LIBER XXI

BREVICULUS

1. De ordine disputationis, qua prius disserendum est de perpetuo supplicio damnatorum cum diabolo quam de aeterna felicitate sanctorum.

2. An possint corpora in ustione ignis esse perpetua.

3. An consequens sit, ut corporeum dolorem sequatur carnis interitus.

4. De naturalibus exemplis, quorum consideratio doceat posse inter cruciatus viventia corpora permanere.

5. Quanta sint, quorum ratio nequeat agnosci, et tamen eadem vera esse non sit ambiguum.

6. Quod non omnia miracula naturalia sint, sed pleraque humano ingenio modificata, pleraque autem daemonum arte composita.

7. Quod in rebus miris summa credendi ratio sit omnipotentia Creatoris.

8. Non esse contra naturam, cum in aliqua re, cuius natura innotuit, aliquid ab eo quod erat notum incipit esse diversum.

9. De gehenna et aeternarum qualitate paenarum.

10. An ignis gehennae, si corporalis est, possit malignos spiritus, id est daemones incorporeos, tactu suo adurere.

11. An hoc ratio iustitiae habeat, ut non sint extensiora paenarum tempora, quam fuerint peccatorum.

12. De magnitudine praevaricationis primae, ob quam aeterna paena omnibus debeatur, qui extra gratiam fuerint Salvatoris.

13. Contra opinionem eorum, qui putant criminosis supplicia post mortem causa purgationis adhiberi.

14. De paenis temporalibus istius vitae, quibus subiecta est humana condicio.

15. Quod omne opus gratiae Dei eruentis nos de profunditate veteris mali ad futuri saeculi pertineat novitatem.

16. Sub quibus gratiae legibus omnes regeneratorum habeantur aetates.

17. De his, qui putant nullorum hominum paenas in aeternum esse mansuras.

18. De his, qui novissimo iudicio propter intercessionem sanctorum neminem hominum putant esse damnandum.

19. De his, qui impunitatem omnium peccatorum promittunt etiam haereticis propter participationem corporis Christi.

20. De his, qui non omnibus, sed eis tantum qui apud catholicos sunt renati, etiamsi postea in multa crimina erroresque proruperint, indulgentiam pollicentur.

21. De his, qui eos, qui permanent in catholica fide, etiamsi pessime vixerint et ob hoc uri meruerint, tamen propter fidei fundamentum salvandos esse definiunt.

22. De his, qui putant ea crimina, quae inter eleemosynarum opera committuntur, ad damnationis iudicium non vocari.

23. Contra opinionem eorum, qui dicunt nec diaboli nec hominum malorum perpetua futura supplicia.

24. Contra eorum sensum, qui in iudicio Dei omnibus reis propter sanctorum preces putant esse parcendum.

25. An hi, qui inter haereticos baptizati sunt et deteriores postea male vivendo sunt facti, vel hi, qui apud catholicos renati ad haereses aut schismata transierunt, vel hi, qui a catholicis apud quos renati sunt non recedentes criminose vivere perstiterunt, possint privilegio sacramentorum remissionem aeterni sperare supplicii.

26. Quid sit in fundamento habere Christum et quibus spondeatur salus per ignis usturam.

27. Contra eorum persuasionem, qui putant sibi non offutura peccata, in quibus, cum eleemosynas facerent, perstiterunt.

LIBER VIGESIMUS PRIMUS

QUOD ERIT NOVISSIMUM SUPPLICIUM

Sunt de quibus rationem non reddimus (1-8)

Prius de supplicio disputandum est.

1. Cum per Iesum Christum Dominum nostrum, iudicem vivorum atque mortuorum, ad debitos fines ambae pervenerint civitates, quarum est una Dei, altera diaboli, cuiusmodi supplicium sit futurum diaboli et omnium ad eum pertinentium, in hoc libro nobis, quantum ope divina valebimus, diligentius disputandum est. Ideo autem hunc tenere ordinem malui, ut postea disseram de felicitate sanctorum, quoniam utrumque cum corporibus erit et incredibilius videtur esse in aeternis corpora durare cruciatibus quam sine dolore ullo in aeterna beatitudine permanere; ac per hoc cum illam poenam non debere esse incredibilem demonstravero, adiuvabit me plurimum, ut multo facilius omni carens molestia immortalitas corporis in sanctis futura credatur. Nec a divinis ordo iste abhorret eloquiis, ubi aliquando quidem bonorum beatitudo prius ponitur, ut est illud: Qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae; qui autem mala egerunt, in resurrectionem iudicii 1; sed aliquando et posterius, ut est: Mittet Filius hominis angelos suos, et colligent de regno eius omnia scandala et mittent in caminum ignis ardentem; illic erit fletus et stridor dentium; tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno Patris sui 2, et illud: Sic ibunt isti in supplicium aeternum, iusti autem in vitam aeternam 3; et in Prophetis, quod commemorare longum est, nunc ille, nunc iste ordo, si quis inspiciat, invenitur. Sed ego istum qua causa elegerim, dixi.

Animalia sunt quae in igne vivunt.

2. Quid igitur ostendam, unde convincantur increduli, posse humana corpora animata atque viventia non solum numquam morte dissolvi, sed in aeternorum quoque ignium durare tormentis? Nolunt enim hoc ad Omnipotentis nos referre potentiam, sed aliquo exemplo persuaderi sibi flagitant. Quibus si respondebimus esse animalia profecto corruptibilia, quia mortalia, quae tamen in mediis ignibus vivant 4; nonnullum etiam genus vermium in aquarum calidarum scaturigine reperiri, quarum fervorem nemo impune contrectat; illos autem non solum sine ulla sui laesione ibi esse, sed extra esse non posse 5: aut nolunt credere, si ostendere non valemus; aut, si valuerimus sive oculis demonstrare res ipsas sive per testes idoneos edocere, non satis esse hoc ad exemplum rei, de qua quaestio est, eadem infidelitate contendent, quia haec animalia nec semper vivunt et in illis fervoribus sine doloribus vivunt; suae quippe naturae convenientibus vegetantur illis, non cruciantur elementis; quasi non incredibilius sit vegetari quam cruciari talibus rebus. Mirabile est enim dolere in ignibus et tamen vivere, sed mirabilius vivere in ignibus nec dolere. Si autem hoc creditur, cur non et illud?

Non omne quod dolet moritur.

3. 1. Sed nullum est, inquiunt, corpus, quod dolere possit nec possit mori. Et hoc unde scimus? Nam de corporibus quis certus est daemonum, utrum in eis doleant, quando se affligi magnis cruciatibus confitentur? Quod si respondetur terrenum corpus solidum scilicet atque conspicuum nullum esse, atque ut uno potius nomine id explicem, nullam esse carnem, quae dolere possit morique non possit: quid aliud dicitur, nisi quod sensu corporis homines et experientia collegerunt? Nullam namque carnem nisi mortalem sciunt; et haec est eorum tota ratio, ut, quod experti non sunt, nequaquam esse posse arbitrentur. Nam cuius rationis est dolorem facere mortis argumentum, cum vitae potius sit indicium? Etsi enim quaerimus, utrum semper possit vivere: certum tamen est vivere omne quod dolet doloremque omnem nisi in re vivente esse non posse. Necesse est ergo ut vivat dolens, non est necesse ut occidat dolor, quia nec corpora ista mortalia et utique moritura omnis dolor occidit, et ut dolor aliquis possit occidere, illa causa est, quoniam sic est anima connexa huic corpori, ut summis doloribus cedat atque discedat; quoniam et ipsa compago membrorum atque vitalium sic infirma est, ut eam vim, quae magnum vel summum dolorem facit, non valeat sustinere. Tunc autem tali corpori anima et eo connectetur modo, ut illud vinculum, sicut nulla temporis longitudine solvetur, ita nullo dolore rumpatur. Proinde etiamsi caro nunc talis nulla est, quae sensum doloris perpeti possit mortemque non possit; erit tamen tunc talis caro, qualis nunc non est, sicut talis erit et mors qualis nunc non est. Non enim nulla, sed sempiterna mors erit, quando nec vivere anima poterit Deum non habendo nec doloribus corporis carere moriendo. Prima mors animam nolentem pellit e corpore, secunda mors animam nolentem tenet in corpore; ab utraque morte communiter id habetur, ut quod non vult anima de suo corpore patiatur.

Anima et corpus cruciabuntur.

3. 2. Attendunt autem isti contradictores nullam esse nunc carnem, quae dolorem pati possit mortemque non possit, et non attendunt esse tamen aliquid tale quod corpore maius sit. Ipse quippe animus, cuius praesentia corpus vivit et regitur, et dolorem pati potest et mori non potest. Ecce inventa res est, quae, cum sensum doloris habeat, immortalis est. Hoc igitur erit tunc etiam in corporibus damnatorum, quod nunc esse scimus in animis omnium. Si autem consideremus diligentius dolor, qui dicitur corporis, magis ad animam pertinet. Animae est enim dolere, non corporis, etiam quando ei dolendi causa exsistit a corpore, cum in eo loco dolet, ubi laeditur corpus. Sicut ergo dicimus corpora sentientia et corpora viventia, cum ab anima sit corpori sensus et vita: ita corpora dicimus et dolentia, cum dolor corpori nisi ab anima esse non possit. Dolet itaque anima cum corpore in eo loco eius, ubi aliquid contingit ut doleat; dolet et sola, quamvis sit in corpore, cum aliqua causa etiam invisibili tristis est ipsa corpore incolumi; dolet etiam non in corpore constituta; nam utique dolebat dives ille apud inferos, quando dicebat: Crucior in hac flamma 6. Corpus autem nec exanime dolet nec animatum sine anima dolet. Si ergo a dolore argumentum recte sumeretur ad mortem, ut ideo mors possit accidere, quia potuit accidere et dolor, magis ad animam pertineret mori, ad quam magis pertinet et dolere. Cum vero illa, quae magis dolere potest, non possit mori, quid momenti affert cur illa corpora, quoniam futura sunt in doloribus, ideo etiam moritura esse credamus? Dixerunt quidem Platonici ex terrenis corporibus moribundisque membris esse animae et metuere et cupere et dolere atque gaudere; unde Virgilius: Hinc, inquit, (id est ex moribundis terreni corporis membris) metuunt cupiuntque, dolent gaudentque 7. Sed convicimus eos in duodecimo huius operis libro 8, habere animas secundum ipsos ab omni etiam corporis labe purgatas diram cupiditatem, qua rursus incipiunt in corpora velle reverti 9. Ubi autem potest esse cupiditas, profecto etiam dolor potest. Frustrata quippe cupiditas, sive non perveniendo quo tendebat sive amittendo quo pervenerat, vertitur in dolorem. Quapropter si anima, quae vel sola vel maxime dolet, habet tamen quamdam pro suo modo immortalitatem suam, non ideo mori poterunt illa corpora, quia dolebunt. Postremo si corpora faciunt, ut animae doleant, cur eis dolorem possunt, mortem vero inferre non possunt, nisi quia non est consequens, ut mortem faciat quod dolorem facit? Cur ergo incredibile est ita ignes illis corporibus dolorem posse inferre, non mortem, sicut ipsa corpora dolere animas faciunt, quas tamen non ideo mori cogunt? Non est igitur necessarium futurae mortis argumentum dolor.

Quaedam sunt in natura mirabilia.

4. 1. Quapropter si, ut scripserunt qui naturas animalium curiosius indagarunt, salamandra in ignibus vivit 10 et quidam notissimi Siciliae montes, qui tanta temporis diuturnitate ac vetustate usque nunc ac deinceps flammis aestuant atque integri perseverant, satis idonei testes sunt non omne, quod ardet, absumi et anima indicat non omne, quod dolere potest, posse etiam mori; quid adhuc a nobis rerum poscuntur exempla, quibus doceamus non esse incredibile, ut hominum corpora sempiterno supplicio punitorum et igne animam non amittant et sine detrimento ardeant et sine interitu doleant? Habebit enim tunc istam carnis substantia qualitatem ab illo inditam, qui tam miras et varias tot rebus indidit, quas videmus, ut eas, quia multae sunt, non miremur. Quis enim nisi Deus creator omnium dedit carni pavonis mortui ne putesceret? Quod cum auditu incredibile videretur, evenit ut apud Carthaginem nobis cocta apponeretur haec avis, de cuius pectore pulparum, quantum visum est, decerptum servari iussimus; quod post dierum tantum spatium, quanto alia caro quaecumque cocta putesceret, prolatum atque oblatum nihil nostrum offendit olfactum. Itemque repositum post dies amplius quam triginta idem quod erat inventum est, idemque post annum, nisi quod aliquantum corpulentiae siccioris et contractioris fuit 11. Quis paleae dedit vel tam frigidam vim, ut obrutas nives servet, vel tam fervidam, ut poma immatura maturet?

De ipso igne quaedam non explicantur.

4. 2. De ipso igne mira quis explicet 12, quo quaeque adusta nigrescunt, cum ipse sit lucidus, et paene omnia, quae ambit et lambit, colore pulcherrimus decolorat atque ex pruna fulgida carbonem taeterrimum reddit? Neque id quasi regulariter definitum est; nam e contrario lapides igne candente percocti et ipsi fiunt candidi, et quamvis magis ille rubeat, illi albicent, congruit tamen luci quod album est, sicut nigrum tenebris. Cum itaque ignis in lignis ardeat, ut lapides coquat, contrarios habet non in contrariis rebus effectus. Etsi enim lapides et ligna diversa sunt, contraria tamen non sunt, sicut album et nigrum, quorum in lapidibus unum facit, alterum in lignis, clarus illos clarificans, haec offuscans, cum in illis deficeret, nisi in istis viveret. Quid, in carbonibus nonne miranda est et tanta infirmitas, ut ictu levissimo frangantur, pressu facillimo conterantur, et tanta firmitas, ut nullo umore corrumpantur, nulla aetate vincantur, usque adeo ut eos substernere soleant, qui limites figunt, ad convincendum litigatorem, quisquis post quantalibet tempora exstiterit fixumque lapidem limitem non esse contenderit? Quis eos in terra umida infossos, ubi ligna putescerent, tamdiu durare incorruptibiliter posse nisi rerum ille corruptor ignis effecit?

Est etiam miraculum calcis.

4. 3. Intueamur etiam miraculum calcis. Excepto eo, de quo iam satis diximus, quod igne candicat, quo alia taetra redduntur, etiam occultissime ab igne ignem concipit eumque iam gleba tangentibus frigida tam latenter servat, ut nulli nostro sensui prorsus appareat, sed compertus experimento, etiam dum non apparet, sciatur inesse sopitus. Propter quod eam vivam calcem loquimur, velut ipse ignis latens anima sit invisibilis visibilis corporis. Iam vero quam mirum est, quod, cum exstinguitur, tunc accenditur! Ut enim occulto igne careat, aquae infunditur aquave perfunditur, et cum ante sit frigida, inde fervescit, unde ferventia cuncta frigescunt. Velut exspirante ergo illa gleba discedens ignis, qui latebat, apparet, ac deinde tamquam morte sic frigida est, ut adiecta unda non sit arsura et quam calcem vocabamus vivam, vocemus exstinctam. Quid est quod huic miraculo addi posse videatur? et tamen additur. Nam si non adhibeas aquam, sed oleum, quod magis fomes est ignis, nulla eius perfusione vel infusione fervescit. Hoc miraculum si de aliquo Indico lapide legeremus sive audiremus et in nostrum experimentum venire non posset 13, profecto aut mendacium putaremus aut certe granditer miraremur. Quarum vero rerum ante nostros oculos quotidiana documenta versantur, non genere minus mirabili, sed ipsa assiduitate vilescunt, ita ut ex ipsa India, quae remota est pars orbis a nobis, desierimus nonnulla mirari, quae ad nos potuerunt miranda perduci.

Mirabilia de magnete et adamante dicuntur.

4. 4. Adamantem lapidem multi apud nos habent et maxime aurifices insignitoresque gemmarum, qui lapis nec ferro nec igni nec alia vi ulla perhibetur praeter hircinum sanguinem vinci 14. Sed qui eum habent atque noverunt, numquid ita mirantur ut hi, quibus primum potentia eius ostenditur? Quibus autem non ostenditur, fortasse nec credunt; aut si credunt, inexperta mirantur; et si contigerit experiri, adhuc quidem mirantur insolita, sed assiduitas experiendi paulatim subtrahit admirationis incitamentum. Magnetem lapidem novimus mirabilem ferri esse raptorem; quod cum primum vidi, vehementer inhorrui. Quippe cernebam a lapide ferreum anulum raptum atque suspensum; deinde tamquam ferro, quod rapuerat, vim dedisset suam communemque fecisset, idem anulus alteri admotus est eumdemque suspendit, atque ut ille prior lapidi, sic alter anulus priori anulo cohaerebat; accessit eodem modo tertius, accessit et quartus; iamque sibi per mutua circulis nexis non implicatorum intrinsecus, sed extrinsecus adhaerentium quasi catena pependerat anulorum. Quis istam virtutem lapidis non stuperet, quae illi non solum inerat, verum etiam per tot suspensa transibat et invisibilibus ea vinculis subligabat? Sed multo est mirabilius, quod a fratre et coepiscopo meo Severo Milevitano de isto lapide comperi. Se ipsum namque vidisse narravit, quemadmodum Bathanarius quondam comes Africae, cum apud eum convivaretur episcopus, eumdem protulerit lapidem et tenuerit sub argento ferrumque super argentum posuerit; deinde sicut subter movebat manum, qua lapidem tenebat, ita ferrum desuper movebatur, atque argento medio nihilque patiente concitatissimo cursu ac recursu infra lapis ab homine, supra ferrum rapiebatur a lapide. Dixi quod ipse conspexi, dixi quod ab illo audivi, cui tamquam ipse viderim credidi. Quid etiam de isto magnete legerim dicam. Quando iuxta eum ponitur adamans, non rapit ferrum, et si iam rapuerat, ut ei propinquaverit, mox remittit 15. India mittit hos lapides; sed si eos nos cognitos iam desistimus admirari, quanto magis illi, a quibus veniunt, si eos facillimos habent, sic forsitan habent, ut nos calcem, quam miro modo aqua fervescentem, qua solet ignis exstingui, et oleo non fervescentem, quo solet ignis accendi, quia in promptu nobis est, non miramur.

Infideles flagitant rationem quam ipsi nequeunt reddere...

5. 1. Verumtamen homines infideles, qui, cum divina vel praeterita vel futura miracula praedicamus, quae illis experienda non valemus ostendere, rationem a nobis earum flagitant rerum, quam quoniam non possumus reddere (excedunt enim vires mentis humanae), existimant falsa esse quae dicimus, ipsi de tot mirabilibus rebus, quas vel videre possumus vel videmus, debent reddere rationem. Quod si fieri ab homine non posse perviderint, fatendum est eis non ideo aliquid non fuisse vel non futurum esse, quia ratio inde non potest reddi, quando quidem sunt ista, de quibus similiter non potest. Non itaque pergo per plurima, quae mandata sunt litteris, non gesta atque transacta, sed in locis quibusque manentia; quo si quisquam ire voluerit et potuerit, utrum vera sint, explorabit; sed pauca commemoro. Agrigentinum Siciliae salem perhibent, cum fuerit admotus igni, velut in aqua fluescere 16; cum vero ipsi aquae, velut in igne crepitare. Apud Garamantas quemdam fontem tam frigidum diebus, ut non bibatur, tam fervidum noctibus, ut non tangatur 17. In Epiro alium fontem, in quo faces, ut in ceteris, exstinguuntur accensae, sed, non ut in ceteris, accenduntur exstinctae 18. Asbeston Arcadiae lapidem propterea sic vocari, quod accensus semel iam non possit exstingui 19. Lignum cuiusdam ficus Aegyptiae, non ut ligna cetera in aquis natare, sed mergi; et, quod est mirabilius, cum in imo aliquamdiu fuerit, inde ad aquae superficiem rursus emergere, quando madefactum debuit umoris pondere praegravari 20. Poma in terra Sodomorum gigni quidem et ad maturitatis faciem pervenire; sed morsu pressuve temptata in fumum ac favillam corio fatiscente vanescere 21. Pyriten lapidem Persicum tenentis manum, si vehementius prematur, adurere, propter quod ab igne nomen accepit 22. In eadem Perside gigni etiam lapidem seleniten, cuius interiorem candorem cum luna crescere atque deficere 23. In Cappadocia etiam vento equas concipere, eosdemque fetus non amplius triennio vivere 24. Tylon Indiae insulam eo praeferri ceteris terris, quod omnis arbor, quae in ea gignitur, numquam nudatur tegmine foliorum 25.

... dum nos ad Dei verbum confugimus.

5. 2. De his atque aliis innumerabilibus mirabilibus, quae historia non factorum et transactorum, sed manentium locorum tenet, mihi autem aliud agenti ea persequi nimis longum est, reddant rationem, si possunt, infideles isti, qui nolunt divinis Litteris credere; quid aliud quam non putantes eas esse divinas, eo quod res habeant incredibiles, sicuti hoc est unde nunc agimus. Non enim admittit, inquiunt, ulla ratio, ut caro ardeat neque absumatur, doleat neque moriatur; ratiocinatores videlicet magni, qui de omnibus rebus, quas esse mirabiles constat, possint reddere rationem. Reddant ergo de his, quae pauca posuimus, quae procul dubio si esse nescirent et ea futura esse diceremus, multo minus crederent, quam quod nunc dicentibus nobis nolunt credere aliquando venturum. Quis enim eorum nobis crederet, si, quemadmodum dicimus futura hominum viva corpora, quae semper arsura atque dolitura nec tamen aliquando moritura sint, ita diceremus in futuro saeculo futurum salem, quem faceret ignis velut in aqua fluescere, eumdemque faceret aqua velut in igne crepitare; aut futurum fontem, cuius aqua in refrigerio noctis sic ardeat, ut non possit tangi, in aestibus vero diei sic algeat, ut non possit bibi; aut futurum lapidem, vel eum qui suo calore manum constringentis adureret, vel eum qui undecumque accensus exstingui omnino non posset, et cetera quae praetermissis aliis innumeris commemoranda interim duxi? Haec ergo in illo saeculo, quod futurum est, si diceremus futura nobisque increduli responderent: "Si vultis ut ea credamus, de singulis reddite rationem"; nos non posse confiteremur, eo quod istis et similibus Dei miris operibus infirma mortalium ratiocinatio vinceretur; fixam tamen apud nos esse rationem, non sine ratione Omnipotentem facere, unde animus humanus infirmus rationem non potest reddere; et in multis quidem rebus incertum nobis esse quid velit, illud tamen esse certissimum, nihil eorum illi esse impossibile, quaecumque voluerit; eique nos credere praedicenti, quem neque impotentem neque mentientem possumus credere. Hi tamen fidei reprehensores exactoresque rationis quid ad ista respondent, de quibus ratio reddi ab homine non potest, et tamen sunt, et ipsi rationi naturae videntur esse contraria? Quae si futura esse diceremus, similiter a nobis, sicut eorum quae futura esse dicimus, ab infidelibus ratio posceretur. Ac per hoc, cum in talibus operibus Dei deficiat ratio cordis et sermonis humani, sicut ista non ideo non sunt, sic non ideo etiam illa non erunt, quoniam ratio de utrisque ab homine non potest reddi.

Infideles vero ad magicas recurrunt...

6. 1. Hic forte respondeant: "Prorsus nec ista sunt nec ista credimus; falsa de his dicta, falsa conscripta sunt"; et adiciant ratiocinantes atque dicentes: "Si talia credenda sunt, credite et vos quod in easdem litteras est relatum, fuisse vel esse quoddam Veneris fanum atque ibi candelabrum et in eo lucernam sub divo sic ardentem, ut eam nulla tempestas, nullus imber exstingueret, unde sicut ille lapis, ita ista , id est lucerna inextinguibilis, nominata est". Quod propterea poterunt dicere, ut respondendi nobis angustias ingerant; quia si dixerimus non esse credendum, scripta illa miraculorum infirmabimus; si autem credendum esse concesserimus, firmabimus numina paganorum. Sed nos, sicut iam in libro duodevicesimo huius operis dixi 26, non habemus necesse omnia credere, quae historia continet gentium, cum et ipsi inter se historici, sicut ait Varro, quasi data opera et quasi ex industria per multa dissentiant; sed ea, si volumus, credimus, quae non adversantur libris, quibus non dubitamus oportere nos credere. De his autem miraculorum locis nobis ad ea, quae futura persuadere incredulis volumus, satis illa sufficiant, quae nos quoque possumus experiri, et eorum testes idoneos non difficile est invenire. De isto autem fano Veneris et lucerna inexstinguibili non solum in nullas coartamur angustias, verum etiam latitudinis nobis campus aperitur. Addimus enim ad istam lucernam inexstinguibilem et humanarum et magicarum, id est per homines daemonicarum artium et ipsorum per se ipsos daemonum multa miracula; quae si negare voluerimus, eidem ipsi cui credimus sacrarum Litterarum adversabimur veritati. Aut ergo in lucerna illa mechanicum aliquid de lapide asbesto ars humana molita est aut arte magica factum est, quod homines illo mirarentur in templo, aut daemon quispiam sub nomine Veneris tanta se efficacia praesentavit, ut hoc ibi prodigium et appareret hominibus et diutius permaneret. Illiciuntur autem daemones ad inhabitandum per creaturas, quas non ipsi, sed Deus condidit, delectabilibus pro sua diversitate diversis, non ut animalia cibis, sed ut spiritus signis, quae cuiusque delectationi congruunt, per varia genera lapidum herbarum, lignorum, animalium, carminum, rituum. Ut autem illiciantur ab hominibus, prius eos ipsi astutissima calliditate seducunt, vel inspirando eorum cordibus virus occultum vel etiam fallacibus amicitiis apparendo, eorumque paucos discipulos suos faciunt plurimorumque doctores. Neque enim potuit, nisi primum ipsis docentibus, disci quid quisque illorum appetat, quid exhorreat, quo invitetur nomine, quo cogatur; unde magicae artes earumque artifices exstiterunt. Maxime autem possident corda mortalium, qua potissimum possessione gloriantur, cum se transfigurant in angelos lucis 27. Sunt ergo facta eorum plurima, quae quanto magis mirabilia confitemur, tanto cautius vitare debemus; sed ad hoc, unde nunc agimus, nobis etiam ipsa proficiunt. Si enim haec immundi daemones possunt, quanto potentiores sunt sancti angeli, quanto potentior his omnibus Deus, qui tantorum miraculorum effectores etiam ipsos angelos fecit!

... et ad humanas artes.

6. 2. Quam ob rem si tot et tanta mirifica, quae appellant, Dei creatura utentibus humanis artibus fiunt, ut ea qui nesciunt opinentur esse divina (unde factum est, ut in quodam templo lapidibus magnetibus in solo et camera proportione magnitudinis positis simulacrum ferreum aeris illius medio inter utrumque lapidem ignorantibus, quid sursum esset ac deorsum, quasi numinis potestate penderet 28; quale aliquid etiam in illa lucerna Veneris de lapide asbesto ab artifice fieri potuisse iam diximus); si magorum opera, quos nostra Scriptura veneficos et incantatores vocat, in tantum daemones extollere potuerunt, ut congruere hominum sensibus sibi nobilis poeta videretur, de quadam femina, quae tali arte polleret, dicens:
Haec se carminibus promittit solvere mentes
Quas velit, ast aliis duras immittere curas,
Sistere aquam fluviis et vertere sidera retro;
Nocturnosque ciet manes: mugire videbis
Sub pedibus terram et descendere montibus ornos 
29;
quanto magis Deus potens est facere quae infidelibus sunt incredibilia, sed illius facilia potestati; quando quidem ipse lapidum aliarumque vim rerum et hominum ingenia, qui ea miris utuntur modis, angelicasque naturas omnibus terrenis potentiores animantibus condidit, universa mirabilia mirabili vincente virtute et operandi, iubendi, sinendique sapientia, utens omnibus tam mirabiliter, quam creavit.

Multae dantur explicationes.

7. 1. Cur itaque facere non possit Deus, ut et resurgant corpora mortuorum et igne aeterno crucientur corpora damnatorum, qui fecit mundum in caelo, in terra, in aere, in aquis, innumerabilibus miraculis plenum, cum sit omnibus quibus plenus est procul dubio maius et excellentius etiam mundus ipse miraculum? Sed isti, cum quibus vel contra quos agimus, qui et Deum esse credunt, a quo factus est mundus, et deos ab illo factos, per quos ab illo administratur mundus, et miraculorum effectrices sive spontaneorum sive cultu et ritu quolibet impetratorum sive etiam magicorum mundanas vel non negant vel insuper et praedicant potestates, quando eis rerum vim mirabilem proponimus aliarum, quae nec animalia sunt rationalia nec ulla ratione praediti spiritus, sicut sunt ea, quorum pauca commemoravimus, respondere adsolent: "Vis est ista naturae, natura eorum sic sese habet, propriarum sunt istae efficaciae naturarum". Tota itaque ratio est, cur Agrigentinum salem flamma fluere faciat, aqua crepitare, quia haec est natura eius. At hoc esse potius contra naturam videtur, quae non igni, sed aquae dedit salem solvere, torrere autem igni, non aquae. Sed ista, inquiunt, salis huius naturalis est vis, ut his contraria patiatur. Haec igitur ratio redditur et de illo fonte Garamantico, ubi una vena friget diebus, noctibus fervet, vi utraque molesta tangentibus; haec et de illo alio, qui cum sit contrectantibus frigidus et facem sicut alii fontes exstinguat accensam, dissimiliter tamen atque mirabiliter idem ipse accendit exstinctam; haec et de lapide asbesto, qui cum ignem nullum habeat proprium, accepto tamen sic ardet alieno, ut non possit exstingui; haec de ceteris, quae piget retexere, quibus licet vis insolita contra naturam inesse videatur, alia tamen de illis non redditur ratio, nisi ut dicatur hanc eorum esse naturam. Brevis sane ista est ratio, fateor, sufficiensque responsio. Sed cum Deus auctor sit naturarum omnium, cur nolunt fortiorem nos reddere rationem, quando aliquid velut impossibile nolunt credere eisque redditionem rationis poscentibus respondemus hanc esse voluntatem omnipotentis Dei? qui certe non ob aliud vocatur omnipotens, nisi quoniam quidquid vult potest, qui potuit creare tam multa, quae nisi ostenderentur aut a credendis hodieque dicerentur testibus, profecto impossibilia putarentur, non solum quae ignotissima apud nos, verum etiam quae notissima posui. Illa enim quae [apud nos] praeter eos, quorum de his libros legimus, non habent testem et ab eis conscripta sunt, qui non sunt divinitus docti atque humanitus falli forte potuerunt, licet cuique sine recta reprehensione non credere.

Nostra explicatio est Dei potestas.

7. 2. Nam nec ego volo temere credi cuncta quae posui, quia nec a me ipso ita creduntur, tamquam nulla de illis sit in mea cogitatione dubitatio, exceptis his, quae vel ipse sum expertus et cuivis facile est experiri; sicut de calce, quod fervet in aqua, in oleo frigida est; de magnete lapide, quod nescio qua sorbitione insensibili stipulam non moveat et ferrum rapiat; de carne non putescente pavonis, cum putuerit et Platonis; de palea sic frigente, ut fluescere nivem non sinat, sic calente ut maturescere poma compellat; de igne fulgido, quod secundum suum fulgorem lapides coquendo candificet et contra eumdem suum fulgorem verendo plurima offuscet. Tale est et quod nigrae maculae offunduntur ex oleo splendido, similiter nigrae lineae de candido imprimuntur argento, de carbonibus etiam, quod accendente igne sic vertantur in contrarium, ut de lignis pulcherrimis taetri, fragiles de duris, imputribiles de putribilibus fiant. Haec ipse quaedam cum multis, quaedam cum omnibus novi, et alia plurima, quae huic libro inserere longum fuit. De his autem, quae posui non experta, sed lecta, praeter de fonte illo, ubi faces et exstinguuntur ardentes et accenduntur exstinctae, et de pomis terrae Sodomorum forinsecus quasi maturis, intrinsecus fumeis, nec testes aliquos idoneos, a quibus utrum vera essent audirem, potui reperire. Et illum quidem fontem non inveni qui in Epiro vidisse se dicerent, sed qui in Gallia similem nossent non longe a Gratianopoli civitate. De fructibus autem arborum Sodomitarum non tantum litterae fide dignae indicant, verum etiam tam multi se loquuntur expertos, ut hinc dubitare non possim. Cetera vero sic habeo, ut neque neganda neque affirmanda decreverim; sed ideo etiam ipsa posui, quoniam apud eorum, contra quos agimus, historicos legi, ut ostenderem qualia multa multique illorum nulla reddita ratione in suorum litteratorum scripta litteris credant, qui nobis credere, quando id, quod eorum experientiam sensumque transgreditur, omnipotentem Deum dicimus esse facturum, nec reddita ratione dignantur. Nam quae melior et validior ratio de rebus talibus redditur, quam cum Omnipotens ea posse facere perhibetur et facturus dicitur, quae praenuntiasse ibi legitur, ubi alia multa praenuntiavit, quae fecisse monstratur? Ipse quippe faciet, quia se facturum esse praedixit, quae impossibilia putantur, qui promisit et fecit ut ab incredulis gentibus incredibilia crederentur.

Duplex datur ratio credendi.

8. 1. Si autem respondent propterea se non credere quae de humanis semper arsuris nec umquam morituris corporibus dicimus, quia humanorum corporum naturam novimus longe aliter institutam, unde nec illa ratio hinc reddi potest, quae de illis naturis mirabilibus reddebatur, ut dici possit: "Vis ista naturalis est, rei huius ista natura est"; quoniam scimus humanae carnis istam non esse naturam: habemus quidem quod respondeamus de Litteris sacris, hanc ipsam scilicet humanam carnem aliter institutam fuisse ante peccatum, id est, ut posset numquam perpeti mortem; aliter autem post peccatum, qualis in aerumna huius mortalitatis innotuit, ut perpetem vitam tenere non possit; sic ergo aliter, quam nobis nota est, instituetur in resurrectione mortuorum. Sed quoniam istis non credunt litteris, ubi legitur qualis in paradiso vixerit homo quantumque fuerit a necessitate mortis alienus (quibus utique si crederent, non cum illis de poena damnatorum, quae futura est, operosius ageremus): de litteris eorum, qui doctissimi apud illos fuerunt, aliquid proferendum est, quo appareat posse fieri, ut aliter se habeat quaeque res, quam prius in rebus innotuerat suae determinatione naturae.

Quid Varro dicat de Lucifero.

8. 2. Est in Marci Varronis libris, quorum inscriptio est: De gente populi Romani, quod eisdem verbis, quibus ibi legitur, et hic ponam: In caelo, inquit, mirabile exstitit portentum; nam in stella Veneris nobilissima, quam Plautus Vesperuginem 30, Homerus Hesperon 31 appellat, pulcherrimam dicens, Castor scribit tantum portentum exstitisse, ut mutaret colorem, magnitudinem, figuram, cursum; quod factum ita neque antea nec postea sit. Hoc factum Ogygo rege dicebant Adrastos Cyzicenos et Dion Neapolites, mathematici nobiles 32. Hoc certe Varro tantus auctor portentum non appellaret, nisi esse contra naturam videretur. Omnia quippe portenta contra naturam dicimus esse; sed non sunt. Quomodo est enim contra naturam, quod Dei fit voluntate, cum voluntas tanti utique Conditoris conditae rei cuiusque natura sit? Portentum ergo fit non contra naturam, sed contra quam est nota natura. Quis autem portentorum numerat multitudinem, quae historia gentium continetur? Sed nunc in hoc uno attendamus, quod ad rem, de qua agimus, pertinet. Quid ita dispositum est ab auctore naturae caeli et terrae, quemadmodum cursus ordinatissimus siderum? Quid tam ratis legibus fixisque firmatum? Et tamen, quando ille voluit, qui summo regit imperio ac potestate quod condidit, stella prae ceteris magnitudine ac splendore notissima, colorem, magnitudinem, figuram et (quod est mirabilius) sui cursus ordinem, legemque mutavit. Turbavit profecto tunc, si ulli iam fuerunt, canones astrologorum, quos velut inerrabili computatione de praeteritis ac futuris astrorum motibus conscriptos habent, quos canones sequendo ausi sunt dicere, hoc, quod de Lucifero contigit, nec antea nec postea contigisse. Nos autem in divinis Libris legimus etiam solem ipsum et stetisse, cum hoc a Domino Deo petivisset vir sanctus Iesus Nave, donec coeptum proelium victoria terminaret 33, et retrorsum redisse, ut regi Ezechiae quindecim anni ad vivendum additi 34 hoc etiam prodigio promissioni Dei significarentur adiuncto. Sed ista quoque miracula, quae meritis sunt concessa sanctorum, quando credunt isti facta, magicis artibus tribuunt. Unde illud est, quod superius commemoravi dixisse Virgilium:
Sistere aquam fluviis et vertere sidera retro 35.
Nam et fluvium stetisse superius inferiusque fluxisse, cum populus Dei ductore supra memorato Iesu Nave viam carperet 36, et Elia propheta transeunte ac postea discipulo eius Elisaeo id esse factum in sacris Litteris legimus 37, et retro versum fuisse maximum sidus regnante Ezechia modo commemoravimus. Quod vero de Lucifero Varro scripsit, non est illic dictum alicui petenti homini id fuisse concessum.

Similitudo et dissimilitudo hominum faciei.

8. 3. Non ergo de notitia naturarum caliginem sibi faciant infideles, quasi non possit in aliqua re divinitus fieri aliud, quam in eius natura per humanam suam experientiam cognoverunt; quamvis et ipsa, quae in rerum natura omnibus nota sunt, non minus mira sint, essentque stupenda considerantibus cunctis, si solerent homines mirari mira nisi rara. Quis enim, consulta ratione, non videat in hominum innumerabili numerositate et tanta naturae similitudine valde mirabiliter sic habere singulos singulas facies, ut nisi inter se similes essent, non discerneretur species eorum ab animalibus ceteris; et rursum nisi inter se dissimiles essent, non discernerentur singuli ab hominibus ceteris? Quos ergo similes confitemur, eosdem dissimiles invenimus. Sed mirabilior est consideratio dissimilitudinis, quoniam similitudinem iustius videtur exposcere natura communis. Et tamen quoniam quae sunt rara ipsa sunt mira, multo amplius admiramur quando duos ita similes reperimus, ut in eis discernendis aut semper aut frequenter erremus.

Adhuc est absentia fecunditatis in terra Sodomorum.

8. 4. Sed quod dixi scriptum a Varrone, licet eorum sit historicus idemque doctissimus, fortasse vere factum esse non credunt; aut quia non diu mansit alius eiusdem sideris cursus, sed reditum est ad solitum, minus isto moventur exemplo. Habent ergo aliud, quod etiam nunc possit ostendi eisque puto debere sufficere, quo commoneantur, cum aliquid adverterint in aliqua institutione naturae eamque sibi notissimam fecerint, non se inde Deo debere praescribere, quasi eam non possit in longe aliud, quam eis cognita est, vertere atque mutare. Terra Sodomorum non fuit utique ut nunc est, sed iacebat simili ceteris facie eademque vel etiam uberiore fecunditate pollebat; nam Dei paradiso in divinis eloquiis comparata est 38. Haec postea quam tacta de caelo est, sicut illorum quoque attestatur historia 39 et nunc ab eis qui veniunt ad loca illa conspicitur, prodigiosa fuligine horrori est et poma eius interiorem favillam mendaci superficie maturitatis includunt. Ecce non erat talis, et talis est. Ecce a Conditore naturarum natura eius in hanc foedissimam diversitatem mirabili mutatione conversa est; et quod post tam longum accidit tempus, tam longo tempore perseverat.

Quae sint monstra ostenta portenta prodigia.

8. 5. Sicut ergo non fuit impossibile Deo, quas voluit instituere, sic ei non est impossibile, in quidquid voluerit, quas instituit, mutare naturas. Unde illorum quoque miraculorum multitudo silvescit, quae monstra, ostenta, portenta, prodigia nuncupantur; quae recolere et commemorare si velim, huius operis quis erit finis? Monstra sane dicta perhibent a monstrando, quod aliquid significando demonstrent, et ostenta ab ostendendo, et portenta a portendendo, id est praeostendendo, et prodigia, quod porro dicant, id est futura praedicant. Sed viderint eorum coniectores, quomodo ex eis sive fallantur sive instinctu spirituum, quibus cura est tali poena dignos animos hominum noxiae curiositatis retibus implicare, etiam vera praedicant sive multa dicendo aliquando in aliquid veritatis incurrant. Nobis tamen ista, quae velut contra naturam fiunt et contra naturam fieri dicuntur (quo more hominum locutus est et Apostolus dicendo contra naturam in olea insitum oleastrum factum esse participem pinguedinis oleae 40) et monstra, ostenta, portenta, prodigia nuncupantur, hoc monstrare debent, hoc ostendere vel praeostendere, hoc praedicere, quod facturus sit Deus, quae de corporibus hominum se praenuntiavit esse facturum, nulla impediente difficultate, nulla praescribente lege naturae. Quomodo autem praenuntiaverit, satis in libro superiore docuisse me existimo, decerpendo de Scripturis sanctis et novis et veteribus non quidem omnia ad hoc pertinentia, sed quae sufficere huic operi iudicavi.

Daemonibus et reprobis ignis non extinguetur (9-12)

Vermis et ignis eorum semper erunt.

9. 1. Quod igitur de sempiterno supplicio damnatorum per suum Prophetam Deus dixit, fiet, omnino fiet: Vermis eorum non morietur et ignis eorum non exstinguetur 41. Ad hoc enim vehementius commendandum etiam Dominus Iesus, cum membra quae hominem scandalizant pro his hominibus poneret, quos ut sua membra dextra quis diligit, eaque praeciperet amputari: Bonum est tibi, inquit, debilem introire in vitam quam duas manus habentem ire in gehennam, in ignem inexstinguibilem, ubi vermis eorum non moritur et ignis non exstinguitur. Similiter de pede: Bonum est tibi, inquit, claudum introire in vitam aeternam quam duos pedes habentem mitti in gehennam ignis inexstinguibilis, ubi vermis eorum non moritur et ignis non exstinguitur. Non aliter ait et de oculo: Bonum est tibi luscum introire in regnum Dei quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis, ubi vermis eorum non moritur et ignis non exstinguitur 42. Non eum piguit uno loco eadem verba ter dicere. Quem non terreat ista repetitio et illius poenae commendatio tam vehemens ore divino?

Quae significent vermis et ignis.

9. 2. Utrumque autem horum, ignem scilicet atque vermem, qui volunt ad animi poenas, non ad corporis pertinere, dicunt etiam uri dolore animi sero atque infructuose paenitentes eos, qui fuerint a regno Dei separati, et ideo ignem pro isto dolore urente non incongrue poni potuisse contendunt; unde illud Apostoli est: Quis scandalizatur, et non ego uror? 43. Eumdem etiam vermem putant intellegendum esse. Nam scriptum est, inquiunt: Sicut tinea vestimentum et vermis lignum, sic maeror excruciat cor viri 44. Qui vero poenas et animi et corporis in illo supplicio futuras esse non dubitant, igne uri corpus, animum autem rodi quodam modo verme maeroris affirmant. Quod etsi credibilius dicitur, quia utique absurdum est, ibi dolorem aut corporis aut animi defuturum: ego tamen facilius est ut ad corpus dicam utrumque pertinere quam neutrum, et ideo tacitum in illis divinae Scripturae verbis animi dolorem, quoniam consequens esse intellegitur, etiamsi non dicatur, ut corpore sic dolente animus quoque sterili paenitentia crucietur. Legitur quippe et in veteribus Scripturis: Vindicta carnis impii ignis et vermis 45. Potuit brevius dici: Vindicta impii. Cur ergo dictum est: carnis impii, nisi quia utrumque, id est et ignis et vermis, poena erit carnis? Aut si vindictam carnis propterea dicere voluit, quia hoc in homine vindicabitur, quod secundum carnem vixerit (propter hoc enim veniet in mortem secundam, quam significavit Apostolus dicens: Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini 46), eligat quisque quod placet, aut ignem tribuere corpori, animo vermem, hoc proprie, illud tropice, aut utrumque proprie corpori. Iam enim satis superius disputavi 47, posse animalia etiam in ignibus vivere, in ustione sine consumptione, in dolore sine morte, per miraculum omnipotentissimi Creatoris; cui hoc possibile esse qui negat, a quo sit quidquid in naturis omnibus miratur ignorat. Ipse est enim Deus, qui omnia in hoc mundo magna et parva miracula, quae commemoravimus, et incomparabiliter plura, quae non commemoravimus fecit, eademque ipso mundo uno atque omnium maximo miraculo inclusit. Eligat ergo unum e duobus quisque quod placet, utrum et vermem ad corpus proprie an ad animum translato a corporalibus ad incorporalia vocabulo existimet pertinere. Quid autem horum verum sit, res ipsa expeditius indicabit, quando erit scientia tanta sanctorum, ut eis cognoscendarum illarum poenarum necessaria non sit experientia, sed ea, quae tunc erit plena atque perfecta, ad hoc quoque sciendum sapientia sola sufficiat (nunc enim ex parte scimus, donec veniat quod perfectum est 48); dum tamen nullo modo illa corpora talia futura esse credamus, ut nullis ab igne afficiantur doloribus.

Ignis qui non exstinguetur...

10. 1. Hic occurrit quaerere: Si non erit ignis incorporalis, sicut est animi dolor, sed corporalis, tactu noxius, ut eo possint corpora cruciari; quomodo in eo erit etiam poena spirituum malignorum? Idem quippe ignis erit, supplicio scilicet hominum attributus et daemonum, dicente Christo: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius 49. Nisi quia sunt quaedam sua etiam daemonibus corpora, sicut doctis hominibus visum est, ex isto aere crasso atque umido, cuius impulsus vento flante sentitur. Quod genus elementi si nihil igne perpeti posset, non ureret fervefactus in balneis. Ut enim urat, prior uritur facitque cum patitur. Si autem quisquam nulla habere corpora daemones adseverat, non est de hac re aut laborandum operosa inquisitione aut contentiosa disputatione certandum. Cur enim non dicamus, quamvis miris, tamen veris modis etiam spiritus incorporeos posse poena corporalis ignis affligi, si spiritus hominum, etiam ipsi profecto incorporei, et nunc potuerunt includi corporalibus membris et tunc poterunt corporum suorum vinculis insolubiliter alligari? Adhaerebunt ergo, si eis nulla sunt corpora, spiritus daemonum, immo spiritus daemones, licet incorporei corporeis ignibus cruciandi, non ut ignes ipsi, quibus adhaerebunt, eorum iunctura inspirentur et animalia fiant, quae constent spiritu et corpore, sed, ut dixi, miris et ineffabilibus modis adhaerendo, accipientes ex ignibus poenam, non dantes ignibus vitam; quia et iste alius modus, quo corporibus adhaerent spiritus et animalia fiunt, omnino mirus est nec comprehendi ab homine potest, et hoc ipse homo est.

... daemones et homines excruciat.

10. 2. Dicerem quidem sic arsuros sine ullo suo corpore spiritus, sicut ardebat apud inferos ille dives, quando dicebat: Crucior in hac flamma 50, nisi convenienter responderi cernerem talem fuisse illam flammam, quales oculi quos levavit et Lazarum vidit, qualis lingua cui umorem exiguum desideravit infundi, qualis digitus Lazari de quo id sibi fieri postulavit; ubi tamen erant sine corporibus animae. Sic ergo incorporalis et illa flamma qua exarsit et illa guttula quam poposcit, qualia sunt etiam visa dormientium sive in ecstasi cernentium res incorporales, habentes tamen similitudinem corporum. Nam et ipse homo cum spiritu, non corpore, sit in talibus visis, ita se tamen tunc similem suo corpori videt, ut discernere omnino non possit. At vero gehenna illa, quod etiam stagnum ignis et sulphuris dictum est 51, corporeus ignis erit et cruciabit corpora damnatorum, aut et hominum et daemonum, solida hominum, aeria daemonum, aut tantum hominum corpora cum spiritibus, daemones autem spiritus sine corporibus haerentes sumendo poenam, non impertiendo vitam corporalibus ignibus. Unus quippe utrisque ignis erit, sicut Veritas dixit 52.

Non tempore perpenditur aequitas poenarum.

11. Si autem quidam eorum, contra quos defendimus civitatem Dei, iniustum putant, ut pro peccatis quamlibet magnis, parvo scilicet tempore perpetratis, poena quisque damnetur aeterna, quasi ullius id umquam iustitia legis attendat, ut tanta mora temporis quisque puniatur, quanta mora temporis unde puniretur admisit: octo genera poenarum in legibus esse scribit Tullius, damnum, vincla, verbera, talionem, ignominiam, exilium, mortem, servitutem. Quid horum est quod in breve tempus pro cuiusque peccati celeritate coartetur, ut tanta vindicetur morula, quanta deprehenditur perpetratum, nisi forte talio? Id enim agit, ut hoc patiatur quisque quod fecit. Unde illud est Legis: Oculum pro oculo, dentem pro dente 53. Fieri enim potest, ut tam brevi tempore quisque amittat oculum severitate vindictae, quam tulit ipse alteri improbitate peccati quisque amittat oculum severitate vindictae, quam tulit ipse alteri improbitate peccati. Porro autem si alienae feminae osculum infixum rationis sit verbere vindicare, nonne qui illud puncto temporis fecerit, incomparabili horarum spatio verberatur et suavitas voluptatis exiguae diuturno dolore punitur? Quid, in vinculis numquid tamdiu quisque iudicandus est esse debere, quamdiu fecit unde meruit alligari; cum iustissime annosas poenas servus in compedibus pendat, qui verbo aut ictu celerrime transeunte vel lacessivit dominum vel plagavit? Iam vero damnum, ignominia, exilium, servitus cum plerumque sic infliguntur, ut nulla venia relaxentur, nonne pro huius vitae modo similia poenis videntur aeternis? Ideo quippe aeterna esse non possunt, quia nec ipsa vita, quae his plectitur, porrigitur in aeternum; et tamen peccata, quae vindicantur longissimi temporis poenis, brevissimo tempore perpetrantur; nec quisquam exstitit qui censeret tam cito nocentium finienda esse tormenta, quam cito factum est vel homicidium vel adulterium vel sacrilegium vel quodlibet aliud scelus non temporis longitudine, sed iniquitatis et impietatis magnitudine metiendum. Qui vero pro aliquo grandi crimine morte multatur, numquid mora qua occiditur, quae perbrevis est, eius supplicium leges aestimant et non quod eum in sempiternum auferunt de societate viventium? Quod est autem de ista civitate mortali homines supplicio primae mortis, hoc est de illa civitate immortali homines supplicio secundae mortis auferre. Sicut enim non efficiunt leges huius civitatis, ut in eam quisque revocetur occisus: sic nec illius, ut in vitam revocetur aeternam secunda morte damnatus. Quomodo ergo verum est, inquiunt, quod ait Christus vester: In qua mensura mensi fueritis, in ea remetietur vobis 54, si temporale peccatum supplicio punitur aeterno? Nec attendunt non propter aequale temporis spatium, sed propter vicissitudinem mali, id est ut qui mala fecerit mala patiatur, eamdem dictam fuisse mensuram. Quamvis hoc in ea re proprie possit accipi, de qua Dominus cum hoc diceret loquebatur, id est de iudiciis et condemnationibus. Proinde qui iudicat et condemnat iniuste, si iudicatur et condemnatur iuste, in eadem mensura recipit, quamvis non hoc quod dedit. Iudicio enim fecit, iudicio patitur; quamvis fecerit damnatione quod iniquum est, patiatur damnatione quod iustum est.

Aequitas est in Dei iustitia et misericordia.

12. Sed poena aeterna ideo dura et iniusta sensibus videtur humanis, quia in hac infirmitate moribundorum sensuum deest ille sensus altissimae purissimaeque sapientiae, quo sentiri possit quantum nefas in illa prima praevaricatione commissum sit. Quanto enim magis homo fruebatur Deo, tanto maiore impietate dereliquit Deum et factus est malo dignus aeterno, qui hoc in se peremit bonum, quod esse posset aeternum. Hinc est universa generis humani massa damnata; quoniam, qui hoc primus admisit, cum ea quae in illo fuerat radicata sua stirpe punitus est, ut nullus ab hoc iusto debitoque supplicio nisi misericordia et indebita gratia liberetur atque ita dispertiatur genus humanum, ut in quibusdam demonstretur quid valeat misericors gratia, in ceteris quid iusta vindicta. Neque enim utrumque demonstraretur in omnibus, quia, si omnes remanerent in poenis iustae damnationis, in nullo appareret misericors gratia; rursus si omnes a tenebris transferrentur in lucem, in nullo appareret veritas ultionis. In qua propterea multo plures quam in illa sunt, ut sic ostendatur quid omnibus deberetur. Quod si omnibus redderetur, iustitiam vindicantis iuste nemo reprehenderet; quia vero tam multi exinde liberantur, est unde agantur maximae gratiae gratuito muneri liberantis.

Purgatoriae sunt poenae in vita et post mortem (13-16)

Platonici purgatorias putant omnes poenas.

13. Platonici quidem, quamvis impunita nulla velint esse peccata, tamen omnes poenas emendationi adhiberi putant, vel humanis inflictas legibus vel divinis, sive in hac vita sive post mortem, si aut parcatur hic cuique aut ita plectatur ut hic non corrigatur. Hinc est Maronis illa sententia, ubi, cum dixisset de terrenis corporibus moribundisque membris, quod animae
Hinc metuunt cupiuntque, dolent gaudentque,
nec auras
Suspiciunt, clausae tenebris et carcere caeco
,
secutus adiunxit atque ait:
Quin et supremo cum lumine vita reliquit
(id est cum die novissimo reliquit eas ista vita),
Non tamen (inquit) omne malum miseris, nec
funditus omnes
Corporeae excedunt pestes, penitusque necesse est
Multa diu concreta modis inolescere miris.
Ergo exercentur poenis veterumque malorum
Supplicia expendunt; aliae panduntur inanes
Suspensae ad ventos, aliis sub gurgite vasto
Infectum eluitur scelus aut exuritur igni
 55.
Qui hoc opinantur, nullas poenas nisi purgatorias volunt esse post mortem, ut, quoniam terris superiora sunt elementa aqua, aer, ignis, ex aliquo istorum mundetur per expiatorias poenas, quod terrena contagione contractum est. Aer quippe accipitur in eo quod ait: Suspensae ad ventos; aqua in eo quod ait: Sub gurgite vasto; ignis autem suo nomine expressus est, cum dixit: Aut exuritur igni. Nos vero etiam in hac quidem mortali vita esse quasdam poenas purgatorias confitemur, non quibus affliguntur, quorum vita vel non inde fit melior vel potius inde fit peior; sed illis sunt purgatoriae, qui eis coherciti corriguntur. Ceterae omnes poenae, sive temporariae sive sempiternae, sicut unusquisque divina providentia tractandus est, inferuntur vel pro peccatis sive praeteritis sive in quibus adhuc vivit ille qui plectitur, vel pro exercendis declarandisque virtutibus per homines et angelos seu bonos seu malos. Nam etsi quisque mali aliquid alterius improbitate vel errore patiatur, peccat quidem homo, qui vel ignorantia vel iniustitia cuiquam mali aliquid facit; sed non peccat Deus, qui iusto, quamvis occulto, iudicio fieri sinit. Sed temporarias poenas alii in hac vita tantum, alii post mortem, alii et nunc et tunc, verum tamen ante iudicium illud severissimum novissimumque patiuntur. Non autem omnes veniunt in sempiternas poenas, quae post illud iudicium sunt futurae, qui post mortem sustinent temporales. Nam quibusdam, quod in isto non remittitur, remitti in futuro saeculo 56, id est, ne futuri saeculi aeterno supplicio puniantur, iam supra diximus.

Et in vita infantes quoque poenas luunt.

14. Rarissimi sunt autem qui nullas in hac vita, sed tantum post eam poenas luunt. Fuisse tamen aliquos, qui usque ad decrepitam senectutem ne levissimam quidem febriculam senserint quietamque duxerint vitam, et ipsi novimus et audivimus; quamquam vita ipsa mortalium tota poena sit, quia tota temptatio est, sicut sacrae Litterae personant, ubi scriptum est: Numquid non temptatio est vita humana super terram? 57. Non enim parva poena est ipsa insipientia vel imperitia, quae usque adeo fugienda merito iudicatur, ut per poenas doloribus plenas pueri cogantur quaeque artificia vel litteras discere; ipsumque discere, ad quod poenis adiguntur, tam poenale est eis, ut nonnumquam ipsas poenas, per quas compelluntur discere, malint ferre quam discere. Quis autem non exhorreat et mori eligat, si ei proponatur aut mors perpetienda aut rursus infantia? Quae quidem quod non a risu, sed a fletu orditur hanc lucem, quid malorum ingressa sit nesciens prophetat quodam modo. Solum, quando natus est, ferunt risisse Zoroastrem 58, nec ei boni aliquid monstrosus risus ille portendit. Nam magicarum artium fuisse perhibetur inventor; quae quidem illi nec ad praesentis vitae vanam felicitatem contra suos inimicos prodesse potuerunt; a Nino quippe rege Assyriorum, cum esset ipse Bactrianorum, bello superatus est 59. Prorsus quod scriptum est: Grave iugum super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum usque in diem sepulturae in matrem omnium 60, usque adeo impleri necesse est, ut ipsi parvuli per lavacrum regenerationis ab originalis peccati, quo solo tenebantur, vinculo iam soluti mala multa patientes nonnulli et incursus spirituum malignorum aliquando patiantur. Quae quidem passio absit ut eis obsit, si hanc vitam in illa aetate etiam ipsa passione ingravescente et animam de corpore excludente finierint.

Christus nos iustificat.

15. Verumtamen in gravi iugo, quod positum est super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum usque in diem sepulturae in matrem omnium, etiam hoc malum mirabile reperitur, ut sobrii simus atque intellegamus hanc vitam de peccato illo nimis nefario, quod in paradiso perpetratum est, factam nobis esse poenalem totumque, quod nobiscum agitur per Testamentum Novum, non pertinere nisi ad novi saeculi hereditatem novam, ut hic pignore accepto illud cuius hoc pignus est suo tempore consequamur, nunc autem ambulemus in spe et proficientes de die in diem spiritu facta carnis mortificemus 61. Novit enim Dominus qui sunt eius 62; et quotquot Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei 63, sed gratia, non natura. Unicus enim natura Dei Filius propter nos misericordia factus est hominis filius, ut nos, natura filii hominis, filii Dei per illum gratia fieremus. Manens quippe ille immutabilis naturam nostram, in qua nos susciperet, suscepit a nobis et tenax divinitatis suae nostrae infirmitatis particeps factus est; ut nos in melius commutati, quod peccatores mortalesque sumus, eius immortalis et iusti participatione amittamus et, quod in natura nostra bonum fecit, impletum summo bono in eius naturae bonitate servemus. Sicut enim per unum hominem peccantem in hoc tam grave malum devenimus 64, ita per unum hominem eumdemque Deum iustificantem ad illud bonum tam sublime veniemus. Nec quisquam se debet ab isto ad illum transisse confidere, nisi cum ibi fuerit, ubi temptatio nulla erit; nisi pacem tenuerit, quam belli huius, in quo caro concupiscit adversus spiritum et spiritus adversus carnem 65, multis et variis certaminibus quaerit. Hoc autem bellum numquam ullum esset, si natura humana per liberum arbitrium in rectitudine, in qua facta est, perstitisset. Nunc vero, quae pacem felix cum Deo habere noluit, secum pugnat infelix, et cum sit hoc malum miserabile, melius est tamen quam priora vitae huius. Melius confligitur quippe cum vitiis, quam sine ulla conflictione dominantur. Melius est, inquam, bellum cum spe pacis aeternae quam sine ulla liberationis cogitatione captivitas. Cupimus quidem etiam hoc bello carere et ad capessendam ordinatissimam pacem, ubi firmissima stabilitate potioribus inferiora subdantur, igne divini amoris accendimur. Sed si (quod absit) illius tanti boni spes nulla esset, malle debuimus in huius conflictationis molestia remanere quam vitiis in nos dominationem non eis resistendo permittere.

In Christo nos iustificari oportet.

16. Verum tanta est Dei misericordia in vasa misericordiae 66, quae praeparavit in gloriam, ut etiam prima hominis aetas, id est infantia, quae sine ullo renisu subiacet carni, et secunda, quae pueritia nuncupatur, ubi nondum ratio suscepit hanc pugnam et fere sub omnibus vitiosis delectationibus iacet, quia, licet fari iam valeat et ideo infantiam transisse videatur, nondum in ea est praecepti capax infirmitas mentis, si sacramenta Mediatoris acceperit, etiamsi hanc in eis annis vitam finiat, translata scilicet a potestate tenebrarum in regnum Christi non solum poenis non praeparetur aeternis, sed ne ulla quidem post mortem purgatoria tormenta patiatur. Sufficit enim sola spiritalis regeneratio, ne post mortem obsit quod carnalis generatio cum morte contraxit. Cum autem ventum fuerit ad aetatem, quae praeceptum iam capit et subdi potest legis imperio, suscipiendum est bellum contra vitia et gerendum acriter, ne ad damnabilia peccata perducat. Et si quidem nondum victoriarum consuetudine roborata sunt, facilius vincuntur et cedunt; si autem vincere atque imperare consuerunt, laboriosa difficultate superantur. Neque id fit veraciter atque sinceriter nisi verae delectatione iustitiae; haec est autem in fide Christi. Nam si lex iubens adsit et spiritus iuvans desit, per ipsam prohibitionem desiderio crescente atque vincente peccati etiam reatus praevaricationis accedit. Nonnumquam sane apertissima vitia aliis vitiis vincuntur occultis, quae putantur esse virtutes, in quibus regnat superbia et quaedam sibi placendi altitudo ruinosa. Tunc itaque victa vitia deputanda sunt, cum Dei amore vincuntur, quem nisi Deus ipse non donat nec aliter nisi per Mediatorem Dei et hominum, hominem Christum Iesum 67, qui factus est particeps mortalitatis nostrae, ut nos participes faceret divinitatis suae. Paucissimi autem sunt tantae felicitatis, ut ab ipsa ineunte adulescentia nulla damnabilia peccata committant vel in flagitiis vel in facinoribus vel in nefariae cuiusquam impietatis errore, sed magna spiritus largitate opprimant, quidquid eis posset carnali delectatione dominari. Plurimi vero praecepto legis accepto, cum prius victi fuerint praevalentibus vitiis et praevaricatores eius effecti, tunc ad gratiam confugiunt adiuvantem, qua fiant et amarius paenitendo et vehementius pugnando prius Deo subdita atque ita carni praeposita mente victores. Quisquis igitur cupit poenas evadere sempiternas, non solum baptizetur, verum etiam iustificetur in Christo, ac sic vere transeat a diabolo ad Christum. Purgatorias autem poenas nullas futuras opinetur, nisi ante illud ultimum tremendumque iudicium. Nequaquam tamen negandum est etiam ipsum aeternum ignem pro diversitate meritorum quamvis malorum aliis leviorem, aliis futurum esse graviorem, sive ipsius vis atque ardor pro poena digna cuiusque varietur, sive ipse aequaliter ardeat sed non aequali molestia sentiatur.

Quae de vita futura Origenis misericordes cogitaverint (17-22)

1) Sempiternae non erunt poenae angelis et hominibus?

17. Nunc iam cum misericordibus nostris agendum esse video et pacifice disputandum, qui vel omnibus illis hominibus, quos iustissimus iudex dignos gehennae supplicio iudicabit, vel quibusdam eorum nolunt credere poenam sempiternam futuram, sed post certi temporis metas pro cuiusque peccati quantitate longioris sive brevioris eos inde existimant liberandos. Qua in re misericordior profecto fuit Origenes 68, qui et ipsum diabolum atque angelos eius post graviora pro meritis et diuturniora supplicia ex illis cruciatibus eruendos et sociandos sanctis angelis credidit. Sed illum et propter hoc et propter alia nonnulla et maxime propter alternantes sine cessatione beatitudines et miserias et statutis saeculorum intervallis ab istis ad illas atque ab illis ad istas itus ac reditus interminabiles non immerito reprobavit Ecclesia; quia et hoc, quod misericors videbatur, amisit faciendo sanctis veras miserias, quibus poenas luerent, et falsas beatitudines, in quibus verum ac securum, hoc est sine timore certum, sempiterni boni gaudium non haberent. Longe autem aliter istorum misericordia humano errat affectu, qui hominum illo iudicio damnatorum miserias temporales, omnium vero qui vel citius vel tardius liberantur aeternam felicitatem putant. Quae sententia si propterea bona et vera quia misericors est, tanto erit melior et verior quanto misericordior. Extendatur ergo ac profundatur fons huius misericordiae usque ad damnatos angelos saltem post multa atque prolixa quantumlibet saecula liberandos. Cur usque universam naturam manat humanam, et cum ad angelicam ventum fuerit, mox arescit? Non audent tamen se ulterius miserando porrigere et ad liberationem ipsius quoque diaboli pervenire. Verum si aliquis audeat, vincit nempe istos. Et tamen tanto invenitur errare deformius et contra recta Dei verba perversius, quanto sibi videtur sentire clementius..

Quoniam sancti in Dei iudicio orabunt...

18. 1. Sunt etiam, quales in collocutionibus nostris ipse sum expertus, qui, cum venerari videantur Scripturas sanctas, moribus improbandi sunt et agendo causam suam multo maiorem quam isti misericordiam Deo tribuunt erga humanum genus. Dicunt enim de malis et infidelibus hominibus divinitus quidem verum praedictum esse, quod digni sunt; sed cum ad iudicium ventum fuerit, misericordiam esse superaturam. Donabit enim eos, inquiunt, misericors Deus precibus et intercessionibus sanctorum suorum 69. Si enim orabant pro illis, quando eos patiebantur inimicos, quanto magis quando videbunt humiles supplicesque prostratos! Neque enim credendum est, aiunt, tunc amissuros sanctos viscera misericordiae, cum fuerint plenissimae ac perfectissimae sanctitatis, ut, qui tunc orabant pro inimicis suis, quando et ipsi sine peccato non erant, tunc non orent pro supplicibus suis, quando nullum coeperint habere peccatum. Aut vero Deus tunc eos non exaudiet tot et tales filios suos, quando in tanta eorum sanctitate nullum inveniet orationis impedimentum? Testimonium vero Psalmi et illi quidem, qui permittunt infideles atque impios homines saltem longo tempore cruciari et postea de malis omnibus erui, sed magis isti pro se dicunt esse, ubi legitur: Numquid obliviscetur misereri Deus aut continebit in ira sua miserationes suas? 70. Ira eius est, inquiunt, ut omnes indigni beatitudine sempiterna ipso iudicante puniantur supplicio sempiterno. Sed si vel longum vel prorsus ullum esse permiserit, profecto, ut possit hoc fieri, continebit in ira sua miserationes suas, quod eum Psalmus dicit non esse facturum. Non enim ait: "Numquid diu continebit in ira sua miserationes suas?" sed quod prorsus non continebit ostendit.

2) . ..salus erit omnibus hominibus?

18. 2. Sic ergo isti volunt iudicii Dei comminationem non esse mendacem, quamvis sit neminem damnaturus, quemadmodum eius comminationem, qua dixit eversurum se esse Ninivem civitatem 71, mendacem non possumus dicere; et tamen factum non est, inquiunt, quod sine ulla condicione praedixit. Non enim ait: "Ninive evertetur, si non egerint paenitentiam seque correxerint"; sed hoc non addito praenuntiavit futuram eversionem illius civitatis. Quam comminationem propterea veracem putant, quia hoc praedixit Deus quod vere digni erant pati, quamvis hoc non esset ipse facturus. Nam etsi paenitentibus pepercit, inquiunt, utique illos paenitentiam non ignorabat acturos, et tamen absolute ac definite eorum eversionem futuram esse praedixit. Hoc ergo erat, inquiunt, in veritate severitatis, quia id erant digni; sed in ratione miserationis non erat, quam non continuit in ira sua, ut ab ea poena supplicibus parceret, quam fuerat contumacibus comminatus. Si ergo tunc pepercit, aiunt, quando sanctum suum Prophetam fuerat parcendo contristaturus, quanto magis tunc miserabilius supplicantibus parcet, quando ut parcat omnes sancti eius orabunt! Sed hoc, quod ipsi suis cordibus suspicantur, ideo putant Scripturas tacuisse divinas, ut multi se corrigant vel prolixarum vel aeternarum timore poenarum, et sint qui possint orare pro eis, qui non se correxerint; nec tamen opinantur omni modo id eloquia divina tacuisse. Nam quo pertinet, inquiunt, quod scriptum est: Quam multa multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te 72, nisi ut intellegamus propter timorem fuisse absconditam misericordiae divinae tam multam secretamque dulcedinem? Addunt etiam propterea dixisse Apostolum: Conclusit enim Deus omnes in infidelitate, ut omnium misereatur 73, quo significaret, quod ab illo nemo damnabitur. Nec isti tamen, qui hoc sentiunt, hanc opinationem suam usque ad liberationem vel nullam damnationem diaboli atque angelorum eius extendunt; humana quippe circa solos homines moventur misericordia et causam maxime agunt suam, per generalem in genus humanum quasi Dei miserationem impunitatem falsam suis perditis moribus pollicentes; ac per hoc superabunt eos in praedicanda Dei misericordia, qui hanc impunitatem etiam principi daemonum et eius satellitibus pollicentur.

3) Omnes baptismate abluti salvi erunt?

19. Item sunt alii ab aeterno supplicio liberationem nec ipsis saltem omnibus hominibus promittentes, sed tantummodo Christi baptismate ablutis, qui participes fiunt corporis eius, quomodolibet vixerint, in quacumque haeresi vel impietate fuerint, propter illud quod ait Iesus: Hic est panis qui de caelo descendit, ut, si quis ex ipso manducaverit, non moriatur. Ego sum panis vivus, qui de caelo descendi. Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum 74. Ab aeterna ergo morte, inquiunt, necesse est istos erui et ad vitam aeternam quandocumque perduci.

4) Ii salvi erunt qui in catholica Ecclesia sacramenta sumpserunt?

20. Item sunt, qui hoc nec omnibus habentibus baptismatis Christi et eius corporis sacramentum, sed solis catholicis quamvis male viventibus pollicentur, quia non solo sacramento, sed re ipsa manducaverunt corpus Christi, in ipso eius corpore constituti, de quo dicit Apostolus: Unus panis, unum corpus multi sumus 75; ut, etiamsi postea in aliquam haeresim vel etiam in gentilium idololatriam lapsi fuerint, tantum quia in corpore Christi, id est in catholica Ecclesia, sumpserunt baptismum Christi et manducaverunt corpus Christi, non moriantur in aeternum, sed vitam quandoque consequantur aeternam; atque illa omnis impietas, quanto maior fuerit, non eis valeat ad aeternitatem, sed ad diuturnitatem magnitudinemque poenarum.

5) Ii qui in Ecclesia perseveraverint, etsi peccent, salvi erunt?

21. Sunt autem, qui propter id quod scriptum est: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit 76, non nisi in Ecclesia catholica perseverantibus, quamvis in ea male viventibus, hoc promittunt, per ignem videlicet salvandis merito fundamenti, de quo ait Apostolus: Fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id, quod positum est, quod est Christus Iesus. Si quis autem aedificat super fundamentum aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, fenum, stipulam: uniuscuiusque opus manifestabitur; dies enim declarabit, quoniam in igne revelabitur, et uniuscuiusque opus quale sit ignis probabit. Si cuius opus permanserit quod superaedificavit, mercedem accipiet. Si cuius autem opus arserit, damnum patietur; ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem 77. Dicunt ergo cuiuslibet vitae catholicum Christianum Christum habere in fundamento, quod fundamentum nulla haeresis habet a corporis eius unitate praecisa; et ideo propter hoc fundamentum, etiamsi malae vitae fuerit catholicus Christianus, velut qui superaedificaverit ligna, fenum, stipulam, putant eum salvum fieri per ignem, id est post poenas ignis illius liberari, quo igne in ultimo iudicio punientur mali.

6) Qui eleemosynas fecerint, etsi peccent, salvi erunt?

22. Comperi etiam quosdam putare eos tantummodo arsuros illius aeternitate supplicii, qui pro peccatis suis facere dignas elemosynas neglegunt, iuxta illud apostoli Iacobi: Iudicium autem sine misericordia illi, qui non fecit misericordiam 78. Qui ergo fecit, inquiunt, quamvis mores in melius non mutaverit, sed inter ipsas suas elemosynas nefarie ac nequiter vixerit, iudicium illi cum misericordia futurum est, ut aut nulla damnatione plectatur aut post aliquod tempus sive parvum sive prolixum ab illa damnatione liberetur. Ideo iudicem ipsum vivorum atque mortuorum noluisse existimant aliud commemorare se esse dicturum sive dextris, quibus est vitam daturus aeternam, sive sinistris, quos aeterno supplicio damnaturus 79, nisi elemosynas sive factas sive non factas. Ad hoc pertinere aiunt et in oratione Dominica quotidianam postulationem: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris 80. Quisquis enim illi, qui in eum peccavit, dimittit ignoscendo peccatum, procul dubio elemosynam facit. Quam rem Dominus ipse sic commendavit, ut diceret: Si enim dimiseritis peccata hominibus, dimittet vobis et Pater vester peccata vestra; si autem non dimiseritis hominibus, neque Pater vester, qui in caelis est, dimittet vobis 81. Ergo et ad hoc genus elemosynarum pertinet quod ait apostolus Iacobus iudicium futurum sine misericordia ei, qui non fecit misericordiam. Nec dixit Dominus, inquiunt, magna vel parva, sed: Dimittet vobis Pater vester peccata vestra, si et vos dimiseritis hominibus. Ac per hoc putant etiam eis, qui perdite vixerint donec claudant diem vitae huius extremum, per hanc orationem, qualiacumque et quantacumque fuerint, omnia quotidie peccata dimitti, sicut ipsa quotidie frequentatur oratio, si hoc tantummodo custodire meminerint, ut quando ab eis veniam petunt, qui eos peccato qualicumque laeserunt, ex corde dimittant. Cum ad haec omnia Deo donante respondero, liber iste claudendus est.

Misericordes verbo Dei redarguuntur (23-27)

1) In Verbo Dei aeternae erunt poenae diabolo et angelis eius.

23. Ac primum quaeri oportet atque cognosci, cur Ecclesia ferre nequiverit hominum disputationem diabolo etiam post maximas et diuturnissimas poenas purgationem vel indulgentiam pollicentem. Neque enim tot sancti et sacris veteribus ac novis Litteris eruditi mundationem et regni caelorum beatitudinem post qualiacumque et quantacumque supplicia qualibuscumque et quantiscumque angelis inviderunt, sed potius viderunt divinam vacuari vel infirmari non posse sententiam, quam se Dominus praenuntiavit in iudicio prolaturum atque dicturum: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius 82 (sic quippe ostendit aeterno igne diabolum et angelos eius arsuros); et quod scriptum est in Apocalypsi: Diabolus, qui seducebat eos, missus est in stagnum ignis et sulphuris, quo et bestia et pseudopropheta; et cruciabuntur die et nocte in saecula saeculorum 83. Quod ibi dictum est aeternum, hic dictum est in saecula saeculorum, quibus verbis nihil Scriptura divina significare consuevit, nisi quod finem non habet temporis. Quamobrem prorsus nec alia causa nec iustior atque manifestior inveniri potest, cur verissima pietate teneatur fixum et immobile nullum regressum ad iustitiam vitamque sanctorum diabolum et angelos eius habituros, nisi quia Scriptura, quae neminem fallit, dicit eis Deum non pepercisse, et sic ab illo esse interim praedamnatos, ut carceribus caliginis inferi retrusi 84 traderentur servandi atque ultimo iudicio puniendi, quando eos aeternus ignis accipiet, ubi cruciabuntur in saecula saeculorum. Quod si ita est, quomodo ab huius aeternitate poenae vel universi vel quidam homines post quantumlibet temporis subtrahentur, ac non statim enervabitur fides, qua creditur sempiternum daemonum futurum esse supplicium? Si enim quibus dicetur: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius, vel universi vel aliqui eorum non semper ibi erunt, quid causae est cur diabolus et angeli eius semper ibi futuri esse credantur? An forte Dei sententia, quae in malos et angelos et homines proferetur, in angelos vera erit, in homines falsa? Ita plane hoc erit, si non quod Deus dixit, sed quod suspicantur homines plus valebit. Quod fieri quia non potest, non argumentari adversus Deum, sed divino potius, dum tempus est, debent parere praecepto, qui sempiterno cupiunt carere supplicio. Deinde quale est aeternum supplicium pro igne diuturni temporis existimare et vitam aeternam credere sine fine, cum Christus eodem ipso loco, in una eademque sententia dixerit utrumque complexus: Sic ibunt isti in supplicium aeternum, iusti autem in vitam aeternam 85? Si utrumque aeternum, profecto aut utrumque cum fine diuturnum aut utrumque sine fine perpetuum debet intellegi. Par pari enim relata sunt, hinc supplicium aeternum, inde vita aeterna. Dicere autem in hoc uno eodemque sensu: "Vita aeterna sine fine erit, supplicium aeternum finem habebit", multum absurdum est. Unde, quia vita aeterna sanctorum sine fine erit, supplicium quoque aeternum quibus erit finem procul dubio non habebit.

2) Et hominibus poenae erunt aeternae quia sancti pro eis non orabunt.

24. 1. Hoc autem et adversus eos valet, qui suas agentes causas contra Dei venire verba velut misericordia maiore conantur, ut ideo videlicet vera sint, quia ea, quae dixit homines esse passuros, pati digni sunt, non quia passuri sunt. Donabit enim eos, inquiunt, precibus sanctorum suorum, etiam tunc tanto magis orantium pro inimicis suis, quanto sunt utique sanctiores, eorumque efficacior est oratio et exauditione Dei dignior, iam nullum habentium omnino peccatum. Cur ergo eadem perfectissima sanctitate et cuncta impetrare valentibus mundissimis et misericordissimis precibus etiam pro angelis non orabunt, quibus paratus est ignis aeternus, ut Deus sententiam suam mitiget et reflectat in melius eosque ab illo igne faciat alienos? An erit forsitan quisquam, qui et hoc futurum esse praesumat affirmans etiam sanctos angelos simul cum sanctis hominibus, qui tunc aequales erunt angelis Dei, pro damnandis et angelis et hominibus oraturos, ut misericordia non patiantur, quod veritate merentur pati? Quod nemo sanae fidei dixit, nemo dicturus est. Alioquin nulla causa est, cur non etiam nunc pro diabolo et angelis eius oret Ecclesia, quam Magister Deus pro inimicis suis iussit orare. Haec igitur causa, qua fit ut nunc Ecclesia non oret pro malis angelis, quos suos esse novit inimicos, eadem ipsa causa est, qua fiet ut in illo tunc iudicio etiam pro hominibus aeterno igne cruciandis, quamvis perfecta sit sanctitate, non oret. Nunc enim propterea pro eis orat, quos in genere humano habet inimicos, quia tempus est paenitentiae fructuosae. Nam quid maxime pro eis orat, nisi ut det illis Deus, sicut dicit Apostolus, paenitentiam et resipiscant de diaboli laqueis, a quo captivi tenentur secundum ipsius voluntatem 86? Denique si de aliquibus ita certa esset, ut qui sint illi etiam nosset, qui, licet adhuc in hac vita sint constituti, tamen praedestinati sunt in aeternum ignem ire cum diabolo: tam pro eis non oraret, quam nec pro ipso. Sed quia de nullo certa est, orat pro omnibus dumtaxat hominibus inimicis suis in hoc corpore constitutis; nec tamen pro omnibus exauditur. Pro his enim solis exauditur, qui, etsi adversantur Ecclesiae, ita sunt tamen praedestinati, ut pro eis exaudiatur Ecclesia et filii efficiantur Ecclesiae. Si qui autem usque ad mortem habebunt cor impaenitens nec ex inimicis convertentur in filios, numquid iam pro eis, id est, pro talium defunctorum spiritibus, orat Ecclesia? Quid ita, nisi quia in parte iam diaboli computatur, qui cum esset in corpore non est translatus ad Christum?

Aliud dixit Dei Verbum.

24. 2. Eadem itaque causa est, cur non oretur tunc pro hominibus aeterno igne puniendis, quae causa est, ut neque nunc neque tunc oretur pro angelis malis; quae itidem causa est, ut, quamvis pro hominibus, tamen iam nec nunc oretur pro infidelibus impiisque defunctis. Nam pro defunctis quibusdam vel ipsius Ecclesiae vel quorumdam piorum exauditur oratio sed pro his, quorum in Christo regeneratorum nec usque adeo vita in corpore male gesta est, ut tali misericordia iudicentur digni non esse, nec usque adeo bene, ut talem misericordiam reperiantur necessariam non habere; sicut etiam facta resurrectione mortuorum non deerunt, quibus post poenas, quas patiuntur spiritus mortuorum, impertiatur misericordia, ut in ignem non mittantur aeternum. Neque enim de quibusdam veraciter diceretur, quod non eis remittatur neque in hoc saeculo neque in futuro 87, nisi essent quibus, etsi non in isto, tamen remittitur in futuro. Sed cum dictum fuerit a iudice vivorum atque mortuorum: Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi, et aliis e contrario: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius, et ierint isti in supplicium aeternum, iusti autem in vitam aeternam 88; nimiae praesumptionis est dicere cuiquam eorum aeternum supplicium non futurum, quo Deus ituros in supplicium dixit aeternum, et per huius praesumptionis persuasionem facere, ut de ipsa quoque vita vel desperetur vel dubitetur aeterna.

Permanet ira Dei.

24. 3. Nemo itaque sic intellegat Psalmum canentem: Numquid obliviscetur misereri Deus, aut continebit in ira sua miserationes suas? 89 ut opinetur de hominibus bonis veram, de malis falsam, aut de bonis hominibus et malis angelis veram, de malis autem hominibus falsam Dei esse sententiam. Hoc enim, quod ait Psalmus, ad vasa misericordiae pertinet et ad filios promissionis, quorum erat unus etiam ipse Propheta, qui cum dixisset: Numquid obliviscetur misereri Deus aut continebit in ira sua miserationes suas? continuo subiecit: Et dixi: Nunc coepi, haec est immutatio dexterae Excelsi 90. Exposuit profecto quid dixerit: Numquid continebit in ira sua miserationes suas? Ira enim Dei est etiam ista vita mortalis, ubi homo vanitati similis factus est; dies eius velut umbra praetereunt 91. In qua tamen ira non obliviscitur misereri Deus, faciendo solem suum oriri super bonos et malos et pluendo super iustos et iniustos 92, ac sic non continet in ira sua miserationes suas; maximeque in eo, quod expressit hic Psalmus dicendo: Nunc coepi, haec est immutatio dexterae Excelsi, quoniam in hac ipsa aerumnosissima vita, quae ira Dei est, vasa misericordiae mutat in melius, quamvis adhuc in huius corruptionis miseria maneat ira eius, quia nec in ipsa ira sua continet miserationes suas. Cum ergo isto modo compleatur divini illius cantici veritas, non est eam necesse etiam illic intellegi, ubi non pertinentes ad civitatem Dei sempiterno supplicio punientur. Sed quibus placet istam sententiam usque ad illa impiorum tormenta protendere, saltem sic intellegant, ut manente in eis ira Dei, quae in aeterno est praenuntiata supplicio, non contineat Deus in hac ira sua miserationes suas et faciat eos non tanta quanta digni sunt poenarum atrocitate cruciari; non ut eas poenas vel numquam subeant vel aliquando finiant, sed ut eas mitiores quam merita sunt eorum levioresque patiantur. Sic enim et ira Dei manebit, et in ipsa ira sua miserationes suas non continebit. Quod quidem non ideo confirmo, quoniam non resisto.

Nec valet Ninivitarum exemplum.

24. 4. Ceterum eos, qui putant minaciter potius quam veraciter dictum: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum 93; et: Ibunt isti in supplicium aeternum 94; et: Cruciabuntur in saecula saeculorum 95; Vermis eorum non morietur et ignis non exstinguetur 96; et cetera huiusmodi, non tam ego, quam ipsa Scriptura divina planissime atque plenissime redarguit ac refellit. Ninevitae quippe in hac vita egerunt paenitentiam 97 et ideo fructuosam, velut in hoc agro seminantes, in quo Deus voluit cum lacrimis seminari, quod postea cum laetitia meteretur 98; et tamen quis negabit, quod Dominus praedixit in eis fuisse completum, nisi parum advertat, quemadmodum peccatores Deus non solum iratus, verum etiam miseratus evertat? Evertuntur enim peccatores duobus modis, aut sicut Sodomitae, ut pro peccatis suis ipsi homines puniantur, aut sicut Ninevitae, ut ipsa hominum peccata paenitendo destruantur. Factum est ergo quod praedixit Deus; eversa est Nineve quae mala erat, et bona aedificata est quae non erat 99. Stantibus enim moenibus atque domibus eversa est civitas in perditis moribus. Ac sic, quamvis Propheta fuerit contristatus, quia non est factum quod illi homines timuerunt illo prophetante venturum, factum est tamen quod fuerat Deo praesciente praedictum, quoniam noverat qui praedixit, quomodo in melius esset implendum.

Misericordia erit eis qui speraverint et...

24. 5. Ut autem noverint isti in perversum misericordes quo pertineat quod scriptum est: Quam multa multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te! legant quod sequitur: Perfecisti autem sperantibus in te 100. Quid est: abscondisti timentibus, perfecisti sperantibus, nisi quia illis, qui timore poenarum suam iustitiam volunt constituere quae in lege est, non est iustitia Dei dulcis 101, quia nesciunt eam? Non enim gustaverunt eam. In se namque sperant, non in ipso, et ideo eis absconditur multitudo dulcedinis Dei; quoniam timent quidem Deum, sed illo timore servili, qui non est in caritate, quia perfecta caritas foras mittit timorem 102. Ideo sperantibus in eum perficit dulcedinem suam inspirando eis caritatem suam, ut timore casto, non quem caritas foras mittit, sed permanente in saeculum saeculi, cum gloriantur, in Domino glorientur 103. Iustitia quippe Dei Christus est, qui factus est nobis, sicut dicit Apostolus, sapientia a Deo et iustitia et sanctificatio et redemptio, ut, quemadmodum scriptum est: Qui gloriatur, in Domino glorietur 104. Hanc Dei iustitiam, quam donat gratia sine meritis, nesciunt illi, qui suam iustitiam volunt constituere, et ideo iustitiae Dei, quod est Christus, non sunt subiecti 105. In qua iustitia est multa multitudo dulcedinis Dei, propter quam dicitur in Psalmo: Gustate et videte quam dulcis est Dominus 106. Et hanc quidem in hac peregrinatione gustantes, non ad satietatem sumentes, esurimus eam potius ac sitimus, ut ea postea saturemur, cum videbimus eum, sicuti est 107, et implebitur quod scriptum est: Saturabor, cum manifestabitur gloria tua 108. Ita perficit Christus multam multitudinem dulcedinis suae sperantibus in eum. Porro autem si eam, quam illi putant, dulcedinem suam Deus abscondit timentibus eum, qua non est impios damnaturus, ut hoc nescientes et damnari timentes recte vivant ac sic possint esse qui orent pro non recte viventibus: quomodo eam perficit sperantibus in eum, quando quidem, sicut somniant, per hanc dulcedinem non damnaturus est eos, qui non sperant in eum? Illa igitur eius dulcedo quaeratur, quam perficit sperantibus in eum, non quam perficere putatur contemnentibus et blasphemantibus eum. Frustra itaque homo post hoc corpus inquirit, quod in hoc corpore sibi comparare neglexit.

... qui misericordia digni fuerint.

24. 6. Illud quoque apostolicum: Conclusit enim Deus omnes in infidelitate, ut omnium misereatur 109, non ideo dictum est, quod sit neminem damnaturus, sed superius apparet unde sit dictum. Nam cum de Iudaeis postea credituris Apostolus loqueretur ad gentes, ad quas utique iam credentes conscribebat epistulas: Sicut enim vos, inquit, aliquando non credidistis Deo, nunc autem misericordiam consecuti estis illorum incredulitate: sic et hi nunc non crediderunt in vestram misericordiam, ut et ipsi misericordiam consequantur 110. Deinde subiecit, unde isti sibi errando blandiuntur, atque ait: Conclusit enim Deus omnes in infidelitate, ut omnium misereatur. Quos omnes, nisi de quibus loquebatur, tamquam dicens: Et vos et illos? Deus ergo et gentiles et Iudaeos, quos praescivit et praedestinavit conformes imaginis Filii sui 111, omnes in infidelitate conclusit, ut de amaritudine infidelitatis suae paenitendo confusi et ad dulcedinem misericordiae Dei credendo conversi clamarent illud in Psalmo: Quam multa multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te, perfecisti autem sperantibus, non in se, sed in te! 112 Omnium itaque miseretur vasorum misericordiae. Quid est: omnium? Et eorum scilicet quos ex gentibus, et eorum quos ex Iudaeis praedestinavit, vocavit, iustificavit, glorificavit, non hominum omnium, sed istorum omnium neminem damnaturus.

3) Non omnes baptismate abluti salvi erunt. ..

25. 1. Sed iam respondeamus etiam illis, qui non solum diabolo et angelis eius, sicut nec isti, sed ne ipsis quidem omnibus hominibus liberationem ab aeterno igne promittunt, verum eis tantum, qui Christi baptismate abluti et corporis eius et sanguinis participes facti sunt, quomodolibet vixerint, in quacumque haeresi vel impietate fuerint. Sed contradicit eis Apostolus dicens: Manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt fornicatio, immunditia, luxuria, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, haereses, invidiae, ebrietates, comisationes et his similia; quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt regnum Dei non possidebunt 113. Haec profecto apostolica falsa sententia est, si tales post quantalibet tempora liberati regnum Dei possidebunt. Sed quoniam falsa non est, profecto regnum Dei non possidebunt. Et si in regni Dei possessione numquam erunt, aeterno supplicio tenebuntur; quoniam non est medius locus, ubi non sit in supplicio, qui illo non fuerit constitutus in regno.

4) . ..etiamsi in catholica Ecclesia abluti fuerint...

25. 2. Quamobrem quod ait Dominus Iesus: Hic est panis qui de caelo descendit, ut, si quis ex ipso manducaverit, non moriatur. Ego sum panis vivus, qui de caelo descendi; si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum 114, quomodo sit accipiendum, merito quaeritur. Et ab istis quidem, quibus nunc respondemus, hunc intellectum auferunt illi quibus deinde respondendum est; hi sunt autem, qui hanc liberationem nec omnibus habentibus sacramentum baptismatis et corporis Christi, sed solis catholicis, quamvis male viventibus, pollicentur, quia non solo, inquiunt, sacramento, sed re ipsa manducaverunt corpus Christi, in ipso scilicet eius corpore constituti; de quo corpore ait Apostolus: Unus panis, unum corpus multi sumus 115. Qui ergo est in eius corporis unitate, id est, in Christianorum compage membrorum, cuius corporis sacramentum fideles communicantes de altari sumere consuerunt, ipse vere dicendus est manducare corpus Christi et bibere sanguinem Christi. Ac per hoc haeretici et schismatici ab huius unitate corporis separati possunt idem percipere sacramentum, sed non sibi utile, immo vero etiam noxium, quo iudicentur gravius, quam vel tardius liberentur. Non sunt quippe in eo vinculo pacis, quod illo exprimitur sacramento.

... praesertim si desertores fuerint...

25. 3. Sed rursus etiam isti, qui recte intellegunt, non dicendum esse manducare corpus Christi, qui in corpore non est Christi, non recte promittunt eis, qui vel in haeresim vel etiam in gentilium superstitionem ex illius corporis unitate labuntur, liberationem quandoque ab aeterni igne supplicii; primum, quia debent attendere, quam sit intolerabile atque a sana doctrina nimis devium, ut multi ac paene omnes, qui haereses impias condiderunt exeuntes de catholica Ecclesia et facti sunt haeresiarchae, meliores habeant causas, quam hi, qui numquam fuerunt catholici, cum in eorum laqueos incidissent, si illos haeresiarchas hoc facit liberari a supplicio sempiterno, quod in catholica Ecclesia baptizati sunt et sacramentum corporis Christi in vero Christi corpore primitus acceperunt; cum peior sit utique desertor fidei et ex desertore oppugnator eius effectus quam ille, qui non deseruit quod numquam tenuit; deinde quia et his occurrit Apostolus eadem verba proferens et enumeratis illis carnis operibus eadem veritate praedicens: Quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt 116.

... et sint perditis moribus.

25. 4. Unde nec illi in perditis et damnabilibus moribus debent esse securi, qui usque in finem quidem velut in communione Ecclesiae catholicae perseverant, intuentes quod dictum est: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit 117, et per vitae iniquitatem ipsam vitae iustitiam, quod eis Christus est, deserunt, sive fornicando sive alias immunditias flagitiorum, quas nec exprimere Apostolus voluit, in suo corpore perpetrando, sive turpitudine luxuriae diffluendo sive aliquid aliud eorum agendo, de quibus ait: Quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt 118; ac per hoc, quicumque agunt talia, nisi in sempiterno supplicio non erunt, quia in Dei regno esse non poterunt. In his enim perseverando usque in huius vitae finem non utique dicendi sunt in Christo perseverasse usque in finem, quia in Christo perseverare est in eius fide perseverare; quae fides, ut eam definit idem Apostolus, per dilectionem operatur 119; dilectio autem, sicut ipse alibi dicit, malum non operatur 120. Nec isti ergo dicendi sunt manducare corpus Christi, quoniam nec in membris computandi sunt Christi. Ut enim alia taceam, non possunt simul esse et membra Christi et membra meretricis 121. Denique ipse dicit: Qui manducat carnem meam et bibit sanguinem meum, in me manet, et ego in eo 122. Ostendit quid sit non sacramento tenus, sed re vera corpus Christi manducare et eius sanguinem bibere; hoc est enim in Christo manere, ut in illo maneat et Christus. Sic enim hoc dixit, tamquam diceret: "Qui non in me manet, et in quo non maneo, non se dicat aut existimet manducare corpus meum aut bibere sanguinem meum". Non itaque manent in Christo, qui non sunt membra eius. Non sunt autem membra Christi, qui se faciunt membra meretricis, nisi malum illud paenitendo esse destiterint et ad hoc bonum reconciliatione redierint.

5) Non erit salus pro Catholicis qui fidem habent et non opera.

26. 1. Sed habent, inquiunt, Christiani catholici in fundamento Christum, a cuius unitate non recesserunt, tametsi huic fundamento superaedificaverunt quamlibet pessimam vitam, velut ligna, fenum, stipulam 123; recta itaque fides, per quam Christus est fundamentum, quamvis cum damno, quoniam illa, quae superaedificata sunt, exurentur, tamen poterit eos quandoque ab illius ignis perpetuitate salvare. Respondeat eis breviter apostolus Iacobus: Si quis dicat se fidem habere, opera autem non habeat, numquid poterit fides salvare eum? 124. Et quis est, inquiunt, de quo dicit apostolus Paulus: Ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem 125? Simul quis iste sit, inquiramus; hunc tamen non esse certissimum est, ne duorum Apostolorum sententias mittamus in rixam, si unus dicit: "Etiamsi mala opera quis habuerit, salvabit eum per ignem fides"; alius autem: Si opera non habeat, numquid poterit fides salvare eum?

Salus non erit pro iis qui in fundamento Christo...

26. 2. Inveniemus ergo quis possit salvari per ignem, si prius invenerimus quid sit habere in fundamento Christum. Quod ut de ipsa similitudine quantocius advertamus: nihil in aedificio praeponitur fundamento; quisquis itaque sic habet in corde Christum, ut ei terrena et temporalia nec ea quae licita sunt atque concessa praeponat, fundamentum habet Christum; si autem praeponit, etsi videatur habere fidem Christi, non est tamen in eo fundamentum Christus, cui talia praeponuntur; quanto magis, si salutaria praecepta contemnens committat illicita, non praeposuisse Christum, sed postposuisse convincitur, quem posthabuit imperantem sive concedentem, dum contra eius imperata sive concessa suam per flagitia delegit explere libidinem! Si quis itaque Christianus diligit meretricem eique adhaerens unum corpus efficitur 126, iam in fundamento non habet Christum. Si quis autem diligit uxorem suam, si secundum Christum 127, quis ei dubitet in fundamento esse Christum? Si vero secundum hoc saeculum, si carnaliter, si in morbo concupiscentiarum, sicut et gentes quae ignorant Deum 128, etiam hoc secundum veniam concedit Apostolus, immo per Apostolum Christus. Potest ergo et iste in fundamento habere Christum 129. Si enim nihil ei talis affectionis voluptatisque praeponat, quamvis superaedificet ligna, fenum, stipulam, Christus est fundamentum, propter hoc salvus erit per ignem. Delicias quippe huiusmodi amoresque terrenos, propter coniugalem quidem copulam non damnabiles, tribulationis ignis exuret; ad quem pertinent ignem et orbitates et quaecumque calamitates quae auferunt haec. Ac per hoc ei, qui aedificavit, erit aedificatio ista damnosa, quia non habebit, quod superaedificavit, et eorum amissione cruciabitur, quibus fruendo utique laetabatur; sed per hunc ignem salvus erit merito fundamenti, quia, etsi utrum id habere mallet an Christum a persecutore proponeretur, illud Christo non praeponeretur. Vide in Apostoli verbis hominem aedificantem super fundamentum aurum, argentum, lapides pretiosos: Qui sine uxore est, inquit, cogitat quae sunt Dei, quomodo placeat Deo 130. Vide alium aedificantem ligna, fenum, stipulam: Qui autem matrimonio iunctus est, inquit, cogitat quae sunt mundi, quomodo placeat uxori 131. Uniuscuiusque opus manifestabitur; dies enim declarabit (dies utique tribulationis), quoniam in igne, inquit, revelabitur 132. (Eamdem tribulationem ignem vocat, sicut alibi legitur: Vasa figuli probat fornax et homines iustos temptatio tribulationis 133). Et uniuscuiusque opus quale sit, ignis probabit 134. Si cuius opus permanserit (permanet enim quod quisque cogitat quae sunt Dei, quomodo placeat Deo), quod superaedificavit mercedem accipiet (id est, unde cogitavit, hoc sumet); si cuius autem opus arserit, damnum patietur (quoniam quod dilexerat non habebit), ipse autem salvus erit (quia nulla eum tribulatio ab illius fundamenti stabilitate semovit); sic tamen quasi per ignem 135 (quod enim sine illiciente amore non habuit, sine urente dolore non perdit). Ecce, quantum mihi videtur, inventus est ignis, qui nullum eorum damnet, sed unum ditet, alterum damnificet, ambos probet.

... non aedificaverint saltem lignum fenum stipulam...

26. 3. Si autem ignem illum loco isto voluerimus accipere, de quo Dominus dicet sinistris: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum 136; ut in eis etiam isti esse credantur, qui aedificant super fundamentum ligna, fenum, stipulam, eosque ex illo igne post tempus pro malis meritis impertitum liberet boni meritum fundamenti; quid arbitrabimur dextros quibus dicetur: Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum 137, nisi eos, qui aedificaverunt super fundamentum aurum, argentum, lapides pretiosos? Sed in illum ignem, de quo dictum est: Sic tamen quasi per ignem 138, si hoc modo est intellegendus, utrique mittendi sunt, et dextri scilicet et sinistri. Illo quippe igne utrique probandi sunt, de quo dictum est: Dies enim declarabit, quoniam in igne revelabitur, et uniuscuiusque opus quale sit, ignis probabit 139. Si ergo utrumque probabit ignis, ut, si cuius opus permanserit, id est, non fuerit igne consumptum, quod superaedificavit mercedem accipiat; si cuius autem opus arserit, damnum patiatur: profecto non est ipse aeternus ille ignis. In illum enim soli sinistri novissima et perpetua damnatione mittentur, iste autem dextros probat. Sed alios eorum sic probat, ut aedificium, quod super Christum fundamentum ab eis invenerit esse constructum, non exurat atque consumat; alios autem aliter, id est, ut quod superaedificaverunt ardeat damnumque inde patiantur, salvi fiant autem, quoniam Christum in fundamento stabiliter positum praecellenti caritate tenuerunt. Si autem salvi fient, profecto et ad dexteram stabunt et cum ceteris audient: Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum, non ad sinistram, ubi illi erunt, qui salvi non erunt et ideo audient: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum. Nemo quippe ab illo igne salvabitur, quia in supplicium aeternum ibunt illi omnes, ubi vermis eorum non moritur et ignis non exstinguitur, quo cruciabuntur die ac nocte in saecula saeculorum.

... quae purgatorio urentur igne.

26. 4. Post istius sane corporis mortem, donec ad illum veniatur, qui post resurrectionem corporum futurus est damnationis et remunerationis ultimus dies, si hoc temporis intervallo spiritus defunctorum eiusmodi ignem dicuntur perpeti, quem non sentiant illi, qui non habuerunt tales mores et amores in huius corporis vita, ut eorum ligna et fenum et stipula consumatur; alii vero sentiant, qui eiusmodi secum aedificia portaverunt, sive ibi tantum sive et hic et ibi sive ideo hic ut non ibi saecularia, quamvis a damnatione venialia, concremantem ignem transitoriae tribulationis inveniant; non redarguo, quia forsitan verum est. Potest quippe ad istam tribulationem pertinere etiam mors ipsa carnis, quae de primi peccati perpetratione concepta est, ut secundum cuiusque aedificium tempus quod eam sequitur ab unoquoque sentiatur. Persecutiones quoque, quibus martyres coronati sunt et quas patiuntur quicumque Christiani, probant utraque aedificia velut ignis et alia consumunt cum ipsis aedificatoribus, si Christum in eis non inveniunt fundamentum; alia sine ipsis, si inveniunt, quia licet cum damno salvi erunt ipsi; alia vero non consumunt, quia talia reperiunt quae maneant in aeternum. Erit etiam in fine saeculi tribulatio tempore Antichristi, qualis numquam antea fuit 140. Quam multa erunt tunc aedificia, sive aurea sive fenea, super optimum fundamentum, quod est Christus Iesus, ut ignis ille probet utraque et de aliis gaudium, de aliis inferat damnum, neutros tamen perdat, in quibus haec inveniet, propter stabile fundamentum! Quicumque autem, non dico uxorem, cuius etiam commixtione carnis ad carnalem utitur voluptatem, sed ipsa quae ab eiusmodi delectationibus aliena sunt nomina pietatis humano more carnaliter diligendo Christo anteponit, non eum habet in fundamento et ideo non per ignem salvus erit, sed salvus non erit, quia esse cum Salvatore non poterit, qui de hac re apertissime loquens ait: Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus; et qui amat filium aut filiam super me, non est me dignus 141. Verum qui has necessitudines sic amat carnaliter, ut tamen eas Christo Domino non praeponat, malitque ipsis carere quam Christo, si ad hunc fuerit articulum temptationis adductus, per ignem erit salvus, quia ex earum amissione tantum necesse est urat dolor, quantum haeserat amor. Porro qui patrem, matrem, filios, filias secundum Christum dilexerit, ut ad eius regnum obtinendum eique cohaerendum illis consulat, vel hoc in eis diligat, quod membra sunt Christi: absit ut ista dilectio reperiatur in lignis, feno et stipula consumenda, sed prorsus aedificio aureo, argenteo, gemmeo deputabitur. Quomodo autem potest eos plus amare quam Christum, quos amat utique propter Christum?.

6) Quotidiana peccata, si magna, eleemosyna non dimittuntur. ..

27. 1. Restat eis respondere, qui dicunt aeterno igne illos tantummodo arsuros, qui pro peccatis suis facere dignas elemosynas neglegunt, propter illud quod ait apostolus Iacobus: Iudicium autem sine misericordia illi, qui non fecit misericordiam 142. Qui ergo fecit, inquiunt, quamvis non correxerit perditos mores, sed nefarie ac nequiter inter ipsas suas elemosynas vixerit, cum misericordia illi futurum est iudicium, ut aut non damnetur omnino aut post aliquod tempus a damnatione novissima liberetur. Nec ob aliud existimant Christum de solo dilectu atque neglectu elemosynarum discretionem inter dextros et sinistros esse facturum, quorum alios in regnum, alios in supplicium mittat aeternum. Ut autem quotidiana sibi opinentur, quae facere omnino non cessant, qualiacumque et quantacumque sint, per elemosynas dimitti posse peccata, orationem, quam docuit ipse Dominus, et suffragatricem sibi adhibere conantur et testem. Sicut enim nullus est, inquiunt, dies, quo a Christianis haec oratio non dicatur: ita nullum est quotidianum qualecumque peccatum, quod per illam non dimittatur, cum dicimus: Dimitte nobis debita nostra, si quod sequitur facere curemus: Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris 143. Non enim ait Dominus, inquiunt: Si dimiseritis peccata hominibus, dimittet vobis Pater vester quotidiana parva peccata, sed: Dimittet, inquit, vobis peccata vestra 144. Qualiacumque ergo vel quantacumque sint, etiamsi quotidie perpetrentur nec ab eis vita discedat in melius commutata; per elemosynam veniae non negatae remitti sibi posse praesumunt.

... si in peccato quis perseverat...

27. 2. Sed bene, quod isti dignas pro peccatis elemosynas commonent esse faciendas; quoniam si dicerent qualescumque elemosynas pro peccatis et quotidianis et magnis et quantacumque scelerum consuetudine misericordiam posse impetrare divinam, ut ea quotidiana remissio sequeretur, viderent se rem dicere absurdam atque ridiculam. Sic enim cogerentur fateri fieri posse, ut opulentissimus homo decem nummulis diurnis in elemosynas impensis, homicidia et adulteria et nefaria quaeque facta redimeret. Quod si absurdissimum atque insanissimum est dicere, profecto si quaeratur, quae dignae sint pro peccatis elemosynae, de quibus etiam Christi praecursor ille dicebat: Facite ergo fructus dignos paenitentiae 145, procul dubio non invenientur eas facere, qui vitam suam usque ad mortem quotidianorum criminum perpetratione confodiunt; primum, quia in auferendis rebus alienis longe plura diripiunt, ex quibus perexigua pauperibus largiendo Christum se ad hoc pascere existimant, ut licentiam malefactorum ab illo se emisse vel quotidie potius emere credentes securi damnabilia tanta committant. Qui si pro uno scelere omnia sua distribuerent indigentibus membris Christi, nisi desisterent a talibus factis habendo caritatem, quae non agit perperam, aliquid eis prodesse non posset 146. Qui ergo dignas pro suis peccatis elemosynas facit, prius eas facere incipiat a se ipso. Indignum est enim, ut in se non faciat, qui facit in proximum, cum audiat dicentem Deum: Diliges proximum tuum tamquam te ipsum 147; itemque audiat: Miserere animae tuae placens Deo 148. Hanc elemosynam, id est, ut Deo placeat, non faciens animae suae quomodo dignas pro peccatis suis elemosynas facere dicendus est? Ad hoc enim et illud scriptum est: Qui sibi malignus est, cui bonus erit? 149. Orationes quippe adiuvant elemosynae; et utique intuendum est quod legimus: Fili, peccasti, ne adicias iterum et de praeteritis deprecare, ut tibi dimittantur 150. Propter hoc ergo elemosynae faciendae sunt, ut, cum de praeteritis peccatis deprecamur, exaudiamur; non ut in eis perseverantes licentiam malefaciendi nos per elemosynas comparare credamus.

... cum in Christo sit frater qui eget.

27. 3. Ideo autem Dominus et dextris elemosynas ab eis factas et sinistris non factas se imputaturum esse praedixit, ut hinc ostenderet quantum valeant elemosynae ad priora delenda, non ad perpetua impune committenda peccata. Tales autem elemosynas non dicendi sunt facere, qui vitam nolunt a consuetudine scelerum in melius commutare. Quia et in hoc quod ait: Quando uni ex minimis meis non fecistis, mihi non fecistis 151, ostendit eos non facere etiam quando se facere existimant. Si enim Christiano esurienti panem tamquam Christiano darent, profecto sibi panem iustitiae, quod ipse Christus est, non negarent; quoniam Deus, non cui detur, sed quo animo detur, attendit. Qui ergo Christum diligit in Christiano, hoc animo ei porrigit elemosynam, quo accedit ad Christum, non quo vult recedere impunitus a Christo. Tanto enim magis quisque deserit Christum, quanto magis diligit quod improbat Christus. Nam quid cuiquam prodest, quod baptizatur, si non iustificatur? Nonne qui dixit: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non intrabit in regnum Dei 152; ipse etiam dixit: Nisi abundaverit iustitia vestra super scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum 153? Cur illud timendo multi currunt baptizari, et hoc non timendo non multi curant iustificari? Sicut ergo non fratri suo dicit: Fatue, qui cum hoc dicit, non ipsi fraternitati, sed peccato eius infensus est (alioquin reus erit gehennae ignis 154); ita e contrario, qui porrigit elemosynam Christiano, non Christiano porrigit, qui non in eo diligit Christum; non autem diligit Christum, qui iustificari recusat in Christo. Et quemadmodum si quis praeoccupatus fuerit hoc delicto, ut fratri suo dicat: Fatue, id est, non eius peccatum volens auferre convicietur iniuste, parum est illi ad hoc redimendum elemosynas facere, nisi etiam quod ibi sequitur remedium reconciliationis adiungat (ibi enim sequitur: Si ergo offeres munus tuum ad altare et ibi recordatus fueris, quia frater tuus habet aliquid adversum te, relinque ibi munus tuum ad altare et vade prius, reconciliare fratri tuo, et tunc veniens offeres munus tuum 155); ita parum est elemosynas quantaslibet facere pro quocumque scelere et in consuetudine scelerum permanere.

Nobis dimittetur si dimittamus...

27. 4. Oratio vero quotidiana, quam docuit ipse Iesus, unde et dominica nominatur, delet quidem quotidiana peccata, cum quotidie dicitur: Dimitte nobis debita nostra, atque id quod sequitur non solum dicitur, sed etiam fit: Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris 156; sed quia fiunt peccata, ideo dicitur, non ut ideo fiant, quia dicitur. Per hanc enim nobis voluit Salvator ostendere, quantumlibet iuste in huius vitae caligine atque infirmitate vivamus, non nobis deesse peccata, pro quibus dimittendis debeamus orare et eis, qui in nos peccant, ut et nobis ignoscatur, ignoscere. Non itaque propterea Dominus ait: Si dimiseritis peccata hominibus, dimittet vobis et Pater vester peccata vestra 157, ut de hac oratione confisi securi quotidiana scelera faceremus, vel potentia qua non timeremus hominum leges vel astutia qua ipsos homines falleremus; sed ut per illam disceremus non putare nos esse sine peccatis, etiamsi a criminibus essemus immunes; sicut etiam Legis veteris sacerdotes hoc ipsum Deus de sacrificiis admonuit, quae iussit eos primum pro suis, deinde pro populi offerre peccatis 158. Nam et ipsa verba tanti Magistri et Domini nostri vigilanter intuenda sunt. Non enim ait: "Si dimiseritis peccata hominibus, et Pater vester dimittet vobis qualiacumque peccata", sed ait: Peccata vestra. Quotidianam quippe orationem docebat et iustificatis utique discipulis loquebatur. Quid est ergo: Peccata vestra nisi "peccata sine quibus nec vos eritis, qui iustificati et sanctificati estis"? Ubi ergo illi, qui per hanc orationem occasionem perpetrandorum quotidie scelerum quaerunt, dicunt Dominum significasse etiam magna peccata, quoniam non dixit: "Dimittet vobis parva", sed peccata vestra: ibi nos considerantes qualibus loquebatur et audientes dictum peccata vestra nihil aliud debemus existimare quam parva, quoniam talium iam non erant magna. Verumtamen nec ipsa magna, a quibus omnino mutatis in melius moribus recedendum est, dimittuntur orantibus, nisi fiat quod ibi dicitur: Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Si enim minima peccata, sine quibus non est etiam vita iustorum, aliter non remittuntur: quanto magis multis et magnis criminibus involuti, etiamsi ea perpetrare iam desinant, nullam indulgentiam consequuntur, si ad remittendum aliis, quod in eos quisque peccaverit, inexorabiles fuerint, cum dicat Dominus: Si autem non dimiseritis hominibus, neque Pater vester dimittet vobis 159. Ab hoc enim valet quod etiam Iacobus apostolus ait iudicium futurum sine misericordia illi, qui non fecit misericordiam 160. Venire quippe debet in mentem etiam servus ille, cui debitori dominus eius relaxavit decem milia talentorum 161, quae postea iussit ut redderet, quia ipse non misertus est conservi sui, qui ei debebat centum denarios. In his ergo, qui filii sunt promissionis et vasa misericordiae 162, valet quod ait idem Apostolus consequenter adiungens: Superexsultat autem misericordia iudicio 163, quoniam et illi iusti, qui tanta sanctitate vixerunt, ut alios quoque recipiant in tabernacula aeterna, a quibus amici facti sunt de mammona iniquitatis 164, ut tales essent, misericordia liberati sunt ab eo, qui iustificat impium, imputans mercedem secundum gratiam, non secundum debitum 165. In eorum quippe numero est Apostolus, qui dicit: Misericordiam consecutus sum, ut fidelis essem 166.

... et sanctis nos commendamus...

27. 5. Illi autem, qui recipiuntur a talibus in tabernacula aeterna, fatendum est quod non sint his moribus praediti, ut eis liberandis sine suffragio sanctorum sua possit vita sufficere, ac per hoc multo amplius in eis superexsultat misericordia iudicio. Nec tamen ideo putandus est quisquam sceleratissimus, nequaquam vita vel bona vel tolerabiliore mutatus, recipi in tabernacula aeterna, quoniam obsecutus est sanctis de mammona iniquitatis, id est de pecunia vel divitiis, quae male fuerant adquisitae, aut etiamsi bene, non tamen veris, sed quas iniquitas putat esse divitias, quoniam nescit quae sint verae divitiae, quibus illi abundabant, qui et alios recipiunt in tabernacula aeterna. Est itaque quidam vitae modus nec tam malae, ut his qui eam vivunt nihil prosit ad capessendum regnum caelorum largitas elemosynarum, quibus etiam iustorum sustentatur inopia et fiunt amici qui in tabernacula aeterna suscipiant, nec tam bonae, ut ad tantam beatitudinem adipiscendam eis ipsa sufficiat, nisi eorum meritis, quos amicos fecerint, misericordiam consequantur. (Mirari autem soleo etiam apud Virgilium reperiri istam Domini sententiam, ubi ait: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut et ipsi recipiant vos in tabernacula aeterna 167; cui est et illa simillima: Qui recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet; et qui recipit iustum in nomine iusti, mercedem iusti accipiet 168. Nam cum Elysios campos poeta ille describeret, ubi putant habitare animas beatorum, non solum ibi posuit eos, qui propriis meritis ad illas sedes pervenire potuerunt, sed adiecit atque ait:
Quique sui memores alios fecere merendo 169,
id est, qui promeruerunt alios eosque sui memores promerendo fecerunt; prorsus tamquam eis dicerent, quod frequentatur ore christiano, cum se cuique sanctorum humilis quisque commendat et dicit: "Memor mei esto", atque id ut esse possit promerendo efficit). Sed quis iste sit modus, et quae sint ipsa peccata, quae ita impediunt perventionem ad regnum Dei, ut tamen sanctorum amicorum meritis impetrent indulgentiam, difficillimum est invenire, periculosissimum definire. Ego certe usque ad hoc tempus cum inde satagerem ad eorum indaginem pervenire non potui. Et fortassis propterea latent, ne studium proficiendi ad omnia cavenda peccata pigrescat. Quoniam si scirentur quae vel qualia sint delicta, pro quibus etiam permanentibus nec provectu vitae melioris absumptis intercessio sit inquirenda et speranda iustorum, eis secura se obvolveret humana segnitia, nec evolvi talibus implicamentis ullius virtutis expeditione curaret, sed tantummodo quaereret aliorum meritis liberari, quos amicos sibi de mammona iniquitatis elemosynarum largitate fecisset. Nunc vero dum venialis iniquitatis, etiamsi perseveret, ignoratur modus, profecto et studium in meliora proficiendi orando et instando vigilantius adhibetur et faciendi de mammona iniquitatis sanctos amicos cura non spernitur.

... pro diversitate meritorum.

27. 6. Verum ista liberatio, quae fit sive suis quibusque orationibus sive intercedentibus sanctis, id agit ut in ignem quisque non mittatur aeternum, non ut, cum fuerit missus, post quantumcumque inde tempus eruatur. Nam et illi, qui putant sic intellegendum esse quod scriptum est, afferre terram bonam uberem fructum, aliam tricenum, aliam sexagenum, aliam centenum 170, ut sancti pro suorum diversitate meritorum alii tricenos homines liberent, alii sexagenos, alii centenos, hoc in die iudicii futurum suspicari solent, non post iudicium. Qua opinione quidam cum videret homines impunitatem sibi perversissime pollicentes, eo quod omnes isto modo ad liberationem pertinere posse videantur, elegantissime respondisse perhibetur, bene potius esse vivendum, ut inter eos quisque reperiatur, qui pro aliis intercessuri sunt liberandis, ne tam pauci sint, ut cito ad numerum suum vel tricenum vel sexagenum vel centenum unoquoque eorum perveniente multi remaneant, qui erui iam de poenis illorum intercessione non possint et in eis inveniatur quisquis sibi spem fructus alieni temeritate vanissima pollicetur. Haec me illis respondisse suffecerit, qui sacrarum Litterarum, quas communes habemus, auctoritatem non spernunt, sed eas male intellegendo non quod illae loquuntur, sed hoc potius putant futurum esse quod ipsi volunt. Hac itaque responsione reddita librum, sicut promisimus, terminamus.