribuit iam pauperibus, et meliorem se esse arbitrans quam ille qui iam baptizatus est, dedignetur venire ad Baptismum, dicens: Hoc sum accepturus quod habet ille et ille; et proponat sibi illos quos contemnit, et quasi sordeat illi hoc accipere quod acceperunt inferiores, quia iam videtur ipse sibi melior: et tamen omnia peccata super illum sunt, et nisi venerit ad salutarem Baptismum, ubi peccata solvuntur, cum omni excellentia sua non potest intrare in regnum coelorum. Sed ut illam excellentiam invitaret. Dominus ad baptismum suum, ut peccata illi dimitterentur, venit ipse ad baptismum servi sui; et cum ipse non haberet quod ei dimitteretur, nec quod in illo lavaretur, suscepit a servo baptismum; et tamquam allocutus est filium superbientem et extollentem se, ac dedignantem forte accipere cum idiotis unde ei possit salus venire, et quasi dicens: Quantum te extendis? quantum extollis? quanta est excellentia tua? quanta gratia tua? maior potest esse quam mea? si ego veni ad servum, tu dedignaris venire ad Dominum? si ego suscepi baptismum servi, tu dedignaris a Domino baptizari?

14. Nam ut noveritis, fratres mei, quia non ex necessitate alicuius vinculi peccati Dominus veniebat ad ipsum Ioannem; sicut dicunt alii evangelistae, cum ad illum veniret baptizandus Dominus, ait ipse Ioannes: Tu ad me venis? ego a te debeo baptizari. Et quid ei ipse respondit? Sine modo; impleatur omnis iustitia 28. Quid est, impleatur omnis iustitia? Mori veni pro hominibus, baptizari non habeo pro hominibus? Quid est, impleatur omnis iustitia? Impleatur omnis humilitas. Quid ergo? non erat suscepturus baptismum a bono servo, qui passionem suscepit a servis malis? Intendite ergo. Baptizato Domino, si propterea baptizavit Ioannes, ut in eius baptismo Dominus ostenderet humilitatem, nemo alius baptizaretur baptismo Ioannis? Multi autem baptizati sunt baptismo Ioannis; baptizatus est Dominus baptismo Ioannis, et cessavit baptismum Ioannis: inde iam missus est in carcerem Ioannes; deinceps nemo baptizatus invenitur illo baptismate. Si ergo propterea venit et Ioannes baptizans, ut Domini humilitas nobis demonstraretur, ut quia ille suscepit a servo, nos non dedignaremur suscipere a Domino; Dominum solum Ioannes baptizaret? Sed si solum Dominum Ioannes baptizaret, non deessent qui putarent sanctius fuisse baptisma Ioannis quam Christi: quasi baptismate Ioannis solus Christus meruisset baptizari, baptismate autem Christi genus humanum. Intendat Caritas vestra. Baptismate Christi baptizati sumus, non tantum nos, sed et universus orbis terrarum, et baptizatur usque in finem. Quis nostrum potest ex aliqua parte comparari Christo, cuius se Ioannes dixit indignum solvere corrigiam calceamenti? Si ergo ille Christus tantae excellentiae homo Deus, solus baptizaretur baptismo Ioannis, quid dicturi erant homines? Qualem baptismum habuit Ioannes? Magnum baptismum habuit, ineffabile sacramentum: vide, quia solus Christus meruit baptizari Ioannis baptismo. Atque ita maior videretur baptismus servi, quam baptismus Domini. Baptizati sunt et alii baptismo Ioannis, ne melior baptismus videretur Ioannis quam Christi; baptizatus autem et Dominus, ut Domino suscipiente baptismum servi, non dedignarentur alii servi suscipere baptismum Domini: ad hoc ergo missus erat Ioannes.

15. Sed noverat Christum, an non noverat? Si non noverat, quare dicebat quando venit ad fluvium Christus: Ego a te debeo baptizari 29? hoc est: Scio qui sis. Si ergo iam noverat, certe tunc cognovit quando vidit columbam descendentem. Manifestum est quia columba non descendit super Dominum, nisi postea quam ascendit ab aqua baptismi. Dominus baptizatus ascendit ab aqua, aperti sunt coeli, et vidit super eum columbam. Si ergo post baptismum descendit columba, et antequam baptizaretur Dominus, dixit illi Ioannes: Tu ad me venis? ego a te debeo baptizari? ante, illum noverat, cui dixit: Tu ad me venis? ego a te debeo baptizari? quomodo ergo dixit: Et ego nesciebam eum; sed qui me misit baptizare in aqua, ille mihi dixit: Super quem videris Spiritum descendentem sicut columbam, et manentem super eum, ipse est qui baptizat in Spiritu sancto 30? Non parva quaestio est, fratres mei. Si vidistis quaestionem, non parum vidistis: superest ut ipsius solutionem Dominus det. Tamen illud dico, si vidistis quaestionem, non est parum. Ecce positus est Ioannes ante oculos vestros, stans ad fluvium Ioannes Baptista; ecce venit Dominus adhuc baptizandus, nondum baptizatus: audi vocem Ioannis: Tu ad me venis? ego a te debeo baptizari; ecce iam cognoscit Dominum, a quo vult baptizari. Baptizatus Dominus ascendit ab aqua, aperiuntur coeli, descendit Spiritus, modo illum cognoscit Ioannes: si modo illum cognoscit, quid dixit antea: Ego a te debeo baptizari? Si autem non eum modo cognoscit, quia iam noverat eum, quid est quod dixit: Non noveram eum; sed qui me misit baptizare in aqua, ille mihi dixit: Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem super eum sicut columbam, ipse est qui baptizat in Spiritu sancto?

Vobiscum quaerite et alios interrogate.

16. Fratres, ista quaestio si hodie solvatur, gravat vos, non dubito, quia iam multa dicta sunt. Sciatis autem talem istam quaestionem esse, ut haec sola perimat partem Donati. Ad hoc dixi Caritati vestrae, ut intentos vos facerem, similiter ut soleo; simul ut oretis pro nobis et vobis, ut et nobis det Dominus digna loqui, et vos digna capere mereamini. Interim hodie dignamini differre. Sed hoc breviter dico interim, donec solvatur: interrogate pacifice, sine rixa, sine contentione, sine altercationibus, sine inimicitiis; et vobiscum quaerite, et alios interrogate, et dicite: Hanc quaestionem proposuit nobis hodie episcopus noster, aliquando si Dominus concesserit, soluturus eam. Sed sive solvatur sive non solvatur, putate me proposuisse quod me movet: moveor enim multum. Dicit Ioannes: Ego a te debeo baptizari; tamquam Christo cognito. Si enim non noverat eum a quo volebat baptizari, temere dicebat: Ego a te debeo baptizari. Noverat ergo eum. Si noverat eum, quid est ergo quod dicit: Non noveram eum; sed qui me misit baptizare in aqua, ipse mihi dixit: Super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum, sicut columbam, ipse est qui baptizat in Spiritu sancto? Quid dicturi sumus? Quia non scimus quando venerit columba? Ne forte ibi lateant, legantur alii evangelistae, qui planius illud dixerunt: et invenimus apertissime tunc descendisse columbam, cum Dominus ab aqua ascendit. Super baptizatum enim aperti sunt coeli, et vidit Spiritum descendentem 31. Si iam baptizatum cognovit, venienti ad baptisma quomodo dicit: Ego a te debeo baptizari? Hanc vobiscum interim ruminate, hanc vobiscum conferte, hanc vobiscum tractate. Praestet Dominus Deus noster ut antequam a me audiatis, alicui vestrum priori eam revelet. Tamen, fratres, hoc sciatis, quia per istius quaestionis solutionem, vocem pars Donati de Baptismi gratia, ubi nebulas obtendunt imperitis, et retia tendunt avibus volantibus, si frontem habeant, omnino non habebunt: omnino eorum ora claudentur.