LIBER XXII

BREVICULUS

1. De conditione angelorum et hominum.

2. De aeterna Dei et incommutabili voluntate.

3. De promissione aeternae beatitudinis sanctorum et perpetuis suppliciis impiorum.

4. Contra sapientes mundi, qui putant terrena hominum corpora ad caeleste habitaculum non posse transferri.

5. De resurrectione carnis, quam quidam mundo credente non credunt.

6. Quod Roma conditorem suum Romulum diligendo deum fecerit, Ecclesia autem Christum Deum credendo dilexerit.

7. Quod ut mundus in Christum crederet, virtutis fuerit divinae, non persuasionis humanae.

8. De miraculis, quae ut mundus in Christum crederet facta sunt et fieri mundo credente non desinunt.

9. Quod universa miracula, quae per martyres in Christi nomine fiunt, ei fidei testimonium ferant, qua in Christum martyres crediderunt.

10. Quanto dignius honorentur martyres, qui ideo multa mira obtinent, ut Deus verus colatur, quam daemones, qui ob hoc quaedam faciunt, ut ipsi dii esse credantur.

11. Contra Platonicos, qui de naturalibus elementorum ponderibus argumentantur terrenum corpus in caelo esse non posse.

12. Contra calumnias infidelium, quibus Christianos de credita carnis resurrectione irrident.

13. An abortivi non pertineant ad resurrectionem, si pertinent ad numerum mortuorum.

14. An infantes in ea sint resurrecturi habitudine corporis, quam habituri erant aetatis accessu.

15. An ad dominici corporis modum omnium mortuorum resurrectura sint corpora.

16. Qualis intellegenda sit sanctorum conformatio ad imaginem filii Dei.

17. An in suo sexu resuscitanda atque mansura sint corpora feminarum.

18. De viro perfecto, id est Christo, et corpore eius, id est Ecclesia, quae est ipsius plenitudo.

19. Quod omnia corporis vitia, quae in hac vita humano contraria sunt decori, in resurrectione non sint futura, ubi manente naturali substantia in unam pulchritudinem et qualitas concurret et quantitas.

20. Quod in resurrectione mortuorum natura corporum quibuslibet modis dissipatorum in integrum undecumque revocanda sit.

21. De novitate corporis spiritalis, in quam sanctorum caro mutabitur.

22. De miseriis ac malis, quibus humanum genus merito primae praevaricationis obnoxium est et a quibus nemo nisi per Christi gratiam liberatur.

23. De his, quae praeter illa mala, quae bonis malisque communia sunt, ad iustorum laborem specialiter pertinent.

24. De bonis, quibus etiam hanc vitam damnationi obnoxiam Creator implevit.

25. De pervicacia quorumdam, qui resurrectionem carnis, quam sicut praedictum est, totus mundus credit, impugnant.

26. Quomodo Porphyrii definitio, qua beatis animis putat corpus omne fugiendum, ipsius Platonis sententia destruatur, qui dicit summum Deum diis promisisse, ut numquam corporibus exuerentur.

27. De contrariis definitionibus Platonis atque Porphyrii, in quibus si uterque alteri cederet, a veritate neuter deviaret.

28. Quid ad veram resurrectionis fidem vel Plato vel Labeo vel etiam Varro conferre sibi potuerint, si opiniones eorum in unam sententiam convenissent.

29. De qualitate visionis, qua in futuro saeculo sancti Deum videbunt.

30. De aeterna felicitate civitatis Dei sabbatoque perpetuo.

LIBER VIGESIMUS SECUNDUS

QUAE SIT CARNIS RESURRECTIO ET VITA AETERNA

Resurrectio et vita aeterna fide et ratione inspiciuntur (1-10)

Quid liber agat de aeternitate.

1. 1. Sicut in proximo libro superiore promisimus, iste huius totius operis ultimus disputationem de civitatis Dei aeterna beatitudine continebit, quae non propter aetatis per multa saecula longitudinem tamen quandocumque finiendam aeternitatis nomen accepit, sed quemadmodum scriptum est in Evangelio: Regni eius non erit finis 1; nec ita ut aliis moriendo decedentibus, aliis succedentibus oriendo species in ea perpetuitatis appareat, sicut in arbore, quae perenni fronde vestitur, eadem videtur viriditas permanere, dum labentibus et cadentibus foliis subinde alia, quae nascuntur, faciem conservant opacitatis; sed omnes in ea cives immortales erunt, adipiscentibus et hominibus, quod numquam sancti angeli perdiderunt. Faciet hoc Deus omnipotentissimus eius conditor. Promisit enim nec mentiri potest, et quibus fidem hinc quoque faceret, multa sua et non promissa et promissa iam fecit.

Deus hominum vitam gubernat.

1. 2. Ipse est enim, qui in principio condidit mundum, plenum bonis omnibus visibilibus atque intellegibilibus rebus, in quo nihil melius instituit quam spiritus, quibus intellegentiam dedit et suae contemplationis habiles capacesque sui praestitit atque una societate devinxit, quam sanctam et supernam dicimus civitatem, in qua res, qua sustententur beatique sint, Deus ipse illis est, tamquam vita victusque communis; qui liberum arbitrium eidem intellectuali naturae tribuit tale, ut, si vellet, desereret Deum, beatitudinem scilicet suam, miseria continuo secutura; qui, cum praesciret angelos quosdam per elationem, qua ipsi sibi ad beatam vitam sufficere vellent, tanti boni desertores futuros, non eis ademit hanc potestatem, potentius et melius esse iudicans etiam de malis bene facere quam mala esse non sinere quae omnino nulla essent, nisi natura mutabilis, quamvis bona et a summo Deo atque incommutabili bono, qui bona omnia condidit, instituta, peccando ea sibi ipsa fecisset; quo etiam peccato suo teste convincitur bonam conditam se esse naturam; nisi enim magnum et ipsa, licet non aequale Conditori, bonum esset, profecto desertio Dei tamquam luminis sui malum eius esse non posset; nam sicut caecitas oculi vitium est et idem ipsum indicat ad lumen videndum esse oculum creatum ac per hoc etiam ipso vitio suo excellentius ostenditur ceteris membris membrum capax luminis (non enim alia causa esset vitium eius carere lumine); ita natura, quae fruebatur Deo, optimam se institutam docet etiam ipso vitio, quo ideo misera est quia non fruitur Deo; qui casum angelorum voluntarium iustissima poena sempiternae infelicitatis obstrinxit atque in eo summo bono permanentibus ceteris, ut de sua sine fine permansione certi essent, tamquam ipsius praemium permansionis dedit; qui fecit hominem etiam ipsum rectum cum eodem libero arbitrio, terrenum quidem animal, sed caelo dignum, si suo cohaereret auctori, miseria similiter, si eum desereret, secutura, qualis naturae huiusmodi conveniret (quem similiter cum praevaricatione legis Dei per Dei desertionem peccaturum esse praesciret, nec illi ademit liberi arbitrii potestatem, simul praevidens, quid boni de malo eius esset ipse facturus); qui de mortali progenie merito iusteque damnata tantum populum gratia sua colligit, ut inde suppleat et instauret partem, quae lapsa est angelorum, ac sic illa dilecta et superna civitas non fraudetur suorum numero civium, quin etiam fortassis et uberiore laetetur.

Deus praesciens et disponens non mutatur...

2. 1. Multa enim fiunt quidem a malis contra voluntatem Dei; sed tantae est ille sapientiae tantaeque virtutis, ut in eos exitus sive fines, quos bonos et iustos ipse praescivit, tendant omnia, quae voluntati eius videntur adversa. Ac per hoc cum Deus mutare dicitur voluntatem, ut quibus lenis erat verbi gratia reddatur iratus, illi potius quam ipse mutantur et eum quodam modo mutatum in his quae patiuntur inveniunt; sicut mutatur sol oculis sauciatis et asper quodam modo ex miti et ex delectabili molestus efficitur, cum ipse apud se ipsum maneat idem qui fuit. Dicitur etiam voluntas Dei, quam facit in cordibus oboedientium mandatis eius, de qua dicit Apostolus: Deus enim est, qui operatur in vobis et velle 2, sicut iustitia Dei non solum qua ipse iustus est dicitur, sed illa etiam quam in homine, qui ab illo iustificatur 3, facit. Sic et lex eius vocatur, quae potius est hominum, sed ab ipso data; nam utique homines erant, quibus ait Iesus: In lege vestra scriptum est 4, cum alio loco legamus: Lex Dei eius in corde eius 5. Secundum hanc voluntatem, quam Deus operatur in hominibus, etiam velle dicitur, quod non ipse vult, sed suos id volentes facit; sicut dicitur cognovisse, quod ut cognosceretur fecit, a quibus ignorabatur. Neque enim dicente Apostolo: Nunc autem cognoscentes Deum, immo cogniti a Deo 6, fas est ut credamus, quod eos tunc cognoverit Deus praecognitos ante constitutionem mundi 7; sed tunc cognovisse dictus est, quod tunc ut cognosceretur effecit. De his locutionum modis iam et in superioribus libris memini disputatum 8. Secundum hanc ergo voluntatem, qua Deum velle dicimus quod alios efficit velle, a quibus futura nesciuntur, multa vult nec facit.

... quamvis in tempore efficiat.

2. 2. Multa enim volunt fieri sancti eius ab illo inspirata sancta voluntate, nec fiunt, sicut orant pro quibusdam pie sancteque, et quod orant non facit, cum ipse in eis hanc orandi voluntatem sancto Spiritu suo fecerit. Ac per hoc, quando secundum Deum volunt et orant sancti, ut quisque sit salvus, possumus illo modo locutionis dicere: "Vult Deus et non facit"; ut ipsum dicamus velle, qui ut velint isti facit. Secundum illam vero voluntatem suam, quae cum eius praescientia sempiterna est, profecto in caelo et in terra omnia quaecumque voluit non solum praeterita vel praesentia, sed etiam futura iam fecit 9. Verum antequam veniat tempus, quo voluit ut fieret, quod ante tempora universa praescivit atque disposuit, dicimus: "Fiet quando Deus voluerit"; si autem non solum tempus quo futurum est, verum etiam utrum futurum sit ignoramus, dicimus: "Fiet, si Deus voluerit"; non quia Deus novam voluntatem, quam non habuit, tunc habebit; sed quia id, quod ex aeternitate in eius immutabili praeparatum est voluntate, tunc erit.

Aeterna vita nobis promissa est.

3. Quapropter, ut cetera tam multa praeteream, sicut nunc in Christo videmus impleri quod promisit Abrahae dicens: In semine tuo benedicentur omnes gentes 10: ita quod eidem semini eius promisit implebitur, ubi ait per Prophetam: Resurgent qui erant in monumentis 11, et quod ait: Erit caelum novum et terra nova, et non erunt memores priorum, nec ascendet in cor ipsorum, sed laetitiam et exsultationem invenient in ea. Ecce ego faciam Hierusalem exsultationem et populum meum laetitiam; et exsultabo in Hierusalem et laetabor in populo meo, et ultra non audietur in illa vox fletus 12; et per alium Prophetam quod praenuntiavit dicens eidem Prophetae: In tempore illo salvabitur populus tuus omnis qui inventus fuerit scriptus in libro, et multi dormientium in terrae pulvere (sive, ut quidam interpretati sunt 13, aggere) exsurgent, hi in vitam aeternam et hi in opprobrium et in confusionem aeternam 14; et alio loco per eumdem Prophetam: Accipient regnum sancti Altissimi et obtinebunt illud usque in saeculum et usque in saeculum saeculorum 15; et paulo post: Regnum, inquit, eius regnum sempiternum 16; et alia quae ad hoc pertinentia in libro vicesimo posui 17, sive quae non posui et tamen in eisdem litteris scripta sunt, venient et haec, sicut ista venerunt, quae increduli non putabant esse ventura. Idem quippe Deus utraque promisit, utraque ventura esse praedixit, quem perhorrescunt numina paganorum, etiam teste Porphyrio, nobilissimo philosopho paganorum 18.

Quae dicant docti contra corporum resurrectionem.

4. Sed videlicet homines docti atque sapientes contra vim tantae auctoritatis, quae omnia genera hominum, sicut tanto ante praedixit, in hoc credendum sperandumque convertit, acute sibi argumentari videntur adversus corporum resurrectionem et dicere quod in tertio De re publica libro a Cicerone commemoratum est. Nam cum Herculem et Romulum ex hominibus deos esse factos asseveraret: Quorum non corpora, inquit, sunt in caelum elata; neque enim natura pateretur, ut id quod esset e terra nisi in terra maneret 19. Haec est magna ratio sapientium, quorum Dominus novit cogitationes, quoniam vanae sunt 20. Si enim animae tantummodo essemus, id est sine ullo corpore spiritus, et in caelo habitantes terrena animalia nesciremus nobisque futurum esse diceretur, ut terrenis corporibus animandis quodam vinculo mirabili necteremur: nonne multo fortius argumentaremur id credere recusantes et diceremus naturam non pati, ut res incorporea ligamento corporeo vinciretur? Et tamen plena est terra vegetantibus animis haec membra terrena, miro sibi modo connexa et implicita. Cur ergo eodem volente Deo, qui fecit hoc animal, non poterit terrenum corpus in caeleste corpus attolli, si animus omni ac per hoc etiam caelesti corpore praestabilior terreno corpori potuit illigari? An terrena particula tam exigua potuit aliquid caelesti corpore melius apud se tenere, ut sensum haberet et vitam, et eam sentientem atque viventem dedignabitur caelum suscipere aut susceptam non poterit sustinere, cum de re sentiat et vivat ista meliore, quam est corpus omne caeleste? Sed ideo nunc non fit, quia nondum est tempus quo id fieri voluit, qui hoc, quod videndo iam viluit, multo mirabilius quam illud, quod ab istis non creditur, fecit. Cur enim non vehementius admiramur incorporeos animos, caelesti corpore potiores, terrenis illigari corporibus quam corpora licet terrena sedibus quamvis caelestibus, tamen corporeis sublimari, nisi quia hoc videre consuevimus et hoc sumus, illud vero nondum sumus nec aliquando adhuc vidimus? Nam profecto sobria ratione consulta mirabilioris esse divini operis reperitur incorporalibus corporalia quodam modo attexere quam licet diversa, quia illa caelestia, ista terrestria, tamen corpora et corpora copulare.

Mundus credidit quae sacrae litterae dicunt.

5. Sed hoc incredibile fuerit aliquando: ecce iam credidit mundus sublatum terrenum Christi corpus in caelum; resurrectionem carnis et ascensionem in supernas sedes, paucissimis remanentibus atque stupentibus vel doctis vel indoctis, iam crediderunt et docti et indocti. Si rem credibilem crediderunt, videant quam sint stolidi, qui non credunt; si autem res incredibilis credita est, etiam hoc utique incredibile est, sic creditum esse, quod incredibile est. Haec igitur duo incredibilia, resurrectionem scilicet nostri corporis in aeternum et rem tam incredibilem mundum esse crediturum, idem Deus, antequam vel unum eorum fieret, ambo futura esse praedixit 21. Unum duorum incredibilium iam factum videmus, ut, quod erat incredibile, crederet mundus; cur id quod reliquum est desperatur, ut etiam hoc veniat, quod incredibile credidit mundus, sicut iam venit, quod similiter incredibile fuit, ut rem tam incredibilem crederet mundus, quando quidem hoc utrumque incredibile, quorum videmus unum, alterum credimus, in eisdem litteris praedictum sit, per quas credidit mundus? Et ipse modus, quo mundus credidit, si consideretur, incredibilior invenitur. Ineruditos liberalibus disciplinis et omnino, quantum ad istorum doctrinas attinet, impolitos, non peritos grammatica, non armatos dialectica, non rhetorica inflatos, piscatores Christus cum retibus fidei ad mare huius saeculi paucissimos misit atque ita et ex omni genere tam multos pisces et tanto mirabiliores, quanto rariores, etiam ipsos philosophos cepit. Duobus illis incredibilibus, si placet, immo quia placere debet, addamus hoc tertium. Iam ergo tria sunt incredibilia, quae tamen facta sunt. Incredibile est Christum resurrexisse in carne et in caelum ascendisse cum carne; incredibile est mundum rem tam incredibilem credidisse; incredibile est homines ignobiles, infimos, paucissimos, imperitos rem tam incredibilem tam efficaciter mundo et in illo etiam doctis persuadere potuisse. Horum trium incredibilium primum nolunt isti, cum quibus agimus, credere; secundum coguntur et cernere; quod non inveniunt unde sit factum, si non credunt tertium. Resurrectio certe Christi et in caelum cum carne in qua resurrexit ascensio toto iam mundo praedicatur et creditur; si credibilis non est, unde toto terrarum orbe iam credita est? Si multi, nobiles, sublimes, docti eam se vidisse dixerunt et quod viderunt diffamare curarunt, eis mundum credidisse non mirum est, sed istos adhuc credere nolle perdurum est; si autem, ut verum est, paucis, obscuris, minimis, indoctis eam se vidisse dicentibus et scribentibus credidit mundus, cur pauci obstinatissimi, qui remanserunt, ipsi mundo iam credenti adhuc usque non credunt? qui propterea numero exiguo ignobilium, infimorum, imperitorum hominum credidit, quia in tam contemptibilibus testibus multo mirabilius divinitas se ipsa persuasit. Eloquia namque persuadentium, quae dicebant, mira fuerunt facta, non verba. Qui enim Christum in carne resurrexisse et cum illa in caelum ascendisse non viderant, id se vidisse narrantibus non loquentibus tantum, sed etiam mirifica facientibus signa credebant. Homines quippe, quos unius vel, ut multum, duarum linguarum fuisse noverant, repente linguis omnium gentium loquentes mirabiliter audiebant 22; claudum ab uberibus matris ad eorum verbum in Christi nomine post quadraginta annos incolumem constitisse 23, sudaria de corporibus eorum ablata sanandis profuisse languentibus, in via qua fuerant transituri positos in ordine innumerabiles morbis variis laborantes, ut ambulantium super eos umbra transiret 24, continuo salutem solere recipere et alia multa stupenda in Christi nomine per eos facta, postremo etiam mortuos resurrexisse cernebant 25. Quae si, ut leguntur, gesta esse concedunt, ecce tot incredibilia tribus illis incredibilibus addimus, et ut credatur unum incredibile, quod de carnis resurrectione atque in caelum ascensione dicitur, multorum incredibilium testimonia tanta congerimus et nondum ad credendum horrenda duritia incredulos flectimus. Si vero per Apostolos Christi, ut eis crederetur resurrectionem atque ascensionem praedicantibus Christi, etiam ista miracula facta esse non credunt, hoc nobis unum grande miraculum sufficit, quod eam terrarum orbis sine ullis miraculis credidit.

Quid mundus crediderit de Romulo.

6. 1. Recolamus etiam hoc loco illud, quod de Romuli credita divinitate Tullius admiratur. Verba eius ut scripta sunt inseram. Magis est, inquit, in Romulo admirandum, quod ceteri, qui dii ex hominibus facti esse dicuntur, minus eruditis hominum saeculis fuerunt, ut fingendi proclivis esset ratio, cum imperiti facile ad credendum impellerentur; Romuli autem aetatem minus his sexcentis annis iam inveteratis litteris atque doctrinis omnique illo antiquo ex inculta hominum vita errore sublato fuisse cernimus 26. Et paulo post de eodem Romulo ita loquitur, quod ad hunc pertinet sensum: Ex quo intellegi potest, inquit, permultis annis ante Homerum fuisse quam Romulum, ut iam doctis hominibus ac temporibus ipsis eruditis ad fingendum vix quidquam esset loci. Antiquitas enim recepit fabulas, fictas etiam nonnumquam incondite; haec aetas autem iam exculta praesertim eludens omne quod fieri non potest respuit 27. Unus e numero doctissimorum hominum idemque eloquentissimus omnium Marcus Tullius Cicero propterea dicit divinitatem Romuli mirabiliter creditam, quod erudita iam tempora fuerunt, quae falsitatem non reciperent fabularum. Quis autem Romulum deum nisi Roma credidit, atque id parva et incipiens? Tum deinde posteris servare fuerat necesse quod acceperant a maioribus, ut cum ista superstitione in lacte quodam modo matris ebibita cresceret civitas atque ad tam magnum perveniret imperium, ut ex eius fastigio, velut ex altiore quodam loco, alias quoque gentes, quibus dominaretur, hac sua opinione perfunderet, ut non quidem crederent, sed tamen dicerent deum Romulum, ne civitatem, cui serviebant, de conditore eius offenderent, aliter eum nominando quam Roma, quae id non amore quidem huius erroris, sed tamen amoris errore crediderat. Christus autem quamquam sit caelestis et sempiternae conditor civitatis, non tamen eum, quoniam ab illo condita est, Deum credidit, sed ideo potius est condenda, quia credit. Roma conditorem suum iam constructa et dedicata tamquam deum coluit in templo; haec autem Hierusalem conditorem suum Deum Christum, ut construi posset et dedicari, posuit in fidei fundamento. Illa illum amando esse deum credidit; ista istum Deum esse credendo amavit. Sicut ergo praecessit unde amaret illa et de amato iam libenter etiam falsum bonum crederet: ita praecessit unde ista crederet, ut recta fide non temere quod falsum, sed quod verum erat amaret. Exceptis enim tot et tantis miraculis, quae persuaserunt Deum esse Christum, prophetiae quoque divinae fide dignissimae praecesserunt, quae in illo non sicut a patribus adhuc creduntur implendae, sed iam demonstrantur impletae; de Romulo autem, quia condidit Romam in eaque regnavit, auditur legiturve quod factum est, non quod antequam fieret prophetatum; sed quod sit receptus in deos, creditum tenent litterae, non factum docent 28. Nullis quippe rerum mirabilium signis id ei vere provenisse monstratur. Lupa quippe illa nutrix, quod videtur quasi magnum exstitisse portentum, quale aut quantum est ad demonstrandum deum 29? Certe enim etsi non meretrix fuit lupa illa, sed bestia, cum commune fuerit ambobus, frater tamen eius non habetur deus. Quis autem prohibitus est aut Romulum aut Herculem aut alios tales homines deos dicere et mori maluit quam non dicere? Aut vero aliqua gentium coleret inter deos suos Romulum, nisi Romani nominis metus cogeret? Quis porro numeret, quam multi quantalibet saevitia crudelitatis occidi quam Christum Deum negare maluerunt? Proinde metus quamlibet levis indignationis, quae ab animis Romanorum, si non fieret, posse putabatur exsistere, compellebat aliquas civitates positas sub iure Romano tamquam deum colere Romulum; a Christo autem Deo non solum colendo, verum etiam confitendo tantam per orbis terrae populos martyrum multitudinem metus revocare non potuit non levis offensionis animorum, sed immensarum variarumque poenarum et ipsius mortis, quae plus ceteris formidatur. Neque tunc civitas Christi, quamvis adhuc peregrinaretur in terris et haberet tamen magnorum agmina populorum, adversus impios persecutores suos pro temporali salute pugnavit; sed potius, ut ottineret aeternam, non repugnavit. Ligabantur, includebantur, caedebantur, torquebantur, urebantur, laniabantur, trucidabantur et multiplicabantur. Non erat eis pro salute pugnare nisi salutem pro Salvatore contemnere.

Quid Roma senserit de fide et salute.

6. 2. Scio in libro Ciceronis tertio, nisi fallor, De re publica disputari nullum bellum suscipi a civitate optima, nisi aut pro fide aut pro salute. Quid autem dicat pro salute vel intellegi quam salutem velit, alio loco demonstrans: Sed his poenis, inquit, quas etiam stultissimi sentiunt, egestate, exilio, vinculis, verberi bus, elabuntur saepe privati oblata mortis celeritate; civitatibus autem mors ipsa poena est, quae videtur a poena singulos vindicare. Debet enim constituta sic esse civitas, ut aeterna sit. Itaque nullus interitus est rei publicae naturalis, ut hominis, in quo mors non modo necessaria est, verum etiam optanda persaepe. Civitas autem cum tollitur, deletur, exstinguitur: simile est quodam modo, ut parva magnis conferamus, ac si omnis hic mundus intereat et concidat 30. Hoc ideo dixit Cicero, quia mundum non interiturum cum Platonicis sentit. Constat ergo eum pro ea salute voluisse bellum suscipi a civitate, qua fit ut maneat hic civitas, sicut dicit, aeterna, quamvis morientibus et nascentibus singulis, sicut perennis est opacitas oleae vel lauri atque huiusmodi ceterarum arborum singulorum lapsu ortuque foliorum. Mors quippe, ut dicit, non hominum singulorum, sed universae poena est civitatis, quae a poena plerumque singulos vindicat. Unde merito quaeritur, utrum recte fecerint Saguntini, quando universam civitatem suam interire maluerunt quam fidem frangere, qua cum ipsa Romana re publica tenebantur; in quo suo facto laudantur ab omnibus terrenae rei publicae civibus. Sed quomodo huic disputationi possent oboedire, non video, ubi dicitur nullum suscipiendum esse bellum nisi aut pro fide aut pro salute, nec dicitur, si in unum simul periculum ita duo ista concurrerint, ut teneri alterum sine alterius amissione non possit, quid sit potius eligendum. Profecto enim Saguntini si salutem eligerent, fides eis fuerat deserenda; si fides tenenda, amittenda utique salus, sicut factum est 31. Salus autem civitatis Dei talis est, ut cum fide ac per fidem teneri vel potius adquiri possit; fide autem perdita ad eam quisque venire non possit. Quae cogitatio firmissimi ac patientissimi cordis tot ac tantos martyres fecit, qualem ne unum quidem habuit vel habere potuit quando est deus creditus Romulus.

Mundus credidit resurrectionem fieri potuisse.

7. Sed valde ridiculum est de Romuli falsa divinitate, cum de Christo loquimur, facere mentionem. Verumtamen cum sexcentis ferme annis ante Ciceronem Romulus fuerit atque illa aetas iam fuisse doctrinis dicatur exculta 32, ut quod fieri non potest omne respueret: quanto magis post sexcentos annos ipsius tempore Ciceronis maximeque postea sub Augusto atque Tiberio, eruditioribus utique temporibus, resurrectionem carnis Christi atque in caelum ascensionem, tamquam id quod fieri non potest, mens humana ferre non posset eludensque ab auribus cordibusque respueret, nisi eam fieri potuisse atque factam esse divinitas ipsius veritatis vel divinitatis veritas et contestantia miraculorum signa monstrarent; ut terrentibus et contradicentibus tam multis tamque magnis persecutionibus praecedens in Christo, deinde in ceteris ad novum saeculum secutura resurrectio atque immortalitas carnis et fidelissime crederetur et praedicaretur intrepide et per orbem terrae pullulatura fecundius cum martyrum sanguine sereretur. Legebantur enim praeconia praecedentia Prophetarum, concurrebant ostenta virtutum, et persuadebatur veritas nova consuetudini, non contraria rationi, donec orbis terrae, qui persequebatur furore, sequeretur fide.

Miracula fiunt ut credamus.

8. 1. Cur, inquiunt, nunc illa miracula, quae praedicatis facta esse, non fiunt 33? Possem quidem dicere necessaria fuisse, priusquam crederet mundus, ad hoc ut crederet mundus. Quisquis adhuc prodigia ut credat inquirit, magnum est ipse prodigium, qui mundo credente non credit. Verum hoc ideo dicunt, ut nec tunc illa miracula facta fuisse credantur. Unde ergo tanta fide Christus usquequaque cantatur in caelum cum carne sublatus? Unde temporibus eruditis et omne quod fieri non potest respuentibus sine ullis miraculis nimium mirabiliter incredibilia credidit mundus? An forte credibilia fuisse et ideo credita esse dicturi sunt? Cur ergo ipsi non credunt? Brevis est igitur nostra complexio: Aut incredibilis rei, quae non videbatur, alia incredibilia, quae tamen fiebant et videbantur, fecerunt fidem; aut certe res ita credibilis, ut nullis quibus persuaderetur miraculis indigeret, istorum nimiam redarguit infidelitatem. Hoc ad refellendos vanissimos dixerim. Nam facta esse multa miracula, quae attestarentur illi uni grandi salubrique miraculo, quo Christus in caelum cum carne in qua resurrexit ascendit, negare non possumus. In eisdem quippe veracissimis libris cuncta conscripta sunt, et quae facta sunt, et propter quod credendum facta sunt. Haec, ut fidem facerent, innotuerunt; haec per fidem, quam fecerunt, multo clarius innotescunt. Leguntur quippe in populis, ut credantur; nec in populis tamen nisi credita legerentur. Nam etiam nunc fiunt miracula in eius nomine, sive per sacramenta eius sive per orationes vel memorias sanctorum eius; sed non eadem claritate illustrantur, ut tanta quanta illa gloria diffamentur. Canon quippe sacrarum litterarum, quem definitum esse oportebat, illa facit ubique recitari et memoriae cunctorum inhaerere populorum; haec autem ubicumque fiunt, ibi sciuntur vix a tota ipsa civitate vel quocumque commanentium loco. Nam plerumque etiam ibi paucissimi sciunt ignorantibus ceteris, maxime si magna sit civitas; et quando alibi aliisque narrantur, non tanta ea commendat auctoritas, ut sine difficultate vel dubitatione credantur, quamvis Christianis fidelibus a fidelibus indicentur.

Mediolani caecus illuminatur.

8. 2. Miraculum, quod Mediolani factum est, cum illic essemus, quando illuminatus est caecus, ad multorum notitiam potuit pervenire, quia et grandis est civitas et ibi erat tunc Imperator et immenso populo teste res gesta est concurrente ad corpora martyrum Protasii et Gervasii; quae cum laterent et penitus nescirentur, episcopo Ambrosio per somnium revelata reperta sunt; ubi caecus ille depulsis veteribus tenebris diem vidit 34.

Carthagine Innocentius a fistulis liberatur...

8. 3. Apud Carthaginem autem quis novit praeter admodum paucissimos salutem, quae facta est Innocentio, ex advocato vicariae praefecturae, ubi nos interfuimus et oculis aspeximus nostris? Venientes enim de transmarinis me et fratrem meum Alypium, nondum quidem clericos, sed iam Deo servientes, ut erat cum tota domo sua religiosissimus, ipse susceperat, et apud eum tunc habitabamus. Curabatur a medicis fistulas, quas numerosas atque perplexas habuit in posteriore atque ima corporis parte. Iam secuerant eum et artis suae cetera medicamentis agebant. Passus autem fuerat in sectione illa et diuturnos et acerbos dolores. Sed unus inter multos sinus fefellerat medicos atque ita latuerat, ut eum non tangerent, quem ferro aperire debuerant. Denique sanatis omnibus, quae aperta curabant, iste remanserat solus, cui frustra impendebatur labor. Quas moras ille suspectas habens multumque formidans, ne iterum secaretur (quod ei praedixerat alius medicus domesticus eius, quem non admiserant illi, ut saltem videret, cum primum sectus est, quomodo id facerent, iratusque illum domo abiecerat vixque receperat), erupit atque ait: Iterum me secturi estis? Ad illius, quem noluistis esse praesentem, verba venturus sum? Irridere illi medicum imperitum metumque hominis bonis verbis promissionibusque lenire. Praeterierunt alii dies plurimi nihilque proficiebat omne quod fiebat. Medici tamen in sua pollicitatione sistebant, non se illum sinum ferro, sed medicamentis esse clausuros. Adhibuerunt et alium grandaevum iam medicum satisque in illa arte laudatum (adhuc enim vivebat), Ammonium, qui loco inspecto idem quod illi ex eorum diligentia peritiaque promisit. Cuius ille factus auctoritate securus domestico suo medico, qui futuram praedixerat aliam sectionem, faceta hilaritate, velut iam salvus, illusit. Quid plura? Tot dies postea inaniter consumpti transierunt, ut fessi atque confusi faterentur eum nisi ferro nullo modo posse sanari. Expavit, expalluit nimio turbatus timore, atque ubi se collegit farique potuit, abire illos iussit et ad se amplius non accedere, nec aliud occurrit fatigato lacrimis et illa iam necessitate constricto, nisi ut adhiberet Alexandrinum quemdam, qui tunc chirurgus mirabilis habebatur, ut ipse faceret quod ab illis fieri nolebat iratus. Sed postea quam venit ille laboremque illorum in cicatricibus sicut artifex vidit, boni viri functus officio persuasit homini, ut illi potius, qui in eo tantum laboraverant, quantum ipse inspiciens mirabatur, suae curationis fine fruerentur, adiciens, quod re vera nisi sectus esset salvus esse non posset; valde abhorrere a suis moribus, ut hominibus, quorum artificiosissimam operam industriam, diligentiam mirans in cicatricibus eius videret, propter exiguum quod remansit palmam tanti laboris auferret. Redditi sunt animo eius, et placuit ut eodem Alexandrino adsistente ipsi sinum illum ferro, qui iam consensu omnium aliter insanabilis putabatur, aperirent. Quae res dilata est in consequentem diem. Sed cum abissent illi, ex maerore nimio domini tantus est in domo illa exortus dolor, ut tamquam funeris planctus vix comprimeretur a nobis. Visitabant eum quotidie sancti viri, episcopus tunc Uzalensis, beatae memoriae Saturninus, et presbyter Gulosus ac diaconi Carthaginensis ecclesiae; in quibus erat et ex quibus solus est nunc in rebus humanis iam episcopus cum honore a nobis debito nominandus Aurelius, cum quo recordantes mirabilia operum Dei de hac re saepe collocuti sumus eumque valde meminisse, quod commemoramus, invenimus. Qui cum eum, sicut solebant, vespere visitarent, rogavit eos miserabilibus lacrimis, ut mane dignarentur esse praesentes suo funeri potius quam dolori. Tantus enim eum metus ex prioribus invaserat poenis, ut se inter medicorum manus non dubitaret esse moriturum. Consolati sunt eum illi et hortati, ut in Deo fideret eiusque voluntatem viriliter ferret. Inde ad orationem ingressi sumus; ubi nobis ex more genua figentibus atque incumbentibus terrae ille se ita proiecit, tamquam fuisset aliquo graviter impellente prostratus, et coepit orare: quibus modis, quo affectu, quo motu animi, quo fluvio lacrimarum, quibus gemitibus atque singultibus succutientibus omnia membra eius et paene intercludentibus spiritum, quis ullis explicet verbis? Utrum orarent alii nec in haec eorum averteretur intentio, nesciebam. Ego tamen prorsus orare non poteram; hoc tantummodo breviter in corde meo dixi: "Domine, quas tuorum preces exaudis, si has non exaudis?". Nihil enim mihi videbatur addi iam posse, nisi ut exspiraret orando. Surreximus et accepta ab episcopo benedictione discessimus, rogante illo ut mane adessent, illis ut aequo animo esset hortantibus. Illuxit dies qui metuebatur, aderant servi Dei, sicut se adfuturos esse promiserant, ingressi sunt medici, parantur omnia quae hora illa poscebat, tremenda ferramenta proferuntur attonitis suspensisque omnibus. Eis autem, quorum erat maior auctoritas, defectum animi eius consolando erigentibus ad manus secturi membra in lectulo componuntur, solvuntur nodi ligamentorum, nudatur locus, inspicit medicus et secandum illum sinum armatus atque intentus inquirit. Scrutatur oculis digitisque contrectat, temptat denique modis omnibus: invenit firmissimam cicatricem. Iam laetitia illa et laus atque gratiarum actio misericordi et omnipotenti Deo, quae fusa est ore omnium lacrimantibus gaudiis, non est committenda meis verbis; cogitetur potius quam dicatur.

... ibique Innocentia a cancro in mamilla.

8. 4. In eadem Carthagine Innocentia, religiosissima femina, de primariis ipsius civitatis, in mamilla cancrum habebat, rem, sicut medici dicunt, nullis medicamentis sanabilem. Aut ergo praecidi solet et a corpore separari membrum ubi nascitur, aut, ut aliquanto diutius homo vivat, tamen inde morte quamlibet tardius adfutura, secundum Hippocratis, ut ferunt, sententiam omnis est omittenda curatio 35. Hoc illa a perito medico et suae domui familiarissimo acceperat et ad solum Deum se orando converterat. Admonetur in somnis propinquante Pascha, ut in parte feminarum observanti ad baptisterium, quaecumque illi baptizata primitus occurrisset, signaret ei locum signo Christi. Fecit, confestim sanitas consecuta est. Medicus sane, qui ei dixerat ut nihil curationis adhiberet, si paulo diutius vellet vivere, cum inspexisset eam postea et sanissimam comperisset, quam prius habere illud malum tali inspectione cognoverat, quaesivit ab ea vehementer quid adhibuisset curationis, cupiens, quantum intellegi datur, nosse medicamentum, quo Hippocratis definitio vinceretur. Cumque ab ea quid factum esset audisset, voce velut contemnentis et vultu, ita ut illa metueret, ne aliquod contumeliosum verbum proferret in Christum, religiosa urbanitate respondisse fertur: "Putabam, inquit, magnum aliquid te mihi fuisse dicturam". Atque illa iam exhorrescente, mox addidit: "Quid grande fecit Christus sanare cancrum, qui quadriduanum mortuum suscitavit? 36". Hoc ego cum audissem et vehementer stomacharer in illa civitate atque in illa persona non utique obscura factum tam ingens miraculum sic latere, hinc eam et admonendam et paene obiurgandam putavi. Quae cum mihi respondisset non se inde tacuisse, quaesivi ab eis, quas forte tunc matronas amicissimas secum habebat, utrum hoc antea scissent. Responderunt se omnino nescisse. Ecce, inquam, quomodo non taces, ut nec istae audiant, quae tibi tanta familiaritate iunguntur. Et quia breviter ab ea quaesiveram, feci ut, illis audientibus multumque mirantibus et glorificantibus Deum, totum ex ordine, quemadmodum gestum fuerit, indicaret.

Quidam post baptismum a podagra liberatur...

8. 5. Medicum quemdam podagrum in eadem urbe, qui cum dedisset nomen ad baptismum et pridie quam baptizaretur in somnis a pueris nigris cirratis, quos intellegebat daemones, baptizari eodem anno prohibitus fuisset eisque non obtemperans etiam conculcantibus pedes eius in dolorem acerrimum, qualem numquam expertus est, isset magisque eos vincens lavacro regenerationis, ut voverat, ablui non distulisset, in baptismate ipso non solum dolore, quo ultra solitum cruciabatur, verum etiam podagra caruisse nec amplius, cum diu postea vixisset, pedes doluisse quis novit? Nos tamen novimus et paucissimi fratres ad quos id potuit pervenire.

... alter ab informi pondere genitalium.

8. 6. Ex mimo quidam Curubitanus non solum a paralysi, verum etiam ab informi pondere genitalium, cum baptizaretur, salvus effectus est et liberatus utraque molestia, tamquam mali nihil habuisset in corpore, de fonte regenerationis ascendit. Quis hoc praeter Curubim novit et praeter rarissimos aliquos, qui hoc ubicumque audire potuerunt? Nos autem cum hoc comperissemus, iubente sancto episcopo Aurelio etiam ut veniret Carthaginem fecimus, quamvis a talibus prius audierimus, de quorum fide dubitare non possemus.

Hippone Esperius tribunus a vexatione spirituum liberatur...

8. 7. Vir tribunicius Hesperius apud nos est; habet in territorio Fussalensi fundum, Zubedi appellatur; ubi cum afflictione animalium et servorum suorum domum suam spirituum malignorum vim noxiam perpeti comperisset, rogavit nostros, me absente, presbyteros, ut aliquis eorum illo pergeret, cuius orationibus cederent. Perrexit unus, ottulit ibi sacrificium corporis Christi, orans quantum potuit, ut cessaret illa vexatio: Deo protinus miserante cessavit. Acceperat autem ab amico suo terram sanctam de Hierosolymis adlatam, ubi sepultus Christus die tertio resurrexit, eamque suspenderat in cubiculo suo, ne quid mali etiam ipse pateretur. At ubi domus eius ab illa infestatione purgata est, quid de illa terra fieret, cogitabat, quam diutius in cubiculo suo reverentiae causa habere nolebat. Forte accidit, ut ego et collega tunc meus, episcopus Sinitensis ecclesiae Maximinus, in proximo essemus; ut veniremus rogavit, et venimus. Cumque nobis omnia rettulisset, etiam hoc petivit, ut infoderetur alicubi atque ibi orationum locus fieret, ubi etiam Christiani possent ad celebranda quae Dei sunt congregari. Non restitimus; factum est. Erat ibi iuvenis paralyticus rusticanus. Hoc audito petivit a parentibus suis, ut illum ad eum locum sanctum non cunctanter afferrent. Quo cum fuisset adlatus, oravit, atque inde continuo pedibus suis salvus abscessit.

... et quidam adolescens...

8. 8. Victoriana dicitur villa, ab Hippone regio minus triginta milibus abest. Memoria martyrum ibi est Mediolanensium Protasii et Gervasii. Portatus est eo quidam adulescens, qui cum die medio tempore aestatis equum ablueret in fluminis gurgite, daemonem incurrit. Ibi cum iaceret vel morti proximus vel simillimus mortuo, ad vespertinos illuc hymnos et orationes cum ancillis suis et quibusdam sanctimonialibus ex more domina possessionis intravit atque hymnos cantare coeperunt. Qua voce ille quasi percussus excussus est et cum terribili fremitu altare adprehensum movere non audens sive non valens, tamquam eo fuerit alligatus aut affixus, tenebat et cum grandi eiulatu parci sibi rogans confitebatur, ubi adulescentem et quando et quomodo invaserit. Postremo se exiturum esse denuntians membra eius singula nominabat, quae se amputaturum exiens minabatur, atque inter haec verba discessit ab homine. Sed oculus eius in maxillam fusus tenui venula ab interiore quasi radice pendebat, totumque eius medium, quod nigellum fuerat, albicaverat. Quo viso qui aderant (concurrerant autem etiam alii vocibus eius acciti et se omnes in orationem pro illo straverant), quamvis eum sana mente stare gauderent, rursus tamen propter eius oculum contristati medicum quaerendum esse dicebant. Ibi maritus sororis eius, qui eum illo detulerat: "Potens est, inquit, Deus sanctorum orationibus, qui fugavit daemonem, lumen reddere". Tum, sicut potuit, oculum lapsum atque pendentem loco suo revocatum ligavit orario nec nisi post septem dies putavit esse solvendum. Quod cum fecisset, sanissimum invenit. Sanati sunt illic et alii, de quibus dicere longum est.

... et quaedam virgo.

8. 9. Hipponiensem quamdam virginem scio, cum se oleo perunxisset, cui pro illa orans presbyter instillaverat lacrimas suas, mox a daemonio fuisse sanatam. Scio etiam episcopum semel pro adulescente, quem non vidit, orasse illumque ilico daemone caruisse.

Florentius potest lanam sibi comparare.

8. 10. Erat quidam senex Florentius Hipponiensis noster, homo religiosus et pauper; sartoris se arte pascebat; casulam perdiderat et unde sibi emeret non habebat; ad Viginti Martyres, quorum memoria est apud nos celeberrima 37, clara voce ut vestiretur oravit. Audierunt eum adulescentes qui forte aderant irrisores eumque discedentem exagitantes prosequebantur, quasi a martyribus quinquagenos folles, unde vestimentum emeret, petivisset. At ille tacitus ambulans eiectum grandem piscem palpitantem vidit in litore eumque illis faventibus atque adiuvantibus adprehendit et cuidam coquo, Cattoso nomine, bene Christiano, ad coquinam conditariam, indicans quid gestum sit, trecentis follibus vendidit, lanam comparare inde disponens, ut uxor eius quomodo posset ei quo indueretur efficeret. Sed coquus concidens piscem anulum aureum in ventriculo eius invenit moxque miseratione flexus et religione perterritus homini eum reddidit dicens: "Ecce quomodo te Viginti Martyres vestierunt".

A Stephano martyre caeca mulier illuminatur...

8. 11. Ad aquas Tibilitanas episcopo afferente Praeiecto martyris gloriosissimi Stephani memoria veniebat magnae multitudinis concursu et occursu. Ibi caeca mulier, ut ad episcopum portantem duceretur, oravit; flores, quos ferebat, dedit, recepit, oculis admovit, protinus vidit. Stupentibus qui aderant praeibat exsultans, viam carpens et viae ducem ulterius non requirens.

... Lucillus episcopus a fistula liberatur.

8. 12. Memorati memoriam martyris, quae posita est in castello Sinitensi, quod Hipponiensi coloniae vicinum est, eiusdem loci Lucillus episcopus populo praecedente atque sequente portabat. Fistula, cuius molestia iam diu laboraverat et familiarissimi sui medici, qui eum secaret, opperiebatur manus, illius piae sarcinae vectatione repente sanata est; nam deinceps eam in suo corpore non invenit.

Per Stephanum Eucharius sacerdos resurrexit...

8. 13. Eucharius est presbyter ex Hispania, Calamae habitat, vetere morbo calculi laborabat; per memoriam supradicti martyris, quam Possidius illo advexit episcopus, salvus factus est. Idem ipse postea morbo alio praevalescente mortuus sic iacebat, ut ei iam pollices ligarentur; opitulatione memorati martyris, cum de memoria eius reportata esset et super iacentis corpus missa ipsius presbyteri tunica, suscitatus est.

... et Martialis in Christum convertitur.

8. 14. Fuit ibi vir in ordine suo primarius, nomine Martialis, aevo iam gravis et multum abhorrens a religione Christiana. Habebat sane fidelem filiam et generum eodem anno baptizatum. Qui cum eum aegrotantem multis et magnis lacrimis rogarent, ut fieret Christianus, prorsus abnuit eosque a se turbida indignatione submovit. Visum est genero eius, ut iret ad memoriam sancti Stephani et illic pro eo quantum posset oraret, ut Deus illi daret mentem bonam, qua credere non differret in Christum. Fecit hoc ingenti gemitu et fletu et sinceriter ardente pietatis affectu; deinde abscedens aliquid de altari florum, quod occurrit, tulit eique, cum iam nox esset, ad caput posuit; tum dormitum est. Et ecce ante diluculum clamat, ut ad episcopum curreretur qui mecum forte tunc erat apud Hipponem. Cum ergo eum audisset absentem, venire presbyteros postulavit. Venerunt, credere se dixit, admirantibus atque gaudentibus omnibus baptizatus est. Hoc, quamdiu vixit, in ore habebat: "Christe, accipe spiritum meum"; cum haec verba beatissimi Stephani, quando lapidatus est a Iudaeis, ultima fuisse nesciret 38; quae huic quoque ultima fuerunt; nam non multo post etiam ipse defunctus est.

Quidam a podagra sanantur.

8. 15. Sanati sunt illic per eumdem martyrem etiam podagri duo cives, peregrinus unus: sed cives omni modo; peregrinus autem per revelationem, quid adhiberet quando doleret, audivit; et cum hoc fecerit, dolor continuo conquiescit.

Per beatum Stephanum parvulus resurrexit...

8. 16. Audurus nomen est fundi, ubi est ecclesia et in ea memoria martyris Stephani. Puerum quemdam parvulum, cum in area luderet, exorbitantes boves, qui vehiculum trahebant, rota obtriverunt, et confestim palpitavit exspirans. Hunc mater abreptum ad eamdem memoriam posuit, et non solum revixit, verum etiam illaesus apparuit.

... et quaedam sanctimonialis...

8. 17. Sanctimonialis quaedam in vicina possessione, quae Caspaliana dicitur, cum aegritudine laboraret ac desperaretur, ad eamdem memoriam tunica eius adlata est; quae antequam revocaretur, illa defuncta est. Hac tamen tunica operuerunt cadaver eius parentes, et recepto spiritu salva facta est.

... et quaedam virgo Hippone...

8. 18. Apud Hipponem Bassus quidam Syrus ad memoriam eiusdem martyris orabat pro aegrotante et periclitante filia eoque secum vestem eius attulerat, cum ecce pueri de domo cucurrerunt, qui ei mortuam nuntiarent. Sed cum orante illo ab amicis eius exciperentur, prohibuerunt eos illi dicere, ne per publicum plangeret. Qui cum domum redisset iam suorum eiulatibus personantem et vestem filiae, quam ferebat, super eam proiecisset, reddita est vitae.

... et iuvenis quidam...

8. 19. Rursus ibidem apud nos Irenaei cuiusdam collectarii filius aegritudine exstinctus est. Cumque corpus iaceret exanime atque a lugentibus et lamentantibus exsequiae pararentur, amicorum eius quidam inter aliorum consolantium verba suggessit, ut eiusdem martyris oleo corpus perungueretur. Factum est, et revixit.

... et infantulus.

8. 20. Itemque apud nos vir tribunicius Eleusinus super memoriam martyrum, quae in suburbano eius est, aegritudine exanimatum posuit infantulum filium, et post orationem, quam multis cum lacrimis ibi fudit, viventem levavit.

Stephanus Calame celebratur...

8. 21. Quid faciam? Urget huius operis implenda promissio, ut non hic possim omnia commemorare quae scio; et procul dubio plerique nostrorum, cum haec legent, dolebunt me praetermisisse tam multa, quae utique mecum sciunt. Quos iam nunc, ut ignoscant, rogo, et cogitent quam prolixi laboris sit facere, quod me hic non facere suscepti operis necessitas cogit. Si enim miracula sanitatum, ut alia taceam, ea tantummodo velim scribere, quae per hunc martyrem, id est gloriosissimum Stephanum, facta sunt in colonia Calamensi et in nostra, plurimi conficiendi sunt libri, nec tamen omnia colligi poterunt, sed tantum de quibus libelli dati sunt, qui recitarentur in populis. Id namque fieri voluimus, cum videremus antiquis similia divinarum signa virtutum etiam nostris temporibus frequentari et ea non debere multorum notitiae deperire. Nondum est autem biennium, ex quo apud Hipponem regium coepit esse ista memoria, et multis, quod nobis certissimum est, non datis libellis de his, quae mirabiliter facta sunt, illi ipsi qui dati sunt ad septuaginta ferme numerum pervenerant, quando ista conscripsi. Calamae vero, ubi et ipsa memoria prius esse coepit et crebrius dantur, incomparabili multitudine superant.

... et Uzali quia Petronia a languore sanatur.

8. 22. Uzali etiam, quae colonia Uticae vicina est, multa praeclara per eumdem martyrem facta cognovimus; cuius ibi memoria longe prius quam apud nos ab episcopo Evodio constituta est. Sed libellorum dandorum ibi consuetudo non est vel potius non fuit; nam fortasse nunc esse iam coepit. Cum enim nuper illic essemus, Petroniam, clarissimam feminam, quae ibi mirabiliter ex magno atque diuturno, in quo medicorum adiutoria cuncta defecerant, languore sanata est, hortati sumus, volente supradicto loci episcopo, ut libellum daret, qui recitaretur in populo, et oboedientissime paruit. In quo posuit etiam, quod hic reticere non possum, quamvis ad ea, quae hoc opus urgent, festinare compellar. A quodam Iudaeo dixit sibi fuisse persuasum, ut anulum capillacio vinculo insereret, quo sub omni veste ad nuda corporis cingeretur; qui anulus haberet sub gemma lapidem in renibus inventum bovis. Hoc alligata quasi remedio ad sancti martyris limina veniebat. Sed profecta a Carthagine, cum in confinio fluminis Bagradae in sua possessione mansisset, surgens ut iter perageret ante pedes suos illum iacentem anulum vidit et capillaciam zonam, qua fuerat alligatus, mirata temptavit. Quam cum omnino suis nodis firmissimis, sicut erat, comperisset astrictam, crepuisse atque exsiluisse anulum suspicata est; qui etiam ipse cum integerrimus fuisset inventus, futurae salutis quodam modo pignus de tanto miraculo se accepisse praesumpsit atque illud vinculum solvens simul cum eodem anulo proiecit in flumen. Non credant hoc, qui etiam Dominum Iesum per integra matris virginalia enixum et ad discipulos ostiis clausis ingressum fuisse non credunt; sed hoc certe quaerant et, si verum invenerint, illa credant. Clarissima femina est, nobiliter nata, nobiliter nupta, Carthagini habitat; ampla civitas, ampla persona rem quaerentes latere non sinit. Martyr certe ipse, quo impetrante illa sanata est, in filium permanentis virginis credidit; in eum, qui ostiis clausis ad discipulos ingressus est, credidit; postremo, propter quod omnia ista dicuntur a nobis, in eum, qui ascendit in caelum cum carne, in qua resurrexerat, credidit; et ideo per eum tanta fiunt, quia pro ista fide animam posuit suam. Fiunt ergo etiam nunc multa miracula eodem Deo faciente per quos vult et quemadmodum vult, qui et illa quae legimus fecit; sed ista nec similiter innotescunt neque, ut non excedant animo, quasi glarea memoriae, crebra lectione tunduntur. Nam et ubi diligentia est, quae nunc apud nos esse coepit, ut libelli eorum, qui beneficia percipiunt, recitentur in populo, semel hoc audiunt qui adsunt pluresque non adsunt, ut nec illi, qui affuerunt, post aliquot dies quod audierunt mente retineant et vix quisque reperiatur illorum, qui ei, quem non affuisse cognoverit, indicet quod audivit.

Hippone duo iuvenes a tremore liberantur.

8. 23. Unum est apud nos factum, non maius quam illa quae dixi, sed tam clarum atque illustre miraculum, ut nullum arbitrer esse Hipponiensium, qui hoc non vel viderit vel didicerit, nullum qui oblivisci ulla ratione potuerit. Decem quidam fratres (quorum septem sunt mares, tres feminae) de Caesarea Cappadociae, suorum civium non ignobiles, maledicto matris recenti patris eorum obitu destitutae, quae iniuriam sibi ab eis factam acerbissime tulit, tali poena sunt divinitus coherciti, ut horribiliter quaterentur omnes tremore membrorum; in qua foedissima specie oculos suorum civium non ferentes, quaqua versum cuique ire visum est, toto paene vagabantur orbe Romano. Ex his etiam ad nos venerunt duo, frater et soror, Paulus et Palladia, multis aliis locis miseria diffamante iam cogniti 39. Venerunt autem ante Pascha ferme dies quindecim, ecclesiam quotidie et in ea memoriam gloriosissimi Stephani frequentabant, orantes ut iam sibi placaretur Deus et salutem pristinam redderet. Et illic et quacumque ibant convertebant in se civitatis aspectum. Nonnulli, qui eos alibi viderant causamque tremoris eorum noverant, aliis, ut cuique poterant, indicabant. Venit et Pascha, atque ipso die dominico mane, cum iam frequens populus praesens esset et loci sancti cancellos, ubi martyrium erat, idem iuvenis orans teneret, repente prostratus est et dormienti simillimus iacuit, non tamen tremens, sicut etiam per somnum solebant. Stupentibus qui aderant atque aliis paventibus, aliis dolentibus, cum eum quidam vellent erigere, nonnulli prohibuerunt et potius exitum exspectandum esse dixerunt. Et ecce surrexit, et non tremebat, quoniam sanatus erat, et stabat incolumis, intuens intuentes. Quis ergo se tenuit a laudibus Dei? Clamantium gratulantiumque vocibus ecclesia usquequaque completa est. Inde ad me curritur, ubi sedebam iam processurus; irruit alter quisque post alterum, omnis posterior quasi novum, quod alius prior dixerat, nuntiantes; meque gaudente et apud me Deo gratias agente ingreditur etiam ipse cum pluribus, inclinatur ad genua mea, erigitur ad osculum meum. Procedimus ad populum, plena erat ecclesia, personabat vocibus gaudiorum: Deo gratias, Deo laudes! nemine tacente hinc atque inde clamantium. Salutavi populum, et rursus eadem ferventiore voce clamabant. Facto tandem silentio Scripturarum divinarum sunt lecta sollemnia. Ubi autem ventum est ad mei sermonis locum, dixi pauca pro tempore et pro illius iucunditate laetitiae 40. Magis enim eos in opere divino quamdam Dei eloquentiam non audire, sed considerare permisi. Nobiscum homo prandit et diligenter nobis omnem suae fraternaeque ac maternae calamitatis indicavit historiam. Sequenti itaque die post sermonem redditum narrationis eius libellum in crastinum populo recitandum promisi 41. Quod cum ex dominico Paschae die tertio fieret in gradibus exedrae, in qua de superiore loquebar loco, feci stare ambos fratres, cum eorum legeretur libellus. Intuebatur populus universus sexus utriusque unum stantem sine deformi motu, alteram membris omnibus contrementem. Et qui ipsum non viderant, quid in eo divinae misericordiae factum esset, in eius sorore cernebant. Videbant enim quid in illo gratulandum, quid pro illa esset orandum. Inter haec recitato eorum libello de conspectu populi eos abire praecepi 42, et de tota ipsa causa aliquanto diligentius coeperam disputare, cum ecce me disputante voces aliae de memoria martyris novae gratulationis audiuntur. Conversi sunt eo, qui me audiebant, coeperuntque concurrere 43. Illa enim, ubi de gradibus descendit in quibus steterat, ad sanctum martyrem orare perrexerat; quae mox ut cancellos attigit, collapsa similiter velut in somnum, sana surrexit. Dum ergo requireremus quid factum fuerit, unde ille strepitus laetus exstiterit, ingressi sunt cum illa in basilicam, in qua eramus, adducentes eam sanam de martyris loco. Tum vero tantus ab utroque sexu admirationis clamor exortus est, ut vox continuata cum lacrimis non videretur posse finiri. Perducta est ad eum locum, ubi paulo ante steterat tremens. Exsultabant eam similem fratri, cui doluerant remansisse dissimilem, et nondum fusas preces suas pro illa, iam tamen praeviam voluntatem tam cito exauditam esse cernebant. Exsultabant in Dei laudem voce sine verbis, tanto sonitu, quantum nostrae aures ferre vix possent. Quid erat in cordibus exsultantium nisi fides Christi, pro qua Stephani sanguis effusus est?

Miracula attestantur fidei de carnis resurrectione.

9. Cui, nisi huic fidei attestantur ista miracula, in qua praedicatur Christus resurrexisse in carne et in caelum ascendisse cum carne? quia et ipsi martyres huius fidei martyres, id est, huius fidei testes, fuerunt; huic fidei testimonium perhibentes mundum inimicissimum et crudelissimum pertulerunt eumque non repugnando, sed moriendo vicerunt; pro ista fide mortui sunt, qui haec a Domino impetrare possunt, propter cuius nomen occisi sunt; pro hac fide praecessit eorum mira patientia, ut in his miraculis tanta ista potentia sequeretur. Nam si carnis in aeternum resurrectio vel non praevenit in Christo vel non ventura est, sicut praenuntiatur a Christo vel sicut praenuntiata est a Prophetis, a quibus praenuntiatus est Christus: cur et mortui tanta possunt, qui pro ea fide, qua haec resurrectio praedicatur, occisi sunt? Sive enim Deus ipse per se ipsum miro modo, quo res temporales operatur aeternus, sive per suos ministros ista faciat; et eadem ipsa, quae per ministros facit, sive quaedam faciat etiam per martyrum spiritus, sicut per homines adhuc in corpore constitutos, sive omnia ista per angelos, quibus invisibiliter, incorporaliter, immutabiliter imperat, operetur, ut, quae per martyres fieri dicuntur, eis orantibus tantum et impetrantibus, non etiam operantibus fiant; sive alia istis, alia illis modis, qui nullo modo comprehendi a mortalibus possunt: ei tamen adtestantur haec fidei, in qua carnis in aeternum resurrectio praedicatur.

Martyrum memoria miracula fiunt.

10. Hic forte dicturi sunt etiam deos suos aliqua mira fecisse. Bene, si iam incipiunt deos suos nostris mortuis hominibus comparare. An dicent etiam se habere deos ex hominibus mortuis, sicut Herculem, sicut Romulum, sicut alios multos, quos in deorum numerum receptos opinantur? Sed nobis martyres non sunt dii, quia unum eumdemque Deum et nostrum scimus et martyrum. Nec tamen miraculis, quae per memorias nostrorum martyrum fiunt, ullo modo sunt comparanda miracula, quae facta per templa perhibentur illorum. Verum si qua similia videntur, sicut a Moyse magi Pharaonis 44, sic eorum dii victi sunt a martyribus nostris. Fecerunt autem illa daemones eo fastu impurae superbiae, quo eorum dii esse voluerunt; faciunt autem ista martyres vel potius Deus aut cooperantibus aut orantibus eis, ut fides illa proficiat, qua eos non deos nostros esse, sed unum Deum nobiscum habere credamus. Denique illi talibus diis suis et templa aedificaverunt et statuerunt aras, et sacerdotes instituerunt et sacrificia fecerunt; nos autem martyribus nostris non templa sicut diis, sed memorias sicut hominibus mortuis, quorum apud Deum vivunt spiritus, fabricamus; nec ibi erigimus altaria, in quibus sacrificemus martyribus, sed uni Deo et martyrum et nostro; ad quod sacrificium sicut homines Dei, qui mundum in eius confessione vicerunt, suo loco et ordine nominantur, non tamen a sacerdote, qui sacrificat, invocantur. Deo quippe, non ipsis sacrificat, quamvis in memoria sacrificet eorum, quia Dei sacerdos est, non illorum. Ipsum vero sacrificium corpus est Christi, quod non offertur ipsis, quia hoc sunt et ipsi. Quibus igitur potius credendum est miracula facientibus? Eisne qui se ipsos volunt haberi deos ab his quibus ea faciunt, an eis qui, ut in Deum credatur, quod et Christus est, faciunt quidquid mirabile faciunt? Eisne qui sacra sua etiam crimina sua esse voluerunt, an eis qui nec laudes suas volunt esse sacra sua, sed totum, quod veraciter laudantur, ad eius gloriam proficere in quo laudantur? In Domino quippe laudantur animae eorum 45. Credamus ergo eis et vera dicentibus et mira facientibus. Dicendo enim vera passi sunt, ut possint facere mira. In eis veris est praecipuum, quod Christus resurrexit a mortuis et immortalitatem resurrectionis in sua carne primus ostendit, quam nobis adfuturam vel in principio novi saeculi vel in huius fine promisit.

Caro resurget (11-21)

Docti obiciunt ex ponderibus elementorum.

11. 1. Contra quod magnum Dei donum ratiocinatores isti, quorum cogitationes novit Dominus quoniam vanae sunt 46, de ponderibus elementorum argumentantur; quoniam scilicet magistro Platone didicerunt mundi duo corpora maxima atque postrema duobus mediis, aere scilicet et aqua, esse copulata atque coniuncta 47. Ac per hoc, inquiunt, quoniam terra abhinc sursum versus est prima, secunda aqua super terram, tertius aer super aquam, quartum super aera caelum, non potest esse terrenum corpus in caelo; momentis enim propriis, ut ordinem suum teneant, singula elementa librantur 48. Ecce qualibus argumentis omnipotentiae Dei humana contradicit infirmitas, quam possidet vanitas. Quid ergo faciunt in aere terrena tot corpora, cum a terra sit aer tertius? Nisi forte, qui per plumarum et pennarum levitatem donavit avium terrenis corporibus, ut portentur in aere, immortalibus factis corporibus hominum non poterit donare virtutem, qua etiam in summo caelo habitare valeant. Animalia quoque ipsa terrena, quae volare non possunt, in quibus et homines sunt, sicut sub aqua pisces, quae sunt aquarum animalia, ita sub terra vivere debuerunt. Cur ergo non saltem de secundo, id est de aquis, sed de elemento tertio terrenum animal carpit hanc vitam? Quare, cum pertineat ad terram, in secundo, quod super terram est, elemento vivere si cogatur, continuo suffocatur et ut vivat vivit in tertio? An errat hic ordo elementorum, vel potius non in natura rerum, sed in istorum argumentationibus deficit? Omitto dicere, quod iam in tertio decimo libro dixi 49, quam multa gravia terrena sint corpora, sicut plumbum, et formam tamen ab artifice accipiant, qua natare valeant super aquam; et ut accipiat qualitatem corpus humanum, qua ferri in caelum et esse possit in caelo, omnipotenti artifici contradicitur?

Anima superior est.

11. 2. Iam vero contra illud, quod iam dixi superius, etiam istum considerantes atque tractantes elementorum ordinem, quo confidunt, non inveniunt omnino quod dicant. Sic est enim hinc sursum versus terra prima, aqua secunda, tertius aer, quartum caelum, ut super omnia sit animae natura. Nam et Aristoteles quintum corpus eam dixit esse 50 et Plato nullum. Si quintum esset, certe superius esset ceteris; cum vero nullum est, multo magis superat omnia. In terreno ergo quid facit corpore? In hac mole quid agit subtilior omnibus? In hoc pondere quid agit levior omnibus? In hac tarditate quid agit celerior omnibus? Itane per huius tam excellentis naturae meritum non poterit effici, ut corpus eius levetur in caelum, et cum valeat nunc natura corporum terrenorum deprimere animas deorsum, aliquando et animae levare sursum terrena corpora non valebunt?

Varro quoddam miraculum commemorat.

11. 3. Iam si ad eorum miracula veniamus, quae facta a diis suis opponunt martyribus nostris, nonne etiam ipsa pro nobis facere et nobis reperientur omnino proficere? Nam inter magna miracula deorum suorum profecto magnum illud est, quod Varro commemorat, Vestalem virginem, cum periclitaretur de stupro falsa suspicione, cribrum implesse aqua de Tiberi et ad suos iudices nulla eius perstillante parte portasse 51. Quis aquae pondus supra cribrum tenuit? Quis tot cavernis patentibus nihil inde in terram cadere permisit? Responsuri sunt: "Aliquis deus aut aliquis daemon". Si deus, numquid maior est Deo, qui fecit hunc mundum? Si daemon, numquid potentior est angelo, qui Deo servit, a quo factus est mundus? Si ergo deus minor vel angelus vel daemon potuit pondus umidi elementi sic suspendere, ut aquarum videatur mutata fuisse natura: itane Deus omnipotens, qui omnia ipsa creavit elementa, terreno corpori grave pondus auferre non poterit, ut in eodem elemento habitet vivificatum corpus, in quo voluerit vivificans spiritus?

Ordo elementorum non semper reperitur...

11. 4. Deinde cum aera medium ponant inter ignem desuper et aquam subter, quid est quod eum inter aquam et aquam et inter aquam et terram saepe invenimus? Quid enim volunt esse aquosas nubes, inter quas et maria aer medius reperitur? Quonam, quaeso, elementorum pondere atque ordine efficitur, ut torrentes violentissimi atque undosissimi, antequam sub aere in terris currant, super aera in nubibus pendeant? Cur denique aer est medius inter summa caeli et nuda terrarum, quaquaversum orbis extenditur, si locus eius inter caelum et aquas, sicut aquarum inter ipsum et terras est constitutus?

... etiam in imo et summo eorum.

11. 5. Postremo si ita est elementorum ordo dispositus, ut secundum Platonem duobus mediis, id est, aere et aqua, duo extrema, id est, ignis et terra, iungantur caelique obtineat ille summi locum, haec autem imi velut fundaminis mundi, et ideo in caelo esse non potest terra 52; cur est ipse ignis in terra? Secundum hanc quippe rationem ita ista duo elementa in locis propriis, imo ac summo, terra et ignis esse debuerunt, ut, quemadmodum nolunt in summo esse posse quod imi est, ita nec in imo posset esse quod summi est. Sicut ergo nullam putant vel esse vel futuram esse terrae particulam in caelo, ita nullam particulam videre debuimus ignis in terra. Nunc vero non solum in terris, verum etiam sub terris ita est, ut eum eructent vertices montium, praeter quod in usibus hominum et esse ignem in terra et eum nasci videmus ex terra; quando quidem et de lignis et de lapidibus nascitur, quae sunt corpora sine dubitatione terrena. Sed ille, inquiunt, ignis est tranquillus, purus, innoxius, sempiternus; iste autem turbidus, fumeus, corruptibilis atque corruptor. Nec tamen corrumpit montes, in quibus iugiter aestuat, cavernasque terrarum. Verum esto, sit illi iste dissimilis, ut terrenis habitationibus congruat: cur ergo nolunt, ut credamus naturam corporum terrenorum aliquando incorruptibilem factam caelo convenientem futuram, sicut nunc ignis corruptibilis his convenit terris? Nihil igitur afferunt ex ponderibus atque ordine elementorum, unde omnipotenti Deo, quominus faciat corpora nostra talia, ut etiam in caelo possint habitare, praescribant.

Quae aequalitas habebitur...

12. 1. Sed scrupulosissime quaerere et fidem, qua credimus resurrecturam carnem, ita quaerendo adsolent irridere: utrum fetus abortivi resurgant; et quoniam Dominus ait: Amen, dico vobis, capillus capitis vestri non peribit 53, utrum statura et robur aequalia futura sint omnibus an diversae corporum quantitates. Si enim aequalitas erit corporum, unde habebunt quod hic non habuerunt in mole corporis illi abortivi, si resurgent et ipsi? Aut si non resurgent, quia nec nati sunt, sed effusi, eamdem quaestionem de parvulis versant, unde illis mensura corporis, quam nunc defuisse videmus, accedat, cum in hac aetate moriuntur. Neque enim dicturi sumus eos non resurrecturos, qui non solum generationis, verum etiam regenerationis capaces sunt. Deinde interrogant, quem modum ipsa aequalitas habitura sit. Si enim tam magni et tam longi erunt omnes, quam fuerunt quicumque hic fuerunt maximi atque longissimi, non solum de parvulis, sed de plurimis quaerunt, unde illis accessurum sit, quod hic defuit, si hoc quisque recipiat, quod hic habuit; si autem, quod ait Apostolus, occursuros nos omnes in mensuram aetatis plenitudinis Christi 54, et illud alterum: Quos praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui 55, sic intellegendum est, ut statura et modus corporis Christi omnium, qui in regno eius erunt, humanorum corporum sit futurus: "Multis erit, inquiunt, de magnitudine et longitudine detrahendum corporis; et ubi iam erit: Capillus capitis vestri non peribit, si de ipsa corporis quantitate tam multum peribit?" Quamvis et de ipsis capillis possit inquiri, utrum redeat quidquid tondentibus decidit. Quod si rediturum est, quis non exhorreat illam deformitatem? Nam hoc et de unguibus videtur necessario secuturum, ut redeat tam multum quod corporis curatura desecuit. Et ubi erit decus, quod certe maius, quam in ista esse corruptione potuit, in illa iam immortalitate esse debebit? Si autem non redibit, ergo peribit. Quomodo igitur, inquiunt, capillus capitis non peribit? De macie quoque vel pinguedine similiter disputant. Nam si aequales omnes erunt, non utique alii macri, alii pingues erunt. Accedet ergo aliis aliquid, aliis minuetur; ac per hoc non, quod erat, recipiendum, sed alicubi addendum est, quod non fuit, et alicubi perdendumr, quod fuit.

... quia sunt corruptiones et dilapsiones corporum.

12. 2. De ipsis etiam corruptionibus et dilapsionibus corporum mortuorum, cum aliud vertatur in pulverem, in auras aliud exhaletur, sint quos bestiae, sint quos ignis absumit, naufragio vel quibuscumque aquis ita quidam pereant, ut eorum carnes in humorem putredo dissolvat, non mediocriter permoventur atque omnia ista recolligi in carnem et redintegrari posse non credunt. Consectantur etiam quasque foeditates et vitia, sive accidant sive nascantur, ubi et monstrosos partus cum horrore atque irrisione commemorant, et requirunt, quaenam cuiusque deformitatis resurrectio sit futura. Si enim nihil tale redire in corpus hominis dixerimus, responsionem nostram de locis vulnerum, cum quibus Dominum Christum resurrexisse praedicamus, se confutaturos esse praesumunt. Sed inter haec omnia quaestio difficillima illa proponitur, in cuius carnem reditura sit caro, qua corpus alterius vescentis humana viscera fame compellente nutritur. In carnem quippe conversa est eius, qui talibus vixit alimentis, et ea, quae macies ostenderat, detrimenta supplevit. Utrum ergo illi redeat homini cuius caro prius fuit, an illi potius cuius postea facta est, ad hoc percontantur, ut fidem resurrectionis illudant ac sic animae humanae aut alternantes, sicut Plato, veras infelicitates falsasque promittant beatitudines aut post multas itidem per diversa corpora revolutiones aliquando tamen eam, sicut Porphyrius, finire miserias et ad eas numquam redire fateantur; non tamen corpus habendo immortale, sed corpus omne fugiendo 56.

Qui futuri sint abortivi fetus...

13. Ad haec ergo, quae ab eorum parte contraria, me dirigente, mihi videntur opposita, misericordia Dei meis nisibus opem ferente respondeam. Abortivos fetus, qui, cum iam vixissent in utero, ibi sunt mortui, resurrecturos ut affirmare, ita negare non audeo; quamvis non videam quomodo ad eos non pertineat resurrectio mortuorum, si non eximuntur de numero mortuorum. Aut enim non omne mortui resurgent et erunt aliquae humanae animae sine corporibus in aeternum, quae corpora humana, quamvis intra viscera materna, gestarunt; aut si omnes animae humanae recipient resurgentia sua corpora, quae habuerunt, ubicumque viventia et morientia reliquerunt, non invenio quemadmodum dicam ad resurrectionem non pertinere mortuorum quoscumque mortuos etiam in uteris matrum. Sed utrumlibet de his quisque sentiat, quod de iam natis infantibus dixerimus, hoc etiam de illis intellegendum est, si resurgent.

... et infantium corpora.

14. Quid ergo de infantibus dicturi sumus, nisi quia non in ea resurrecturi sunt corporis exiguitate, qua mortui, sed quod eis tardius accessurum erat tempore, hoc sunt illi Dei opere miro atque celerrimo recepturi? In sententia quippe Domini, qua ait: Capillus capitis vestri non peribit 57, dictum est non defuturum esse quod fuit, non autem negatum est adfuturum esse quod defuit. Defuit autem infanti mortuo perfecta quantitas sui corporis; perfecto quippe infanti deest utique perfectio magnitudinis corporalis, quae cum accesserit, statura iam longior esse non possit. Hunc perfectionis modum sic habent omnes, ut cum illo concipiantur atque nascantur; sed habent in ratione, non mole; sicut ipsa membra omnia iam sunt latenter in semine, cum etiam natis nonnulla adhuc desint, sicut dentes ac si quid eiusmodi. In qua ratione uniuscuiusque materiae indita corporali iam quodam modo, ut ita dicam, liciatum videtur esse, quod nondum est, immo quod latet, sed accessu temporis erit vel potius apparebit. In hac ergo infans iam brevis aut longus est, qui brevis longusve futurus est. Secundum hanc rationem profecto in resurrectione corporis detrimenta corporis non timemus, quia, etsi aequalitas futura esset omnium, ita ut omnes usque ad giganteas magnitudines pervenirent, ne illi, qui maximi fuerunt, minus haberent aliquid in statura, quod eis contra sententiam Christi periret, qui dixit nec capillum capitis esse periturum, Creatori utique, qui creavit cuncta de nihilo, quomodo deesse posset unde adderet quod addendum esse mirus artifex nosset?

Erunt in mensura plenae aetatis Christi.

15. Sed utique Christus in ea mensura corporis, in qua mortuus est, resurrexit, nec fas est dicere, cum resurrectionis omnium tempus venerit, accessuram corpori eius eam magnitudinem, quam non habuit, quando in ea discipulis, in qua illis erat notus, apparuit, ut longissimis fieri possit aequalis. Si autem dixerimus ad dominici corporis modum etiam quorumque maiora corpora redigenda, peribit de multorum corporibus plurimum, cum ipse nec capillum periturum esse promiserit. Restat ergo, ut suam recipiat quisque mensuram, quam vel habuit in iuventute, etiamsi senex est mortuus, vel fuerat habiturus, si est ante defunctus, atque illud, quod commemoravit Apostolus de mensura aetatis plenitudinis Christi 58, aut propter aliud intellegamus dictum esse, id est, ut illi capiti in populis Christianis accedente omnium perfectione membrorum aetatis eius mensura compleatur, aut, si hoc de resurrectione corporum dictum est, sic accipiamus dictum, ut nec infra nec ultra iuvenilem formam resurgant corpora mortuorum, sed in eius aetate et robore, usque ad quam Christum hic pervenisse cognovimus (circa triginta quippe annos definierunt esse etiam saeculi huius doctissimi homines iuventutem; quae cum fuerit spatio proprio terminata, inde iam hominem in detrimenta vergere gravioris ac senilis aetatis); et ideo non esse dictum in mensuram corporis vel in mensuram staturae, sed in mensuram aetatis plenitudinis Christi.

Efficiemur immortalitate conformes.

16. Illud etiam, quod ait praedestinatos conformes fieri imaginis filii Dei 59, potest et secundum interiorem hominem intellegi (unde nobis alio loco dicit: Nolite conformari huic saeculo, sed reformamini in novitate mentis vestrae 60; ubi ergo reformamur, ne conformemur huic saeculo, ibi conformamur Dei Filio). Potest et sic accipi, ut, quemadmodum nobis ille mortalitate, ita nos illi efficiamur immortalitate conformes; quod quidem et ad ipsam resurrectionem corporum pertinet. Si autem etiam in his verbis, qua forma resurrectura sint corpora, sumus admoniti, sicut illa mensura, ita et ista conformatio non quantitatis intellegenda est, sed aetatis. Resurgent itaque omnes tam magni corpore, quam vel erant vel futuri erant in iuvenili aetate; quamvis nihil oberit, etiamsi erit infantilis vel senilis corporis forma, ubi nec mentis nec ipsius corporis ulla remanebit infirmitas. Unde etiam si quis in eo corporis modo, in quo defunctus est, resurrecturum unumquemque contendit, non est cum illo laboriosa contradictione pugnandum.

Erunt mulieres in immortalitate.

17. Nonnulli propter hoc, quod dictum est: Donec occurramus omnes in unitatem fidei, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi 61; et: Conformes imaginis filii Dei 62, nec in sexu femineo resurrecturas feminas credunt, sed in virili omnes aiunt, quoniam Deus solum virum fecit ex limo, feminam ex viro. Sed mihi melius sapere videntur, qui utrumque sexum resurrecturum esse non dubitant. Non enim libido ibi erit, quae confusionis est causa. Nam priusquam peccassent, nudi erant, et non confundebantur vir et femina. Corporibus ergo illis vitia detrahentur, natura servabitur. Non est autem vitium sexus femineus, sed natura, quae tunc quidem et a concubitu et a partu immunis erit; erunt tamen membra feminea, non accommodata usui veteri, sed decori novo, quo non alliciatur aspicientis concupiscentia, quae nulla erit, sed Dei laudetur sapientia atque clementia, qui et quod non erat fecit et liberavit a corruptione quod fecit. Ut enim in exordio generis humani de latere viri dormientis costa detracta femina fieret 63, Christum et Ecclesiam tali facto iam tunc prophetari oportebat. Sopor quippe ille viri mors erat Christi 64, cuius exanimis in cruce pendentis latus lancea perforatum est atque inde sanguis et aqua defluxit 65; quae sacramenta esse novimus, quibus aedificatur Ecclesia. Nam hoc etiam verbo Scriptura usa est, ubi non legitur "formavit" aut "finxit", sed: Aedificavit eam in mulierem 66; unde et Apostolus aedificationem dicit corporis Christi, quod est Ecclesia 67. Creatura est ergo Dei femina sicut vir; sed ut de viro fieret, unitas commendata; ut autem illo modo fieret, Christus, ut dictum est, et Ecclesia figurata est. Qui ergo utrumque sexum instituit, utrumque restituet. Denique ipse Iesus interrogatus a Sadducaeis, qui negabant resurrectionem, cuius septem fratrum erit uxor, quam singuli habuerunt, dum quisque eorum vellet defuncti semen, sicut lex praeceperat, excitare: Erratis, inquit, nescientes Scripturas, neque virtutem Dei 68; et cum locus esset, ut diceret: "De qua enim me interrogatis, vir erit etiam ipsa, non mulier", non hoc dixit, sed dixit: In resurrectione enim neque nubent neque uxores ducent, sed sunt sicut angeli Dei in caelo 69; aequales utique angelis immortalitate ac felicitate, non carne; sicut nec resurrectione, qua non indiguerunt angeli, quoniam nec mori potuerunt. Nuptias ergo Dominus futuras esse negavit in resurrectione, non feminas, et ibi negavit, ubi talis quaestio vertebatur, ut eam negato sexu muliebri celeriore facilitate dissolveret, si eum ibi praenosceret non futurum; immo etiam futurum esse firmavit dicendo: Non nubent, quod ad feminas pertinet, nec uxores ducent, quod ad viros. Erunt ergo, quae vel nubere hic solent, vel ducere uxores; sed ibi non facient.

Conformabimus quia corpus sumus Christi.

18. Proinde quod ait Apostolus, occursuros nos omnes in virum perfectum, totius ipsius circumstantiam lectionis considerare debemus, quae ita se habet: Qui descendit, inquit, ipse est et qui ascendit super omnes caelos, ut adimpleret omnia. Et ipse dedit quosdam quidem Apostolos, quosdam autem Prophetas, quosdam vero Evangelistas, quosdam autem pastores et doctores ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi, donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionem Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi; ut ultra non simus parvuli iactati et circumlati omni vento doctrinae, in illusione hominum, in astutia ad machinationem erroris, veritatem autem facientes in caritate augeamur in illo per omnia, qui est caput Christus; ex quo totum corpus connexum et compactum per omnem tactum subministrationis secundum operationem in mensuram uniuscuiusque partis incrementum corporis facit in aedificationem sui in caritate 70. Ecce qui est vir perfectus, caput et corpus, quod constat omnibus membris, quae suo tempore complebuntur, quotidie tamen eidem corpori accedunt, dum aedificatur Ecclesia, cui dicitur: Vos autem estis corpus Christi et membra 71, et alibi: Pro corpore, inquit, eius quod est Ecclesia 72, itemque alibi: Unus panis, unum corpus multi sumus 73. De cuius corporis aedificatione et hic dictum est: Ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi 74; ac deinde subiectum unde nunc agimus: Donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionem Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi, et cetera 75; donec eadem mensura in quo corpore intellegenda esset, ostenderet dicens: Augeamur in illo per omnia, qui est caput Christus; ex quo totum corpus connexum et compactum per omnem tactum subministrationis secundum operationem in mensuram uniuscuiusque partis 76. Sicut ergo est mensura uniuscuiusque partis, ita totius corporis, quod omnibus suis partibus constat, est utique mensura plenitudinis, de qua dictum est: In mensuram aetatis plenitudinis Christi 77. Quam plenitudinem etiam illo commemoravit loco, ubi ait de Christo: Et ipsum dedit caput super omnia Ecclesiae, quae est corpus eius, plenitudo eius, qui omnia in omnibus impletur 78. Verum si hoc ad resurrectionis formam, in qua erit unusquisque, referendum esset, quid nos impediret nominato viro intellegere et feminam, ut virum pro homine positum acciperemus? sicut in eo quod dictum est: Beatus vir qui timet Dominum 79, utique ibi sunt et feminae, quae timent Dominum.

Quae futura sint membra corporum...

19. 1. Quid iam respondeam de capillis atque unguibus? Semel quippe intellecto ita nihil periturum esse de corpore, ut deforme nihil sit in corpore, simul intellegitur ea, quae deformem factura fuerant enormitatem, massae ipsi accessura esse, non locis in quibus membrorum forma turpetur. Velut si de limo vas fieret, quod rursus in eumdem limum redactum totum de toto iterum fieret, non esset necesse ut illa pars limi, quae in ansa fuerat, ad ansam rediret, aut quae fundum fecerat, ipsa rursus faceret fundum, dum tamen totum reverteretur in totum, id est, totus ille limus in totum vas nulla sui perdita parte remearet. Quapropter si capilli totiens tonsi unguesve desecti ad sua loca deformiter redeunt, non redibunt; nec tamen cuique resurgenti peribunt, quia in eamdem carnem, ut quemcumque ibi locum corporis teneant, servata partium congruentia materiae mutabilitate vertentur. Quamvis quod ait Dominus: Capillus capitis vestri non peribit 80, non de longitudine, sed de numero capillorum dictum multo aptius possit intellegi; unde et alibi dicit: Capilli capitis vestri numerati sunt omnes 81. Neque hoc ideo dixerim, quod aliquid existimem corpori cuique periturum, quod naturaliter inerat; sed quod deforme natum fuerat (non utique ob aliud, nisi ut hinc quoque ostenderetur, quam sit poenalis condicio ista mortalium), sic esse rediturum, ut servata integritate substantiae deformitas pereat. Si enim statuam potest artifex homo, quam propter aliquam causam deformem fecerat, conflare et pulcherrimam reddere, ita ut nihil inde substantiae, sed sola deformitas pereat, ac si quid in illa figura priore indecenter exstabat nec parilitate partium congruebat, non de toto, unde fecerat, amputare atque separare, sed ita conspergere universo atque miscere, ut nec foeditatem faciat nec minuat quantitatem; quid de omnipotenti Artifice sentiendum est? Ergone non poterit quasque deformitates humanorum corporum, non modo usitatas, verum etiam raras atque monstrosas, quae huic miserae vitae congruunt, abhorrent autem ab illa futura felicitate sanctorum, sic auferre ac perdere, ut quascumque earum faciunt etsi naturalia, tamen indecora excrementa substantiae corporalis, nulla eius deminutione tolluntur?

... et congruentia partium.

19. 2. Ac per hoc non est macris pinguibusque metuendum, ne ibi etiam tales sint, quales si possent nec hic esse voluissent. Omnis enim corporis pulchritudo est partium congruentia cum quadam coloris suavitate. Ubi autem non est partium congruentia, aut ideo quid offendit quia pravum est, aut ideo quia parum, aut ideo quia nimium. Proinde nulla erit deformitas, quam facit incongruentia partium, ubi et quae prava sunt corrigentur, et quod minus est quam decet, unde Creator novit, inde supplebitur, et quod plus est quam decet, materiae servata integritate detrahetur. Coloris porro suavitas quanta erit, ubi iusti fulgebunt sicut sol in regno Patris sui 82! Quae claritas in Christi corpore, cum resurrexit, ab oculis discipulorum potius abscondita fuisse quam defuisse credenda est. Non enim eam ferret humanus atque infirmus aspectus, quando ille a suis ita deberet attendi, ut posset agnosci. Quo pertinuit etiam, ut contrectantibus ostenderet suorum vulnerum cicatrices, ut etiam cibum potumque sumeret 83, non alimentorum indigentia, sed ea qua et hoc poterat potestate. Cum autem aliquid non videtur, quamvis adsit, a quibus alia, quae pariter adsunt, videntur, sicut illam claritatem dicimus adfuisse non visam, a quibus alia videbantur: Graece dicitur, quod nostri interpretes Latine dicere non valentes in libro Geneseos "caecitatem" interpretati sunt. Hanc enim sunt passi Sodomitae, quando quaerebant ostium iusti viri nec poterant invenire 84. Quae si fuisset caecitas, qua fit ut nihil possit videri, non ostium qua ingrederentur, sed duces itineris a quibus inde abducerentur, inquirerent.

Maxima in martyribus dignitas erit.

19. 3. Nescio quo autem modo sic afficimur amore martyrum beatorum, ut velimus in illo regno in eorum corporibus videre vulnerum cicatrices, quae pro Christi nomine pertulerunt; et fortasse videbimus. Non enim deformitas in eis, sed dignitas erit, et quaedam, quamvis in corpore, non corporis, sed virtutis pulchritudo fulgebit. Nec ideo tamen si aliqua martyribus amputata et ablata sunt membra, sine ipsis membris erunt in resurrectione mortuorum, quibus dictum est: Capillus capitis vestri non peribit 85. Sed si hoc decebit in illo novo saeculo, ut indicia gloriosorum vulnerum in illa immortali carne cernantur, ubi membra, ut praeciderentur, percussa vel secta sunt, ibi cicatrices, sed tamen eisdem membris redditis, non perditis, apparebunt. Quamvis itaque omnia quae acciderunt corpori vitia tunc non erunt, non sunt tamen deputanda vel appellanda vitia virtutis indicia.

Quid de Deo sentiant philosophi.

20. 1. Absit autem, ut ad resuscitanda corpora vitaeque reddenda non possit omnipotentia Creatoris omnia revocare, quae vel bestiae vel ignis absumpsit, vel in pulverem cineremve collapsum vel in humorem solutum vel in auras est exhalatum. Absit ut sinus ullus secretumque naturae ita recipiat aliquid subtractum sensibus nostris, ut omnium Creatoris aut cognitionem lateat aut effugiat potestatem. Deum certe volens, sicut poterat, definire Cicero, tantus auctor ipsorum: Mens quaedam est, inquit, soluta et libera, secreta ab omni concretione mortali, omnia sentiens et movens ipsaque praedita motu sempiterno 86. Hoc autem repperit in doctrinis magnorum philosophorum. Ut igitur secundum ipsos loquar, quomodo aliquid vel latet omnia sentientem vel irrevocabiliter fugit omnia moventem?

Quid erit de cadavere quo quis alitus fuerit.

20. 2. Unde iam etiam quaestio illa solvenda est, quae difficilior videtur ceteris, ubi quaeritur, cum caro mortui hominis etiam alterius fit viventis caro, cui potius eorum in resurrectione reddatur. Si enim quispiam confectus fame atque compulsus vescatur cadaveribus hominum, quod malum aliquotiens accidisse et vetus testatur historia et nostrorum temporum infelicia experimenta docuerunt: num quisquam veridica ratione contendet totum digestum fuisse per imos meatus, nihil inde in eius carnem mutatum atque conversum, cum ipsa macies, quae fuit et non est, satis indicet quae illis escis detrimenta suppleta sint? Iam itaque aliqua paulo ante praemisi, quae ad istum quoque nodum solvendum valere debebunt. Quidquid enim carnium exhausit fames, utique in auras est exhalatum, unde diximus omnipotentem Deum posse revocare, quod fugit. Reddetur ergo caro illa homini, in quo esse caro humana primitus coepit. Ab illo quippe altero tamquam mutuo sumpta deputanda est; quae sicut aes alienum ei redhibenda est, unde sumpta est. Sua vero illi, quem fames exinanierat, ab eo, qui potest etiam exhalata revocare, reddetur. Quamvis etsi omnibus perisset modis nec ulla eius materies in ullis naturae latebris remansisset, unde vellet, eam repararet Omnipotens. Sed propter sententiam Veritatis, qua dictum est: Capillus capitis vestri non peribit 87, absurdum est, ut putemus, cum capillus hominis perire non possit, tantas carnes fame depastas atque consumptas perire potuisse.

Decus erit in corporibus sanctorum.

20. 3. Quibus omnibus pro nostro modulo consideratis atque tractatis haec summa conficitur, ut in resurrectione carnis in aeternum eas mensuras habeat corporum magnitudo, quas habebat perficiendae sive perfectae cuiusque indita corpori ratio iuventutis, in membrorum quoque omnium modulis congruo decore servato. Quod decus ut servetur, si aliquid demptum fuerit indecenti alicui granditati in parte aliqua constitutae, quod per totum spargatur, ut neque id pereat et congruentia partium ubique teneatur: non est absurdum, ut aliquid inde etiam staturae corporis addi posse credamus, cum omnibus partibus, ut decorem custodiant, id distribuitur, quod si enormiter in una esset, utique non deceret. Aut si contenditur in ea quemque statura corporis resurrecturum esse, in qua defunctus est, non pugnaciter resistendum est; tantum absit omnis deformitas, omnis infirmitas, omnis tarditas omnisque corruptio, et si quid aliud illud non decet regnum, in quo resurrectionis et promissionis filii aequales erunt angelis Dei 88, si non corpore, non aetate, certe felicitate.

Quis sit corpus spiritale.

21. Restituetur ergo quidquid de corporibus vivis vel post mortem de cadaveribus periit, et simul cum eo, quod in sepulcris remansit, in spiritalis corporis novitatem ex animalis corporis vetustate mutatum resurget incorruptione atque immortalitate vestitum 89. Sed etsi vel casu aliquo gravi vel inimicorum immanitate totum penitus conteratur in pulverem atque in auras vel in aquas dispersum, quantum fieri potest, nusquam esse sinatur omnino: nullo modo subtrahi poterit omnipotentiae Creatoris, sed capillus in eo capitis non peribit. Erit ergo spiritui subdita caro spiritalis, sed tamen caro, non spiritus; sicut carni subditus fuit spiritus ipse carnalis, sed tamen spiritus, non caro. Cuius rei habemus experimentum in nostrae poenae deformitate. Non enim secundum carnem, sed utique secundum spiritum carnales erant, quibus ait Apostolus: Non potui vobis loqui quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus 90; et homo spiritalis sic in has vita dicitur, ut tamen corpore adhuc carnalis sit et videat aliam legem in membris suis repugnantem legi mentis suae 91; erit autem etiam corpore spiritalis, cum eadem caro sic resurrexerit, ut fiat quod scriptum est: Seminatur corpus animale, resurget corpus spiritale 92. Quae sit autem et quam magna spiritalis corporis gratia, quoniam nondum venit in experimentum, vereor ne temerarium sit omne, quod de illa profertur, eloquium. Verumtamen quia spei nostrae gaudium propter Dei laudem non est tacendum et de intimis ardentis sancti amoris medullis dictum est: Domine, dilexi decorem domus tuae 93; de donis eius, quae in hac aerumnosissima vita bonis malisque largitur, ipso adiuvante coniciamus, ut possumus, quantum sit illud, quod nondum experti utique digne eloqui non valemus. Omitto enim, quando fecit hominem rectum; omitto vitam illam duorum coniugum in paradisi fecunditate felicem 94, quoniam tam brevis fuit, ut ad nascentium sensum nec ipsa pervenerit: in hac, quam novimus, in qua adhuc sumus, cuius temptationes, immo quam totam temptationem, quamdiu in ea sumus, quantumlibet proficiamus, perpeti non desinimus, quae sint indicia circa genus humanum bonitatis Dei, quis poterit explicare?

Quae sit vita aeterna (22-30)

Quae culpae inficiant vitam.

22. 1. Nam quod ad primam originem pertinet, omnem mortalium progeniem fuisse damnatam, haec ipsa vita, si vita dicenda est, tot et tantis malis plena testatur. Quid enim aliud indicat horrenda quaedam profunditas ignorantiae, ex qua omnis error exsistit, qui omnes filios Adam tenebroso quodam sinu suscepit, ut homo ab illo liberari sine labore, dolore, timore non possit? Quid amor ipse tot rerum vanarum atque noxiarum et ex hoc mordaces curae, perturbationes, maerores, formidines, insana gaudia, discordiae, lites, bella, insidiae, iracundiae, inimicitiae, fallacia, adulatio, fraus, furtum, rapina, perfidia, superbia, ambitio, invidentia, homicidia, parricidia, crudelitas, saevitia, nequitia, luxuria, petulantia, impudentia, impudicitia, fornicationes, adulteria, incesta et contra naturam utriusque sexus tot stupra atque immunditiae, quas turpe est etiam dicere, sacrilegia, haereses, blasphemiae, periuria, oppressiones innocentium, calumniae, circumventiones, praevaricationes, falsa testimonia, iniqua iudicia, violentiae, latrocinia et quidquid talium malorum in mentem non venit et tamen de vita ista hominum non recedit? Verum haec hominum sunt malorum, ab illa tamen erroris et perversi amoris radice venientia, cum qua omnis filius Adam nascitur. Nam quis ignorat cum quanta ignorantia veritatis, quae iam in infantibus manifesta est, et cum quanta abundantia vanae cupiditatis, quae in pueris incipit apparere, homo veniat in hanc vitam, ita ut, si dimittatur vivere ut velit et facere quidquid velit, in haec facinora et flagitia, quae commemoravi et quae commemorare non potui, vel cuncta vel multa perveniat?

Quae sint puerorum eruditio et prohibitio.

22. 2. Sed divina gubernatione non omni modo deserente damnatos et Deo non continente in ira sua miserationes suas 95, in ipsis sensibus generis humani prohibitio et eruditio contra istas, cum quibus nascimur, tenebras vigilant et contra hos impetus opponuntur, plenae tamen etiam ipsae laborum et dolorum. Quid enim sibi volunt multimodae formidines, quae cohibendis parvulorum vanitatibus adhibentur 96? Quid paedagogi, quid magistri, quid ferulae, quid lora, quid virgae, quid disciplina illa, qua Scriptura sancta dicit dilecti filii latera esse tundenda, ne crescat indomitus domarique iam durus aut vix possit aut fortasse nec possit? Quid agitur his poenis omnibus, nisi ut debelletur imperitia et prava cupiditas infrenetur, cum quibus malis in hoc saeculum venimus? Quid est enim, quod cum labore meminimus, sine labore obliviscimur; cum labore discimus, sine labore nescimus; cum labore strenui, sine labore inertes sumus? Nonne hinc apparet, in quid velut pondere suo proclivis et prona sit vitiosa natura et quanta ope, ut hinc liberetur, indigeat? Desidia, segnitia, pigritia, neglegentia, vitia sunt utique quibus labor fugitur, cum labor ipse, etiam qui est utilis, poena sit.

Quibus malis plena sit ista vita...

22. 3. Sed praeter pueriles poenas, sine quibus disci non potest quod maiores volunt, qui vix aliquid utiliter volunt, quot et quantis poenis genus agitetur humanum, quae non ad malitiam nequitiamque iniquorum, sed ad conditionem pertinent miseriamque communem, quis ullo sermone digerit? quis ulla cogitatione comprehendit? Quantus est metus, quanta calamitas ab orbitatibus atque luctu, a damnis et damnationibus, a deceptionibus et mendaciis hominum, a suspicionibus falsis, ab omnibus violentis facinoribus et sceleribus alienis! Quando quidem ab eis et depraedatio et captivitas, et vincla et carceres, et exsilia et cruciatus, et amputatio membrorum et privatio sensuum, et oppressio corporis ad obscenam libidinem opprimentis explendam et alia multa horrenda saepe contingunt. Quid? ab innumeris casibus quae forinsecus corpori formidantur, aestibus et frigoribus, tempestatibus, imbribus, alluvionibus, coruscatione, tonitru, grandine, fulmine, motibus hiatibusque terrarum, oppressionibus ruinarum, ab offensionibus et pavore vel etiam malitia iumentorum, a tot venenis fruticum, aquarum, aurarum, bestiarum, a ferarum vel tantummodo molestis vel etiam mortiferis morsibus, a rabie quae contingit ex rabido cane, ut etiam blanda et amica suo domino bestia nonnumquam vehementius et amarius quam leones draconesque metuatur faciatque hominem, quem forte attaminaverit, contagione pestifera ita rabiosum, ut a parentibus, coniuge, filiis peius omni bestia formidetur! Quae mala patiuntur navigantes! quae terrena itinera gradientes! Quis ambulat ubicumque non inopinatis subiacens casibus? De foro quidam rediens domum sanis pedibus suis cecidit, pedem fregit et ex illo vulnere finivit hanc vitam. Quid videtur sedente securius? De sella, in qua sedebat, cecidit Heli sacerdos et mortuus est 97. Agricolae, immo vero omnes homines, quot et quantos a caelo et terra vel a perniciosis animalibus casus metuunt agrorum fructibus! Solent tamen de frumentis tandem collectis et reconditis esse securi. Sed quibusdam, quod novimus, proventum optimum frumentorum fluvius improvisus fugientibus hominibus de horreis eiecit atque abstulit. Contra milleformes daemonum incursus quis innocentia sua fidit? quando quidem, ne quis fideret, etiam parvulos baptizatos, quibus certe nihil est innocentius, aliquando sic vexant, ut in eis maxime Deo ista sinente monstretur huius vitae flenda calamitas et alterius desideranda felicitas. Iam vero de ipso corpore tot exsistunt morborum mala, ut nec libris medicorum cuncta comprehensa sint; in quorum pluribus ac paene omnibus etiam ipsa adiumenta et medicamenta tormenta sunt, ut homines a poenarum exitio poenali eruantur auxilio. Nonne ad hoc perduxit sitientes homines ardor immanis, ut urinam quoque humanam vel etiam suam biberent? nonne ad hoc fames, ut a carnibus hominum se abstinere non possent nec inventos homines mortuos, sed propter hoc a se occisos, nec quoslibet alienos, verum etiam filios matres incredibili crudelitate, quam rabida esuries faciebat, absumerent? Ipse postremo somnus, qui proprie quietis nomen accepit, quis verbis explicet, saepe somniorum visis quam sit inquietus et quam magnis, licet falsarum rerum, terroribus, quas ita exhibet et quodam modo exprimit, ut a veris eas discernere nequeamus, animam miseram sensusque perturbet? Qua falsitate visorum etiam vigilantes in quibusdam morbis et venenis miserabilius agitantur; quamvis multimoda varietate fallaciae homines etiam sanos maligni daemones nonnumquam decipiant talibus visis, ut, etiamsi eos per haec ad sua traducere non potuerint, sensus tamen eorum solo appetitu qualitercumque persuadendae falsitatis illudant.

... a quibus nos liberat Dei gratia.

22. 4. Ab huius tam miserae quasi quibusdam inferis vitae non liberat nisi gratia Salvatoris Christi, Dei ac Domini nostri (hoc enim nomen est ipse Iesus; interpretatur quippe "Salvator" 98), maxime ne post hanc miserior ac sempiterna suscipiat, non vita, sed mors. Nam in ista quamvis sint per sancta et sanctos curationum magna solacia, tamen ideo non semper etiam ipsa beneficia tribuuntur petentibus, ne propter hoc religio quaeratur, quae propter aliam magis vitam, ubi mala non erunt omnino ulla, quaerenda est; et ad hoc meliores quosque in his malis adiuvat gratia, ut quanto fideliore, tanto fortiore corde tolerentur. Ad quam rem etiam philosophiam prodesse dicunt docti huius saeculi, quam dii quibusdam paucis, ait Tullius, veram dederunt; nec hominibus, inquit, ab his aut datum est donum maius aut potuit ullum dari 99. Usque adeo et ipsi, contra quos agimus, quoquo modo compulsi sunt in habenda non quacumque, sed vera philosophia divinam gratiam confiteri. Porro si paucis divinitus datum est verae philosophiae contra miserias huius vitae unicum auxilium, satis et hinc apparet humanum genus ad luendas miseriarum poenas esse damnatum. Sicut autem hoc, ut fatentur, nullum divinum maius est donum, sic a nullo deo dari credendum est, nisi ab illo, quo et ipsi qui multos deos colunt, nullum dicunt esse maiorem.

Hic numquam tranquillitas erit.

23. Praeter haec autem mala huius vitae bonis malisque communia habent in ea iusti etiam proprios quosdam labores suos, quibus adversus vitia militant et in talium proeliorum temptationibus periculisque versantur. Aliquando enim concitatius, aliquando remissius, non tamen desinit caro concupiscere adversus spiritum et spiritus adversus carnem 100, ut non ea quae volumus faciamus, omnem malam concupiscentiam consumendo, sed eam nobis, quantum divinitus adiuti possumus, non ei consentiendo subdamus, vigiliis continuis excubantes, ne opinio veri similis fallat, ne decipiat sermo versutus, ne se tenebrae alicuius erroris offundant, ne quod bonum est malum aut quod malum est bonum esse credatur, ne ab his quae agenda sunt metus revocet, ne in ea quae agenda non sunt cupido praecipitet, ne super iracundiam sol occidat 101, ne inimicitiae provocent ad retributionem mali pro malo 102, ne absorbeat inhonesta vel immoderata tristitia, ne impertiendorum beneficiorum ingerat mens ingrata torporem, ne maledicis rumoribus bona conscientia fatigetur, ne temeraria de alio suspicio nos nostra decipiat, ne aliena de nobis falsa nos frangat, ne regnet peccatum in nostro mortali corpore ad oboediendum desideriis eius, ne membra nostra exhibeantur iniquitatis arma peccato 103, ne oculus sequatur concupiscentiam, ne vindicandi cupiditas vincat, ne in eo quod male delectat vel visio vel cogitatio remoretur, ne improbum aut indecens verbum libenter audiatur, ne fiat quod non licet etiamsi libet, ne in hoc bello laborum periculorumque plenissimo vel de viribus nostris speretur facienda victoria vel viribus nostris facta tribuatur, sed eius gratiae, de quo ait Apostolus: Gratias autem Deo, qui dat nobis victoriam per Dominum nostrum Iesum Christum 104; qui et alio loco: In his, inquit, omnibus supervincimus per eum qui dilexit nos 105. Sciamus tamen, quantalibet virtute proeliandi vitiis repugnemus vel etiam vitia superemus et subiugemus, quamdiu sumus in hoc corpore, nobis deesse non posse unde dicamus Deo: Dimitte nobis debita nostra 106. In illo autem regno, ubi semper cum corporibus immortalibus erimus, nec proelia nobis erunt ulla nec debita; quae nusquam et numquam essent, si natura nostra, sicut recta creata est, permaneret. Ac per hoc etiam noster iste conflictus, in quo periclitamur et de quo nos victoria novissima cupimus liberari, ad vitae huius mala pertinet, quam tot tantorumque testimonio malorum probamus esse damnatam.

Bona huius vitae quae sint: a) propagatio;

24. 1. Iam nunc considerandum est, hanc ipsam miseriam generis humani, in qua laudatur iustitia punientis, qualibus et quam multis impleverit bonis eiusdem bonitas cuncta quae creavit administrantis. Primum benedictionem illam, quam protulerat ante peccatum dicens: Crescite et multiplicamini et implete terram 107, nec post peccatum voluit inhibere mansitque in stirpe damnata donata fecunditas; nec illam vim mirabilem seminum, immo etiam mirabiliorem qua efficiuntur et semina, inditam corporibus humanis et quodam modo intextam peccati vitium potuit auferre, quo nobis impacta est etiam necessitas mortis; sed utrumque simul currit isto quasi fluvio atque torrente generis humani, malum quod a parente trahitur, et bonum quod a creante tribuitur. In originali malo duo sunt, peccatum atque supplicium; in originali bono alia duo, propagatio et conformatio. Sed quantum ad praesentem pertinet intentionem nostram, de malis, quorum unum de nostra venit audacia, id est peccatum, alterum de iudicio Dei, id est supplicium, iam satis diximus. Nunc de bonis Dei, quae ipsi quoque vitiatae damnataeque naturae contulit sive usque nunc confert, dicere institui. Neque enim damnando aut totum abstulit quod dederat, alioquin nec esset omnino; aut eam removit a sua potestate, etiam cum diabolo poenaliter subdidit, cum nec ipsum diabolum a suo alienaverit imperio; quando quidem, ut ipsius quoque diaboli natura subsistat, ille facit qui summe est et facit esse quidquid aliquo modo est.

b) conformatio;

24. 2. Duorum igitur illorum, quae diximus bona etiam in naturam peccato vitiatam supplicioque damnatam de bonitatis eius quodam veluti fonte manare, propagationem in primis mundi operibus benedictione largitus est, a quibus operibus die septimo requievit; conformatio vero in illo eius est opere, quo usque nunc operatur 108. Efficacem quippe potentiam suam si rebus subtrahat, nec progredi poterunt et suis dimensis motibus peragere tempora nec prorsus in eo quod creatae sunt aliquatenus permanebunt. Sic ergo creavit hominem Deus, ut ei adderet fertilitatem quamdam, qua homines alios propagaret, congenerans eis etiam ipsam propagandi possibilitatem, non necessitatem: quibus tamen voluit hominibus abstulit eam Deus, et steriles fuerunt; non tamen generi humano abstulit semel datam primis duobus coniugibus benedictione generali. Haec ergo propagatio quamvis peccato non fuerit ablata, non tamen etiam ipsa talis est, qualis fuisset, si nemo peccasset. Ex quo enim homo in honore positus, postea quam deliquit, comparatus est pecoribus 109, similiter generat; non in eo tamen penitus exstincta est quaedam velut scintilla rationis, in qua factus est ad imaginem Dei 110. Huic autem propagationi si conformatio non adhiberetur, nec ipsa in sui generis formas modosque procederet. Si enim non concubuissent homines et nihilo minus Deus vellet implere terras hominibus: quomodo creavit unum sine commixtione maris et feminae, sic posset omnes; concumbentes vero nisi illo creante generantes esse non possunt. Sicut ergo ait Apostolus de institutione spiritali, qua homo ad pietatem iustitiamque formatur: Neque qui plantat, est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus 111: ita etiam hic dici potest: "Nec qui concumbit nec qui seminat, est aliquid, sed qui format Deus; nec mater, quae conceptum portat et partum nutrit, est aliquid, sed qui incrementum dat Deus". Ipse namque operatione, qua usque nunc operatur, facit ut numeros suos explicent semina et a quibusdam latentibus atque invisibilibus involucris in formas visibiles huius quod aspicimus decoris evolvant; ipse incorpoream corporeamque naturam, illam praepositam, istam subiectam, miris modis copulans et connectens animantem facit. Quod opus eius tam magnum et mirabile est, ut non solum in homine, quod est animal rationale et ex hoc cunctis terrenis animantibus excellentius atque praestantius, sed in qualibet minutissima muscula bene consideranti stuporem mentis ingerat laudemque pariat Creatoris.

c) hominum capacitas;

24. 3. Ipse itaque animae humanae mentem dedit, ubi ratio et intellegentia in infante sopita est quodam modo, quasi nulla sit, excitanda scilicet atque exserenda aetatis accessu, qua sit scientiae capax atque doctrinae et habilis perceptioni veritatis et amoris boni; qua capacitate hauriat sapientiam virtutibusque sit praedita, quibus prudenter, fortiter, temperanter et iuste adversus errores et cetera ingenerata vitia dimicet eaque nullius rei desiderio nisi boni illius summi atque immutabilis vincat. Quod etsi non faciat, ipsa talium bonorum capacitas in natura rationali divinitus instituta quantum sit boni, quam mirabile. Omnipotentis opus, quis competenter effatur aut cogitat? Praeter enim artes bene vivendi et ad immortalem perveniendi felicitatem, quae virtutes vocantur et sola Dei gratia, quae in Christo est, filiis promissionis regnique donantur, nonne humano ingenio tot tantaeque artes sunt inventae et exercitae, partim necessariae partim voluptariae, ut tam excellens vis mentis atque rationis in his etiam rebus, quas superfluas, immo et periculosas perniciosasque appetit, quantum bonum habeat in natura, unde ista potuit vel invenire vel discere vel exercere, testetur? Vestimentorum et aedificiorum ad opera quam mirabilia, quam stupenda industria humana pervenerit; quo in agricultura, quo in navigatione profecerit; quae in fabricatione quorumque vasorum vel etiam statuarum et picturarum varietate excogitaverit et impleverit; quae in theatris mirabilia spectantibus, audientibus incredibilia facienda et exhibenda molita sit; in capiendis occidendis domandis irrationabilibus animantibus quae et quanta reppererit; adversus ipsos homines tot genera venenorum, tot armorum, tot machinamentorum, et pro salute mortali tuenda atque reparanda quot medicamenta atque adiumenta comprehenderit; pro voluptate faucium quot condimenta et gulae irritamenta reppererit; ad indicandas et suadendas cogitationes quam multitudinem varietatemque signorum, ubi praecipuum locum verba et litterae tenent; ad delectandos animos quos elocutionis ornatus, quam diversorum carminum copiam; ad mulcendas aures quot organa musica, quos cantilenae modos excogitaverit; quantam peritiam dimensionum atque numerorum, meatusque et ordines siderum quanta sagacitate comprehenderit; quam multa rerum mundanarum cognitione se impleverit, quis possit eloqui, maxime si velimus non acervatim cuncta congerere, sed in singulis immorari? In ipsis postremo erroribus et falsitatibus defendendis quam magna claruerint ingenia philosophorum atque haereticorum, quis aestimare sufficiat? Loquimur enim nunc de natura mentis humanae, qua ista vita mortalis ornatur, non de fide atque itinere veritatis, qua illa immortalis adquiritur. Huius tantae naturae Conditor cum sit utique Deus verus et summus, ipso cuncta quae fecit administrante et summam potestatem summamque habente iustitiam numquam profecto in has miserias decidisset atque ex his praeter eos solos qui liberabuntur in aeternas esset itura, nisi nimis grande peccatum in homine primo, de quo ceteri exorti sunt, praecessisset.

d) cuncta in homine rimata sunt...

24. 4. Iam vero in ipso corpore, quamvis nobis sit cum beluis mortalitate commune multisque earum reperiatur infirmius, quanta Dei bonitas, quanta providentia tanti Creatoris apparet! Nonne ita sunt in eo loca sensuum et cetera membra disposita speciesque ipsa ac figura et statura totius corporis ita modificata, ut ad ministerium animae rationalis se indicet factum? Non enim ut animalia rationis expertia prona esse videmus in terram, ita creatus est homo; sed erecta in caelum corporis forma admonet eum quae sursum sunt sapere 112. Porro mira mobilitas, quae linguae ac manibus attributa est, ad loquendum et scribendum apta atque conveniens et ad opera artium plurimarum officiorumque complenda, nonne satis ostendit, quali animae ut serviret tale sit corpus adiunctum? quamquam et detractis necessitatibus operandi ita omnium partium congruentia numerosa sit et pulchra sibi parilitate respondeat, ut nescias utrum in eo condendo maior sit utilitatis habita ratio quam decoris. Certe enim nihil videmus creatum in corpore utilitatis causa, quod non habeat etiam decoris locum. Plus autem nobis id appareret, si numeros mensurarum, quibus inter se cuncta connexa sunt et coaptata, nossemus; quos forsitan data opera in his, quae foris eminent, humana posset vestigare sollertia; quae vero tecta sunt atque a nostris remota conspectibus, sicuti est tanta perplexitas venarum atque nervorum et viscerum, secreta vitalium, invenire nullus potest. Quia etsi medicorum diligentia nonnulla crudelis, quos anatomicos appellant 113, laniavit corpora mortuorum sive etiam inter manus secantis perscrutantisque morientium atque in carnibus humanis satis inhumane abdita cuncta rimata est, ut quid et quomodo quibus locis curandum esset addisceret: numeros tamen de quibus loquor, quibus coaptatio, quae Graece dicitur, tamquam cuiusdam organi, extrinsecus atque intrinsecus totius corporis constat, quid dicam, nemo valuit invenire, quos nemo ausus est quaerere? qui si noti esse potuissent, in interioribus quoque visceribus, quae nullum ostentant decus, ita delectaret pulchritudo rationis, ut omni formae apparenti, quae oculis placet, ipsius mentis, quae oculis utitur, praeferretur arbitrio. Sunt vero quaedam ita posita in corpore, ut tantummodo decorem habeant, non et usum; sicut habet pectus virile mamillas, sicut facies barbam, quam non esse munimento, sed virili ornamento indicant purae facies feminarum, quas utique infirmiores muniri tutius conveniret. Si ergo nullum membrum, in his quidem conspicuis (unde ambigit nemo), quod ita sit alicui operi accommodatum, ut non etiam sit decorum; sunt autem nonnulla, quorum solum decus et nullus est usus: puto facile intellegi in conditione corporis dignitatem necessitati fuisse praelatam. Transitura est quippe necessitas tempusque venturum, quando sola invicem pulchritudine sine ulla libidine perfruamur; quod maxime ad laudem referendum est Conditoris, cui dicitur in Psalmo: Confessionem et decorem induisti 114.

e) ...et in mundo.

24. 5. Iam cetera pulchritudo et utilitas creaturae, quae homini, licet in istos labores miseriasque proiecto atque damnato, spectanda atque sumenda divina largitate concessa est, quo sermone terminari potest? in caeli et terrae et maris multimoda et varia pulchritudine, in ipsius lucis tanta copia tamque mirabili specie, in sole ac luna et sideribus, in opacitatibus nemorum, in coloribus et odoribus florum, in diversitate ac multitudine volucrum garrularum atque pictarum, in multiformi specie tot tantarumque animantium, quarum illae plus habent admirationis, quae molis minimum (plus enim formicularum et apicularum opera stupemus quam immensa corpora ballaenarum), in ipsius quoque maris tam grandi spectaculo, cum sese diversis coloribus velut vestibus induit et aliquando viride atque hoc multis modis, aliquando purpureum, aliquando caeruleum est. Quam porro delectabiliter spectatur etiam quandocumque turbatur, et fit inde maior suavitas, quia sic demulcet intuentem, ut non iactet et quatiat navigantem! Quid ciborum usquequaque copia contra famem? quid saporum diversitas contra fastidium, naturae diffusa divitiis, non coquorum arte ac labore quaesita? quid in tam multis rebus tuendae aut recipiendae salutis auxilia! Quam grata vicissitudo diei alternantis et noctis! Aurarum quam blanda temperies! In fruticibus et pecoribus indumentorum conficiendorum quanta materies! Omnia commemorare quis possit? Haec autem sola, quae a me velut in quemdam sunt aggerem coartata, si vellem velut colligata involucra solvere atque discutere, quanta mihi mora esset in singulis, quibus plurima continentur! Et haec omnia miserorum sunt damnatorumque solacia, non praemia beatorum. Quae igitur illa sunt, si tot et talia ac tanta sunt ista? Quid dabit eis quos praedestinavit ad vitam, qui haec dedit etiam eis quos praedestinavit ad mortem? Quae bona in illa beata vita faciet eos sumere, pro quibus in hac misera unigenitum suum Filium voluit usque ad mortem mala tanta perferre? Unde Apostolus de ipsis in illud regnum praedestinatis loquens: Qui proprio, inquit, filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum, quomodo non et cum illo omnia nobis donabit? 115. Cum haec promissio complebitur, quid erimus! quales erimus! Quae bona in illo regno accepturi sumus, quando quidem Christo moriente pro nobis tale iam pignus accepimus! Qualis erit spiritus hominis nullum omnino habens vitium, nec sub quo iaceat, nec cui cedat, nec contra quod saltem laudabiliter dimicet, pacatissima virtute perfectus! Rerum ibi omnium quanta, quam speciosa, quam certa scientia, sine errore aliquo vel labore, ubi Dei sapientia de ipso suo fonte potabitur, cum summa felicitate, sine ulla difficultate! Quale erit corpus, quod omni modo spiritui subditum et eo sufficienter vivificatum nullis alimoniis indigebit! Non enim animale, sed spiritale erit, habens quidem carnis, sed sine ulla carnali corruptione substantiam.

Mundus credidit.

25. Verum de animi bonis, quibus post hanc vitam beatissimus perfruetur, non a nobis dissentiunt philosophi nobiles: de carnis resurrectione contendunt, hanc quantum possunt negant. Sed credentes multi, negantes paucissimos reliquerunt et ad Christum, qui hoc quod istis videtur absurdum in sua resurrectione monstravit, fideli corde conversi sunt, docti et indocti, sapientes mundi et insipientes. Hoc enim credidit mundus, quod praedixit Deus, qui etiam hoc praedixit, quod hanc rem mundus fuerat crediturus. Neque enim Petri maleficiis ea cum laude credentium tanto ante praenuntiare compulsus est. Ille est enim Deus, quem (sicut iam dixi aliquotiens 116, nec commonere me piget) confitente Porphyrio atque id oraculis deorum suorum probare cupiente ipsa numina perhorrescunt; quem sic laudavit, ut eum et Deum patrem et regem vocaret 117. Absit enim, ut sic intellegenda sint quae praedixit, quomodo volunt hi, qui hoc cum mundo non crediderunt, quod mundum crediturum esse praedixit. Cur enim non potius ita, sicut crediturus tanto ante praedictus est mundus, non sicut paucissimi garriunt, qui hoc cum mundo, quod crediturus praedictus est, credere noluerunt? Si enim propterea dicunt alio modo esse credenda, ne, si dixerint vana esse conscripta, iniuriam faciant illi Deo, cui tam magnum perhibent testimonium; tantam prorsus ei vel etiam graviorem faciunt iniuriam, si aliter dicunt esse intellegenda, non sicut mundus ea credidit, quem crediturum ipse laudavit, ipse promisit, ipse complevit. Utrum enim non potest facere ut resurgat caro et vivat in aeternum, an propterea credendum non est id eum esse facturum, quia malum est atque indignum Deo? Sed de omnipotentia eius, qua tot et tanta facit incredibilia, iam multa diximus. Si volunt invenire quod omnipotens non potest, habent prorsus, ego dicam: mentiri non potest. Credamus ergo quod potest non credendo quod non potest. Non itaque credentes quod mentiri possit credant esse facturum quod se facturum esse promisit, et sic credant, sicuti credidit mundus, quem crediturum esse praedixit, quem crediturum esse laudavit, quem crediturum esse promisit, quem credidisse iam ostendit. Hoc autem malum esse unde demonstrant? Non erit illic ulla corruptio, quod est corporis malum. De ordine elementorum iam disputavimus; de aliis hominum coniecturis satis diximus; quanta sit futura in corpore incorruptibili facilitas motus, de praesentis bonae valetudinis temperamento, quae utique nullo modo illi comparanda est immortalitati, in libro tertio decimo satis, ut opinor, ostendimus 118. Legant superiora operis huius, qui vel non legerunt vel volunt recolere quod legerunt.

Quae Plato dixerit de deorum corpore.

26. Sed Porphyrius ait, inquiunt, ut beata sit anima, corpus esse omne fugiendum 119. Nihil ergo prodest, quia incorruptibile diximus futurum corpus, si anima beata non erit, nisi omne corpus effugerit. Sed iam et hinc in libro memorato quantum oportuit disputavi 120; verum hic unum inde tantum commemorabo. Emendet libros suos istorum omnium magister Plato et dicat eorum deos, ut beati sint, sua corpora fugituros, id est, esse morituros, quos in caelestibus corporibus dixit inclusos; quibus tamen Deus, a quo facti sunt, quo possent esse securi, immortalitatem, id est, in eisdem corporibus aeternam permansionem, non eorum natura id habente, sed suo consilio praevalente, promisit 121. Ubi etiam illud evertit quod dicunt, quoniam est impossibilis, ideo resurrectionem carnis non esse credendam. Apertissime quippe iuxta eumdem philosophum, ubi diis a se factis promisit Deus non factus immortalitatem, quod impossibile est se dixit esse facturum. Sic enim eum locutum narrat Plato: Quoniam estis orti, inquit, immortales esse et indissolubiles non potestis; non tamen dissolvemini neque vos ulla mortis fata periment nec erunt valentiora quam consilium meum, quod maius est vinculum ad perpetuitatem vestram quam illa quibus estis colligati 122. Si non solum absurdi, sed surdi non sunt qui haec audiunt, non utique dubitant diis factis ab illo Deo qui eos fecit secundum Platonem quod est impossibile fuisse promissum. Qui enim dicit: Vos quidem immortales esse non potestis, sed mea voluntate immortales eritis, quid aliud dicit quam: "Id quod fieri non potest me faciente tamen eritis"? Ille igitur carnem incorruptibilem, immortalem, spiritalem resuscitabit, qui iuxta Platonem id quod impossibile est se facturum esse promisit. Quid adhuc, quod promisit Deus, quod Deo promittenti credidit mundus, qui etiam ipse promissus est crediturus, esse impossibile clamant, quando quidem nos Deum, qui etiam secundum Platonem facit impossibilia, id facturum esse clamamus? Non ergo, ut beatae sint animae, corpus est omne fugiendum, sed corpus incorruptibile recipiendum. Et in quo convenientius incorruptibili corpore laetabuntur, quam in quo corruptibili gemuerunt? Sic enim non in eis erit illa dira cupiditas, quam posuit ex Platone Virgilius, ubi ait:
Rursus et incipiant in corpora velle reverti 123;
sic, inquam, cupiditatem revertendi ad corpora non habebunt, cum corpora, in quae reverti cupiunt, secum habebunt et sic habebunt, ut numquam non habeant, numquam ea prorsus vel ad exiguum quamlibet tempus ulla morte deponant.

Plato et Porphyrius conciliari poterunt.

27. Singuli quaedam dixerunt Plato atque Porphyrius, quae si inter se communicare potuissent, facti essent fortasse Christiani. Plato dixit sine corporibus animas in aeternum esse non posse. Ideo enim dixit etiam sapientum animas post quamlibet longum tempus, tamen ad corpora redituras. Porphyrius autem dixit animam purgatissimam, cum redierit ad Patrem, ad haec mala mundi numquam esse redituram 124. Ac per hoc, quod verum vidit Plato, si dedisset Porphyrio, etiam iustorum atque sapientum purgatissimas animas ad humana corpora redituras; rursus quod verum vidit Porphyrius, dedisset Platoni, numquam redituras ad miserias corruptibilis corporis animas sanctas; ut non singuli haec singula, sed ambo et singuli utrumque dicerent; puto quod viderent esse iam consequens, ut et redirent animae ad corpora et talia reciperent corpora, in quibus beate atque immortaliter viverent. Quoniam secundum Platonem etiam sanctae animae ad humana corpora redibunt; secundum Porphyrium ad mala mundi huius sanctae animae non redibunt. Dicat itaque cum Platone Porphyrius: Redibunt ad corpora; dicat Plato cum Porphyrio: Non redibunt ad mala: et ad ea corpora redire consentient, in quibus nulla patiantur mala. Haec itaque non erunt nisi illa quae promittit Deus, beatas animas in aeternum cum sua aeterna carne victuras. Hoc enim, quantum existimo, iam facile nobis concederent ambo, ut, qui faterentur ad immortalia corpora redituras animas esse sanctorum, ad sua illas redire permitterent, in quibus mala huius saeculi pertulerunt, in quibus Deum, ut his malis carerent, pie fideliterque coluerunt.

Quae dixerint alii auctores.

28. Nonnulli nostri propter quoddam praeclarissimum loquendi genus et propter nonnulla, quae veraciter sensit, amantes Platonem dicunt eum aliquid simile nobis etiam de mortuorum resurrectione sensisse 125. Quod quidem sic tangit in libris De republica Tullius, ut eum lusisse potius quam quod id verum esse affirmet dicere voluisse 126. Inducit enim hominem revixisse et narrasse quaedam, quae Platonicis disputationibus congruebant 127. Labeo etiam duos dicit uno die fuisse defunctos et occurrisse invicem in quodam compito, deinde ad corpora sua iussos fuisse remeare et constituisse inter se amicos se esse victuros, atque ita esse factum, donec postea morerentur 128. Sed isti auctores talem resurrectionem corporis factam fuisse narrarunt, quales fuerunt eorum, quos resurrexisse novimus et huic quidem redditos vitae, sed non eo modo ut non morerentur ulterius. Mirabilius autem quiddam Marcus Varro ponit in libris, quos conscripsit de gente populi Romani, cuius putavi verba ipsa ponenda. Genethliaci quidam scripserunt, inquit, esse in renascendis hominibus quam appellant: . Graeci; hac scripserunt confici in annis numero quadringentis quadraginta, ut idem corpus et eadem anima, quae fuerint coniuncta in homine aliquando, eadem rursus redeant in coniunctionem 129. Iste Varro quidem sive illi genethliaci nescio qui (non enim nomina eorum prodidit, quorum commemoravit sententiam), aliquid dixerunt, quod licet falsum sit (cum enim semel ad eadem corpora quae gesserunt animae redierint, numquam ea sunt postea relicturae), tamen multa illius impossibilitatis, qua contra nos isti garriunt, argumenta convellit et destruit. Qui enim hoc sentiunt sive senserunt, non eis visum est fieri non posse, ut dilapsa cadavera in auras, in pulverem, in cinerem, in humores, in corpora vescentium bestiarum vel ipsorum quoque hominum ad id rursus redeant, quod fuerunt. Quapropter Plato et Porphyrius, vel potius quicumque illos diligunt et adhuc vivunt, si nobis consentiunt etiam sanctas animas ad corpora redituras, sicut ait Plato, nec tamen ad mala ulla redituras, sicut ait Porphyrius, ut ex his fiat consequens, quod fides praedicat Christiana, talia corpora recepturas, in quibus sine ullo malo in aeternum feliciter vivant, adsumant etiam hoc de Varrone, ut ad eadem corpora redeant, in quibus antea fuerunt, et apud eos tota quaestio de carnis in aeternum resurrectione solvetur.

Quomodo Deum videbimus.

29. 1. Nunc iam quid acturi sint in corporibus immortalibus atque spiritalibus sancti, non adhuc eorum carne carnaliter, sed spiritaliter iam vivente, quantum Dominus dignatur adiuvare videamus. Et illa quidem actio vel potius quies atque otium quale futurum sit, si verum velim dicere, nescio. Non enim hoc umquam per sensus corporis vidi. Si autem mente, id est intellegentia, vidisse me dicam, quantum est aut quid est nostra intellegentia ad illam excellentiam? Ibi est enim pax Dei, quae, sicut dicit Apostolus, superat omnem intellectum 130; quem nisi nostrum, aut fortasse etiam sanctorum angelorum? non enim et Dei. Si ergo sancti in Dei pace victuri sunt, profecto in ea pace victuri sunt, quae superat omnem intellectum. Quoniam nostrum quidem superat, non est dubium; si autem superat et angelorum, ut nec ipsos excepisse videatur, qui ait omnem intellectum; secundum hoc dictum esse debemus accipere, quia pacem Dei, qua Deus ipse pacatus est, sicut Deus novit, non eam nos sic possumus nosse nec ulli angeli. Superat itaque omnem intellectum, non dubium quod praeter suum. Sed quia et nos pro modo nostro pacis eius participes facti scimus summam in nobis atque inter nos et cum ipso pacem, quantum nostrum summum est: isto modo pro suo modo sciunt eam sancti angeli; homines autem nunc longe infra, quantumlibet provectu mentis excellant. Considerandum est enim quantus vir dicebat: Ex parte scimus et ex parte prophetamus, donec veniat quod perfectum est 131; et: Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem faciem ad faciem 132. Sic iam vident sancti angeli, qui etiam nostri angeli dicti sunt, quia eruti de potestate tenebrarum et accepto Spiritus pignore translati ad regnum Christi 133 ad eos angelos iam coepimus pertinere, cum quibus nobis erit sancta atque dulcissima, de qua iam tot libros scripsimus, Dei civitas ipsa communis. Sic sunt ergo angeli nostri qui sunt angeli Dei, quemadmodum Christus Dei Christus est noster. Dei sunt, quia Deum non reliquerunt; nostri sunt, quia suos cives nos habere coeperunt. Dixit autem Dominus Iesus: Videte ne contemnatis unum de pusillis istis. Dico enim vobis, quia angeli eorum in caelis semper vident faciem Patris mei, qui in caelis est 134. Sicut ergo illi vident, ita et nos visuri sumus; sed nondum ita videmus. Propter quod ait Apostolus, quod paulo ante dixi: Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem faciem ad faciem. Praemium itaque fidei nobis visio ista servatur, de qua et Ioannes apostolus loquens: Cum apparuerit, inquit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est 135. Facies autem Dei manifestatio eius intellegenda est, non aliquod tale membrum, quale nos habemus in corpore atque isto nomine nuncupamus.

Quae sit ipsa visio.

29. 2. Quapropter cum ex me quaeritur, quid acturi sint sancti in illo corpore spiritali, non dico quod iam video, sed dico quod credo, secundum illud quod in Psalmo lego: Credidi, propter quod locutus sum 136. Dico itaque: Visuri sunt Deum in ipso corpore; sed utrum per ipsum, sicut per corpus nunc videmus solem, lunam, stellas, mare ac terram et quae sunt in ea, non parva quaestio est. Durum est enim dicere, quod sancti talia corpora tunc habebunt, ut non possint oculos claudere atque aperire cum volent; durius autem, quod ibi Deum, quisquis oculos clauserit, non videbit. Si enim propheta Elisaeus puerum suum Giezi absens corpore vidit accipientem munera, quae dedit ei Naaman Syrus, quem Propheta memoratus a leprae deformitate liberaverat, quod servus nequam domino suo non vidente latenter se fecisse putaverat 137: quanto magis in illo corpore spiritali videbunt sancti omnia, non solum si oculos claudant, verum etiam unde sunt corpore absentes! Tunc enim erit perfectum illud, de quo loquens Apostolus: Ex parte, inquit, scimus et ex parte prophetamus; cum autem venerit quod perfectum est, quod ex parte est evacuabitur 138. Deinde ut quomodo posset aliqua similitudine ostenderet, quantum ab illa quae futura est distet haec vita, non qualiumcumque hominum, verum etiam qui praecipua hic sanctitate sunt praediti: Cum essem, inquit, parvulus, quasi parvulus sapiebam, quasi parvulus loquebar, quasi parvulus cogitabam; cum autem factus sum vir, evacuavi ea quae parvuli erant. Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem faciem ad faciem. Nunc scio ex parte, tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum 139. Si ergo in hac vita, ubi hominum mirabilium prophetia ita comparanda est illi vitae, quasi parvuli ad iuvenem, vidit tamen Elisaeus accipientem munera servum suum, ubi ipse non erat; itane cum venerit quod perfectum est nec iam corpus corruptibile adgravabit animam, sed incorruptibile nihil impediet, illi sancti ad ea, quae videnda sunt oculis corporeis, quibus Elisaeus absens ad servum suum videndum non indiguit, indigebunt? Nam secundum interpretes Septuaginta ista sunt ad Giezi verba Prophetae: Nonne cor meum iit tecum, quando conversus est vir de curru in obviam tibi et accepisti pecuniam? 140 et cetera; sicut autem ex Hebraeo interpretatus est presbyter Hieronymus: Nonne cor meum, inquit, in praesenti erat, quando reversus est homo de curru suo in occursum tui? Corde suo ergo se dixit hoc vidisse Propheta, adiuto quidem mirabiliter nullo dubitante divinitus. Sed quanto amplius tunc omnes munere isto abundabunt, cum Deus erit omnia in omnibus 141! Habebunt tamen etiam illi oculi corporei officium suum et in loco suo erunt, uteturque illis spiritus per spiritale corpus. Neque enim et ille Propheta, quia non eis indiguit ut videret absentem, non eis usus est ad videnda praesentia; quae tamen spiritu videre posset, etiamsi illos clauderet, sicut vidit absentia, ubi cum eis ipse non erat. Absit ergo, ut dicamus illos sanctos in illa vita Deum clausis oculis non visuros, quem spiritu semper videbunt.

In spiritu Deum videbimus.

29. 3. Sed utrum videbunt et per oculos corporis cum eos apertos habebunt, inde quaestio est. Si enim tantum poterunt in corpore spiritali eo modo utique ipsi oculi etiam spiritales, quantum possunt isti quales nunc habemus; procul dubio per eos Deus videri non poterit. Longe itaque alterius erunt potentiae, si per eos videbitur incorporea illa natura, quae non continetur loco, sed ubique tota est. Non enim quia dicimus Deum et in caelo esse et in terra (ipse quippe ait per Prophetam: Caelum et terram ego impleo 142), aliam partem dicturi sumus eum in caelo habere et in terra aliam; sed totus in caelo est, totus in terra, non alternis temporibus, sed utrumque simul, quod nulla natura corporalis potest. Vis itaque praepollentior oculorum erit illorum, non ut acrius videant, quam quidam perhibentur videre serpentes vel aquilae (quantalibet enim acrimonia cernendi eadem quoque animalia nihil aliud possunt videre quam corpora), sed ut videant et incorporalia. Et fortasse ista virtus magna cernendi data fuerit ad horam etiam in isto mortali corpore oculis sancti viri Iob, quando ait ad Deum: In obauditu auris audiebam te prius, nunc autem oculus meus videt te; propterea despexi memetipsum et distabui et existimavi me terram et cinerem 143; quamvis nihil hic prohibeat oculum cordis intellegi, de quibus oculis ait Apostolus: Illuminatos oculos habere cordis vestri 144. Ipsis autem videri Deum, cum videbitur, Christianus ambigit nemo, qui fideliter accipit, quod ait Deus ille magister: Beati mundicordes, quoniam ipsi Deum videbunt 145. Sed utrum etiam corporalibus ibi oculis videatur, hoc in ista quaestione versamus.

Quomodo nunc intellegi poterit.

29. 4. Illud enim quod scriptum est: Et videbit omnis caro salutare Dei 146, sine ullius nodo difficultatis sic intellegi potest, ac si dictum fuerit: "Et videbit omnis homo Christum Dei", qui utique in corpore visus est et in corpore videbitur, quando vivos et mortuos iudicabit. Quod autem ipse sit salutare Dei, multa sunt et alia testimonia Scripturarum; sed evidentius venerandi illius senis Simeonis verba declarant, qui cum infantem Christum accepisset in manus suas: Nunc, inquit, dimittis, Domine, servum tuum secundum verbum tuum in pace, quoniam viderunt oculi mei salutare tuum 147. Illud etiam, quod ait supra memoratus Iob, sicut in exemplaribus, quae ex Hebraeo sunt, invenitur: Et in carne mea videbo Deum 148, resurrectionem quidem carnis sine dubio prophetavit, non tamen dixit: "Per carnem meam". Quod quidem si dixisset, posset Deus Christus intellegi, qui per carnem in carne videbitur; nunc vero potest et sic accipi: In carne mea videbo Deum, ac si dixisset: "In carne mea ero, cum videbo Deum". Et illud, quod ait Apostolus: Faciem ad faciem 149, non cogit ut Deum per hanc faciem corporalem, ubi sunt oculi corporales, nos visuros esse credamus, quem spiritu sine intermissione videbimus. Nisi enim esset etiam interioris hominis facies, non diceret idem Apostolus: Nos autem revelata facie gloriam Domini speculantes in eamdem imaginem transformamur, de gloria in gloriam, tamquam a Domini Spiritu 150; nec aliter intellegimus et quod in Psalmo canitur: Accedite ad eum et illuminamini, et facies vestrae non erubescent 151. Fide quippe acceditur ad Deum, quam cordis constat esse, non corporis. Sed quia spiritale corpus nescimus quantos habebit accessus (de re quippe inexperta loquimur), ubi aliqua, quae aliter intellegi nequeat, divinarum Scripturarum non occurrit et succurrit auctoritas, necesse est ut contingat in nobis quod legitur in libro Sapientiae: Cogitationes mortalium timidae et incertae providentiae nostrae 152.

Quae sit philosophorum dicta de cognitione.

29. 5. Ratiocinatio quippe illa philosophorum, qua disputant ita mentis aspectu intellegibilia videri et sensu corporis sensibilia, id est corporalia, ut nec intellegibilia per corpus nec corporalia per se ipsam mens valeat intueri, si posset nobis esse certissima, profecto certum esset per oculos corporis etiam spiritalis nullo modo posse videri Deum. Sed istam ratiocinationem et vera ratio et prophetica irridet auctoritas. Quis enim ita sit aversus a vero, ut dicere audeat Deum corporalia ista nescire? Numquid ergo corpus habet, per cuius oculos ea possit addiscere? Deinde quod de propheta Elisaeo paulo ante diximus 153, nonne satis indicat etiam spiritu, non per corpus, corporalia posse cerni? Quando enim servus ille munera accepit, utique corporaliter gestum est; quod tamen Propheta non per corpus, sed per spiritum vidit. Sicut ergo constat corpora videri spiritu, quid si tanta erit potentia spiritalis corporis, ut corpore videatur et spiritus? Spiritus enim est Deus. Deinde vitam quidem suam, qua nunc vivit in corpore et haec terrena membra vegetat facitque viventia, interiore sensu quisque, non per corporeos oculos novit; aliorum vero vitas, cum sint invisibiles, per corpus videt. Nam unde viventia discernimus a non viventibus corpora, nisi corpora simul vitasque videamus, quas nisi per corpus videre non possumus? Vitas autem sine corporibus corporeis oculis non videmus.

Aliter ac aliter videbimus.

29. 6. Quamobrem fieri potest valdeque credibile est sic nos visuros mundana tunc corpora caeli novi et terrae novae, ut Deum ubique praesentem et universa etiam corporalia gubernantem per corpora quae gestabimus et quae conspiciemus, quaquaversum oculos duxerimus, clarissima perspicuitate videamus, non sicut nunc invisibilia Dei per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciuntur per speculum in aenigmate 154 et ex parte, ubi plus in nobis valet fides, qua credimus, quam rerum corporalium species, quam per oculos cernimus corporales. Sed sicut homines, inter quos viventes motusque vitales exserentes vivimus, mox ut aspicimus, non credimus vivere, sed videmus, cum eorum vitam sine corporibus videre nequeamus, quam tamen in eis per corpora remota omni ambiguitate conspicimus; ita quaecumque spiritalia illa lumina corporum nostrorum circumferemus, incorporeum Deum omnia regentem etiam per corpora contuebimur. Aut ergo sic per illos oculos videbitur Deus, ut aliquid habeant in tanta excellentia menti simile, quo et incorporea natura cernatur, quod ullis exemplis sive Scripturarum testimoniis divinarum vel difficile est vel impossibile ostendere; aut, quod est ad intellegendum facilius, ita Deus nobis erit notus atque conspicuus, ut videatur spiritu a singulis nobis in singulis nobis, videatur ab altero in altero, videatur in se ipso, videatur in caelo novo et terra nova atque in omni, quae tunc fuerit, creatura, videatur et per corpora in omni corpore, quocumque fuerint spiritalis corporis oculi acie perveniente directi. Patebunt etiam cogitationes nostrae invicem nobis. Tunc enim implebitur, quod Apostolus, cum dixisset: Nolite ante tempus iudicare quicquam, mox addidit: Donec veniat Dominus, et illuminabit abscondita tenebrarum et manifestabit cogitationes cordis, et tunc laus erit unicuique a Deo 155.

Summa in aeterna vita felicitas...

30. 1. Quanta erit illa felicitas, ubi nullum erit malum, nullum latebit bonum, vacabitur Dei laudibus, qui erit omnia in omnibus 156! Nam quid aliud agatur, ubi neque ulla desidia cessabitur neque ulla indigentia laborabitur, nescio. Admoneor etiam sancto Cantico, ubi lego vel audio: Beati, qui habitant in domo tua Domine, in saecula saeculorum laudabunt te 157. Omnia membra et viscera incorruptibilis corporis, quae nunc videmus per usus necessitatis varios distributa, quoniam tunc non erit ipsa necessitas, sed plena, certa, secura, sempiterna felicitas, proficient laudibus Dei. Omnes quippe illi, de quibus iam sum locutus 158, qui nunc latent, harmoniae corporalis numeri non latebunt, intrinsecus et extrinsecus per corporis cuncta dispositi, et cum ceteris rebus, quae ibi magnae atque mirabiles videbuntur, rationales mentes in tanti artificis laudem rationabilis pulchritudinis delectatione succendent. Qui motus illic talium corporum sint futuri, temere definire non audeo, quod excogitare non valeo; tamen et motus et status, sicut ipsa species, decens erit, quicumque erit, ubi quod non decebit non erit. Certe ubi volet spiritus, ibi erit protinus corpus; nec volet aliquid spiritus, quod nec spiritum posset decere nec corpus. Vera ibi gloria erit, ubi laudantis nec errore quisquam nec adulatione laudabitur; verus honor, qui nulli negabitur digno, nulli deferetur indigno; sed nec ad eum ambiet ullus indignus, ubi nullus permittetur esse nisi dignus; vera pax, ubi nihil adversi nec a se ipso nec ab aliquo quisque patietur. Praemium virtutis erit ipse, qui virtutem dedit eique se ipsum, quo melius et maius nihil possit esse, promisit. Quid est enim aliud quod per Prophetam dixit: Ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi plebs 159, nisi: "Ego ero unde satientur, ego ero quaecumque ab hominibus honeste desiderantur, et vita et salus et victus et copia et gloria et honor et pax et omnia bona"? Sic enim et illud recte intellegitur, quod ait Apostolus: Ut sit Deus omnia in omnibus 160. Ipse finis erit desideriorum nostrorum, qui sine fine videbitur, sine fastidio amabitur, sine fatigatione laudabitur. Hoc munus, hic affectus, hic actus profecto erit omnibus, sicut ipsa vita aeterna, communis.

... pax et concordiae vinculum...

30. 2. Ceterum qui futuri sint pro meritis praemiorum etiam gradus honorum atque gloriarum, quis est idoneus cogitare, quanto magis dicere? Quod tamen futuri sint, non est ambigendum. Atque id etiam beata illa civitas magnum in se bonum videbit, quod nulli superiori ullus inferior invidebit, sicut nunc non invident archangelis angeli ceteri; tamque nolet esse unusquisque quod non accepit, quamvis sit pacatissimo concordiae vinculo ei qui accepit obstrictus, quam nec in corpore vult oculus esse qui est digitus, cum membrum utrumque contineat totius corporis pacata compago 161. Sic itaque habebit donum alius alio minus, ut hoc quoque donum habeat, ne velit amplius.

... plena libertas...

30. 3. Nec ideo liberum arbitrium non habebunt, quia peccata eos delectare non poterunt. Magis quippe erit liberum a delectatione peccandi usque ad delectationem non peccandi indeclinabilem liberatum. Nam primum liberum arbitrium, quod homini datum est, quando primo creatus est rectus, potuit non peccare, sed potuit et peccare; hoc autem novissimum eo potentius erit, quo peccare non poterit; verum hoc quoque Dei munere, non suae possibilitate naturae. Aliud est enim esse Deum, aliud participem Dei. Deus natura peccare non potest: particeps vero Dei ab illo accepit, ut peccare non possit. Servandi autem gradus erant divini muneris, ut primum daretur liberum arbitrium, quo non peccare homo posset, novissimum, quo peccare non posset, atque illud ad comparandum meritum, hoc ad recipiendum praemium pertineret. Sed quia peccavit ista natura cum peccare potuit, largiore gratia liberatur, ut ad eam perducatur libertatem, in qua peccare non possit. Sicut enim prima immortalitas fuit, quam peccando Adam perdidit, posse non mori, novissima erit non posse mori: ita primum liberum arbitrium posse non peccare, novissimum non posse peccare. Sic enim erit inamissibilis voluntas pietatis et aequitatis, quomodo est felicitatis. Nam utique peccando nec pietatem nec felicitatem tenuimus, voluntatem vero felicitatis nec perdita felicitate perdidimus. Certe Deus ipse numquid, quoniam peccare non potest, ideo liberum arbitrium habere negandus est?

... in aeterno sabbato.

30. 4. Erit ergo illius civitatis et una in omnibus et inseparabilis in singulis voluntas libera, ab omni malo liberata et impleta omni bono, fruens indeficienter aeternorum iucunditate gaudiorum, oblita culparum, oblita poenarum; nec ideo tamen suae liberationis oblita, ut liberatori suo non sit ingrata. Quantum ergo attinet ad scientiam rationalem, memor praeteritorum etiam malorum suorum; quantum autem ad experientis sensum, prorsus immemor. Nam et peritissimus medicus, sicut arte sciuntur, omnes fere corporis morbos novit; sicut autem corpore sentiuntur, plurimos nescit, quos ipse non passus est. Ut ergo scientiae malorum duae sunt; una, qua potentiam mentis non latent; altera, qua experientis sensibus inhaerent (aliter quippe sciuntur vitia omnia per sapientiae doctrinam, aliter per insipientis pessimam vitam): ita et obliviones malorum duae sunt. Aliter ea namque obliviscitur eruditus et doctus, aliter expertus et passus; ille, si peritiam neglegat, iste, si miseria careat. Secundum hanc oblivionem, quam posteriore loco posui, non erunt memores sancti praeteritorum malorum; carebunt enim omnibus, ita ut penitus deleantur de sensibus eorum. Ea tamen potentia scientiae, quae magna in eis erit, non solum sua praeterita, sed etiam damnatorum eos sempiterna miseria non latebit. Alioquin si se fuisse miseros nescituri sunt, quomodo, sicut ait Psalmus: Misericordias Domini in aeternum cantabunt 162? Quo cantico in gloriam gratiae Christi, cuius sanguine liberati sumus, nihil erit profecto illi iucundius civitati. Ibi perficietur: Vacate et videte quoniam ego sum Deus 163; quod erit vere maximum sabbatum non habens vesperam, quod commendavit Dominus in primis operibus mundi, ubi legitur: Et requievit Deus die septimo ab omnibus operibus suis, quae fecit, et benedixit Deus diem septimum et sanctificavit eum, quia in eo requievit ab omnibus operibus suis, quae inchoavit Deus facere 164. Dies enim septimus etiam nos ipsi erimus, quando eius fuerimus benedictione et sanctificatione pleni atque refecti. Ibi vacantes videbimus quoniam ipse est Deus; quod nobis nos ipsi esse voluimus, quando ab illo cecidimus, audientes a seductore: Eritis sicut dii 165 et recedentes a vero Deo, quo faciente dii essemus eius participatione, non desertione. Quid enim sine illo fecimus, nisi quod in ira eius defecimus? A quo refecti et gratia maiore perfecti vacabimus in aeternum, videntes quia ipse est Deus, quo pleni erimus quando ipse erit omnia in omnibus 166. Nam et ipsa opera bona nostra, quando ipsius potius intelleguntur esse, non nostra, tunc nobis ad hoc sabbatum adipiscendum imputantur; quia si nobis ea tribuerimus, servilia erunt, cum de sabbato dicatur: Omne opus servile non facietis 167; propter quod et per Ezechielem prophetam dicitur: Et sabbata mea dedi eis in signum inter me et inter eos, ut scirent quia ego Dominus, qui sanctifico eos 168. Hoc perfecte tunc sciemus, quando perfecte vacabimus, et perfecte videbimus quia ipse est Deus.

Septima erit aetas in sabbato sine fine.

30. 5. Ipse etiam numerus aetatum, veluti dierum, si secundum eos articulos temporis computetur, qui Scripturis videntur expressi, iste sabbatismus evidentius apparebit, quoniam septimus invenitur; ut prima aetas tamquam primus dies sit ab Adam usque ad diluvium, secunda inde usque ad Abraham, non aequalitate temporum, sed numero generationum; denas quippe habere reperiuntur. Hinc iam, sicut Matthaeus evangelista determinat, tres aetates usque ad Christi subsequuntur adventum, quae singulae denis et quaternis generationibus explicantur: ab Abraham usque ad David una, altera inde usque ad transmigrationem in Babyloniam, tertia inde usque ad Christi carnalem nativitatem 169. Fiunt itaque omnes quinque. Sexta nunc agitur nullo generationum numero metienda propter id quod dictum est: Non est vestrum scire tempora, quae Pater posuit in sua potestate 170. Post hanc tamquam in die septimo requiescet Deus, cum eumdem diem septimum, quod nos erimus, in se ipso Deo faciet requiescere. De istis porro aetatibus singulis nunc diligenter longum est disputare; haec tamen septima erit sabbatum nostrum, cuius finis non erit vespera, sed dominicus dies velut octavus aeternus, qui Christi resurrectione sacratus est, aeternam non solum spiritus, verum etiam corporis requiem praefigurans. Ibi vacabimus et videbimus, videbimus et amabimus, amabimus et laudabimus. Ecce quod erit in fine sine fine. Nam quis alius noster est finis nisi pervenire ad regnum, cuius nullus est finis?

Augustinus se dimittit.

30. 6.Videor mihi debitum ingentis huius operis, adiuvante Domino, reddidisse. Quibus parum vel quibus nimium est, mihi ignoscant; quibus autem satis est, non mihi, sed Deo mecum gratias congratulantes agant. Amen.