LIBER QUARTUS

AD VINCENTIUM VICTOREM

Ea in me reprehendisti quae non corrigere humilitas, sed quae partim fateri, partim defendere veritas cogit.

1. 1. Accipe nunc iam etiam de me ipso quae tibi dicere cupio, si possim, hoc est, si ille donaverit, in cuius manu sunt et nos et sermones nostri. Reprehendisti enim me bis numero, exprimens etiam meum nomen: et cum te in principio libri tui imperitiae tuae admodum conscium et doctrinae adminiculo destitutum, me vero ubi nominasti, doctissimum ac peritissimum dixeris; tamen quibus in rebus tibi visus es nosse quod ego vel nescire me fateor, vel, quamvis nesciam, scire prae sumo, libertate qua oportebat, non tantum senem iuvenis, et episcopum laicus, verum etiam hominem tuo iudicio doctissimum et peritissimum non dubitasti reprehendere. Ego autem et me doctissimum ac peritissimum nescio, imo vero me non esse certissime scio; et fieri posse non ambigo ut aliquid imperito et indocto cuipiam scire contingat, quod aliquis doctus et peritus ignorat: et in hoc te plane laudo, quod veritatem, etsi non quam percepisti, certe quam putasti, homini praetulisti; ideo quidem temere, quia existimasti scire te quod nescis; sed ideo libere, quia personam non reveritus, elegisti aperire quod sentis. Unde te intellegere oportet, quanto esse nobis debeat cura maior, dominicas oves revocare ab erroribus; si et ovibus turpe est, vitia pastorum, si qua cognoverint, eisdem occultare pastoribus. O si illa reprehenderes mea, quae iusta reprehensione sunt digna! Neque enim negare debeo, sicut in ipsis moribus, ita multa esse in tam multis opusculis meis, quae possint recto iudicio, et nulla temeritate culpari. Ex quibus si aliqua ipse reprehenderes, illic tibi fortassis ostenderem, qualem te esse, in quibus non perperam reprehenderis, vellem; meque tibi iuniori maior, et praepositus subdito, correctionis exemplum, quanto humilius, tanto salubrius exhiberem. Sed ea in me reprehendisti, quae non corrigere humilitas, sed partim fateri, partim defendere veritas cogit.

Reprehendisti primum quod de origine animarum post primum hominem non sum ausus aliquid definire.

2. 2. Haec autem sunt: unum, quod de origine animarum, quae post primum hominem datae sunt, vel dantur hominibus, non sum ausus aliquid definire, quia fateor me nescire; alterum, quod animam scire me dixi spiritum esse, non corpus. Sed in hoc altero duo reprehendisti: unum, quod non eam crederem corpus esse; aliud, quod eam spiritum crederem. Tibi enim videtur et corpus esse anima, et non esse spiritum. Audi igitur purgationem meam contra reprehensionem tuam, et ex hac occasione qua me tibi purgo, in te ipso disce quae purges. Recole verba libri tui, ubi me primitus nominasti. "Scio, inquis, plerosque et facile peritissimos viros, insuper et consultos tenuisse silentium, aut nihil expressius elocutos, cum definitionem disputationibus suis inchoata expositione subtraherent - sicuti nuper apud te Augustini doctissimi viri praedicatique episcopi comprehensum litteris lectitavi - modestius quidem, ut reor, ac verecundius huiusce rei arcana rimantes, intra se ipsos tractatus sui devorasse iudicium, neque se posse ex hinc aliquid determinare professos. Sed mihi, crede, satis superque videtur absurdum atque incongruum rationi, ut homo ipse expers sui sit, aut is qui rerum omnium creditur adeptus esse notitiam, sibi ipsi habeatur ignotus. Quid autem differt homo pecore, si nescit de sua qualitate naturaque disquirere atque disserere; ut merito in illum conveniat quod scriptum est: Homo cum esset in honore, non intellexit; assimilatus est iumentis, et comparatus est eis 1? Nam cum Deus bonus nihil non ratione condiderit, ipsumque hominem animal rationale, intellectus capacem, rationis compotem, sensuque vivacem, qui omnia rationis expertia prudenti ordinatione distribuat, procreaverit; quid tam inconvenienter dici potest, quam ut eum sola sui notione fraudarit? Et cum sapientia mundi, quae sese usque ad veri cognitionem supervacua quidem investigatione protendit, quia scire nequit per quem licet quae sunt vera cognosci, aliqua tamen vicina, imo affinia veritati tentaverit super animae natura dispicere: quam indecens atque pudendum est, religiosum quemquam de hoc ipso aut nihil sapere, aut penitus sibi interdixisse ne sapiat!" 2.

Quantumcumque proficiamus in hac vita, aliqua ad naturam pertinentia ignoramus.

2. 3. Ista tua nostrae ignorantiae disertissima et luculentissima castigatio, omnia quae ad naturam hominis pertinent, sic te scire compellit, ut si eorum aliquid ignoraveris, non meo, sed tuo iudicio pecoribus compareris. Quamvis enim nos insignitius videaris attingere, eo quod dixisti: Homo cum esset in honore, non intellexit 3, quia in quo tu non es, honore sumus Ecclesiae: tamen etiam tu in eo es honore naturae, ut pecoribus praeferaris, quibus secundum tuum iudicium comparandus es, si aliquid eorum quae ad naturam tuam constat pertinere, nesciveris. Neque enim eos aspersisti hac reprehensione tantummodo, qui hoc nesciunt quod ego nescio, hoc est, humanae animae originem - quam quidem non penitus nescio; scio enim Deum flavisse in faciem primi hominis, factumque esse hominem in animam vivam; quod tamen nisi legissem, per me ipse scire non possem -; sed dixisti: "Quid autem differt homo a pecore, si nescit de sua qualitate naturaque disquirere atque disserere?" Quod sensisse ita videris, tamquam de universa sua qualitate atque natura sic homo disquirere atque disserere debeat, ut nihil eum sui lateat. Quod si ita est, iam te pecoribus comparabo, si mihi non responderis tuorum numerum capillorum. Si autem quantumcumque proficiamus in hac vita, aliqua nos ad naturam nostram pertinentia nescire concedis, quaero id quantum quatenusque concedas; ne forte et hoc ibi sit, quod animae nostrae non omni modo scimus originem: quamvis quod ad salutem pertinet fidei, divinitus animam datam, eamque non eius cuius Deus est esse naturae, remotis ambagibus noverimus. An forte hactenus putas naturam suam cuique nesciendam, quatenus eam tu nescis; hactenusque sciendam, quatenus eam tu scire potueris: ut si paulo amplius te quisque nescierit, eum pecoribus compares, quod scientior illo esse potuisti; atque ita si quis eam paulo plus te scierit, eadem iustitia te ille pecoribus comparabit? Dic ergo quatenus nobis naturam nostram nescire concedas, ut a pecoribus salva sit nostra distantia: et considera tamen ne plus a pecoribus distet, qui eius aliquid nescire se scit, quam qui se putat scire quod nescit. Natura certe tota hominis est spiritus, anima et corpus: quisquis ergo a natura humana corpus alienare vult, desipit. Medici tamen qui appellantur anatomici, per membra, per venas, per nervos, per ossa, per medullas, per interiora vitalia, etiam vivos homines quamdiu inter manus rimantium vivere potuerunt dissiciendo scrutati sunt, ut naturam corporis nossent: nec tamen nos, quia ista nescimus, pecoribus compararunt. Nisi forte dicturus es, eos pecoribus comparandos, qui animae naturam, non qui corporis nesciunt. Non ergo ita praeloqui debuisti. Neque enim aisti: Quid differt homo pecore, si nescit de animae suae qualitate atque natura: sed aisti, "si nescit de sua qualitate naturaque disquirere atque disserere". Qualitas utique nostra et natura nostra cum corpore computatur, quamvis de his quibus constamus singillatim singulis disseratur. Verum ego quam multa possim de hominis natura scientissime disputare, si explicare velim, plura volumina implebo: multa me tamen ignorare confiteor.

Ipse nesciebas de flatu hominis.

3. 4. Tu autem quo vis pertinere, quod in superiore libro de flatu hominis disputavimus, utrum ad animae naturam, quia ipsa id agit in homine; an ad corporis, quod ab ea movetur ut id agat; an ad huius aeris, cuius reciprocatu id agere declaratur; an potius ad omnia tria, ad animam scilicet quae corpus movet, et ad corpus quod motu flatum recipit atque reddit, et ad auram istam undique circumfusam quae intrando alit, relevat exeundo? Et tamen hoc litteratus homo atque facundus utique nesciebas, quando credebas, et dicebas, et scribebas, et in conventu multitudinis conrogatae legebas, ex natura nostra nos utrem inflare, et in natura nostra nos minus nihil habere: cum hoc unde faciamus, facillime posses, non divinas et humanas paginas perscrutando, sed in te advertendo nosse cum velles. Quomodo igitur tibi committam ut me doceas de origine animarum, quod me nescire confiteor; qui quod tuis naribus atque ore sine intermissione facis, unde facias ignorabas? Et praestet Dominus, ut a me commonitus, cedas potius quam resistas tam in promptu positae atque apertissimae veritati: nec de utre inflando sic interroges pulmones tuos, ut eos adversus me habere malis inflatos, quam eis acquiescere te docentibus, et responsum tibi verum, non loquendo et altercando, sed spirando et respirando reddentibus. Proinde ignorantiam meam de origine animarum te corripientem atque obiurgantem non moleste ferrem, imo insuper et gratias magnas agerem, si eam mihi, non solum duris percuteres conviciis, sed veris etiam excuteres dictis. Si enim me posses docere quod nescio, non solum te verbis, sed et pugnis caedentem deberem patientissime sustinere.

Dubito an pertineat ad nos de animarum origine certum aliquid scire cum hic vivimus.

4. 5. Nam fateor Dilectioni tuae, quantum attinet ad istam quaestionem, unum de duobus valde cupio nosse, si possim, vel de animarum origine quod ignoro, vel utrum pertineat ad nos hoc nosse cum hic vivimus. Quid si enim ex illis rebus est, de quibus nobis dicitur: Altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris; sed quae praecepit tibi Dominus, illa cogita semper 4? Verum hoc nosse cupio, aut ab ipso Deo sciente quod creat, aut etiam ab aliquo docto sciente quod dicat, non ab homine nesciente quod anhelat. Infantiam suam quisque non recolit, et putas hominem nisi Deo docente posse cognoscere, unde in matris utero vivere coeperit; praesertim si usque adeo illum adhuc lateat humana natura, ut non solum quid intus habeat, verum etiam quid ad eam forinsecus accedat, ignoret? Itane, dilectissime, tu me docebis aut quemquam, unde homines nascentes animentur, qui nesciebas adhuc usque unde viventes sic alantur, ut illo alimento paululum subtracto continuo moriantur? Tu me docebis aut quemquam, unde homines animentur, qui nesciebas adhuc usque unde utres, quando inflantur, impleantur? Utinam quemadmodum nescis unde origo sit animarum, sic ego saltem scirem utrum mihi in hac vita sciendum esset. Si enim ex illis est altioribus, quae inquirere scrutarique prohibemur; timendum est ne hoc, non ignorando, sed quaerendo peccemus. Neque enim propterea non esse de illis altioribus putare debemus, quia non ad Dei naturam pertinet, sed ad nostram.

Nonnulla in operibus Dei difficilius cognoscuntur quam Deus ipse.

5. 6. Quid, quod nonnulla in operibus Dei, quam Deus ipse, in quantum cognosci potest, difficilius cognoscuntur? Nam didicimus Deum esse Trinitatem; quot autem animalium genera creaverit, saltem terrestrium, quae in arcam Noe intrare potuerunt, adhuc usque nescimus. Nisi hoc tu iam forte didicisti. In libro etiam Sapientiae scriptum est: Si enim tantum potuerunt valere, ut possent aestimare saeculum: quomodo eius Dominum non facilius invenerunt5 An quia hoc intra nos est, ideo non altius nobis est? Interior enim est animae nostrae natura quam corpus. Quasi vero corpus ipsum non facilius nosse potuit anima extrinsecus per oculos ipsius corporis, quam intrinsecus per se ipsam. Quid enim est in intestinis corporis, ubi non est ipsa? Et tamen etiam quaeque interna atque vitalia oculis corporis inquisivit, et quidquid ex eis discere potuit, per oculos corporis didicit. Et certe ibi erat, etiam quando illa nesciebat. Et cum viscera intrinsecus nostra non possint sine anima vivere, facilius ea potuit anima vivificare quam nosse. An forte ad eius cognitionem altius est corpus eius, quam ipsa; et ideo si velit inquirere atque disserere, quando semen hominis convertatur in sanguinem, quando in solidam carnem, quando ossa durari, quando incipiant medullari; quot sint genera venarum atque nervorum, quibus discursibus et anfractibus universum corpus illae irrigent, illi alligent; utrum in nervis deputanda sit cutis, utrum in ossibus dentes; distant enim, quod medulla carent; et quid ab utrisque differant ungues, quoniam his duritia similes sunt, praecidi autem et crescere, commune illis est cum capillis; quisnam sit usus venarum, non sanguinis, sed aeris, quas arterias vocant: haec atque huiusmodi de natura corporis sui si anima nosse desideret, tuncne dicendum est homini, Altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris 6. si autem de sua origine quod nescit inquirat, non est altius neque fortius, quam ut id possit apprehendere? Et absurdum existimas atque incongruum rationi, ut nesciat anima utrum nova divinitus insufflata sit, an de parentibus tracta, cum hoc iam praeteritum non meminerit, et inter illa deputet, quae irrevocabiliter, sicut infantiam, et caetera recentis ab utero aetatis oblita est, si tamen cum sensu eius aliquo factum est quando factum est: nec putas absurdum atque incongruum, ut corpus sibi subditum nesciat, et quod non est de praeteritis eius, sed de praesentibus prorsus ignoret, utrum venas moveat ut vivat in corpore, nervos autem ut membris corporis operetur: et si ita est, cur nervos non moveat, nisi velit; pulsus autem venarum, etiam si nolit, sine intermissione agat: de qua parte corporis caeteris dominetur, quod %hIgemonikovn% vocant, utrum de corde, an de cerebro, an dispertite de corde motibus, de cerebro sensibus, an de cerebro et sensibus et voluntariis motibus, de corde autem non voluntariis venarum pulsibus; et si de cerebro illa duo facit, cur sentiat etsi nolit, membra vero non moveat nisi velit? cum igitur haec in corpore nisi ipsa non faciat; cur nescit quod facit, vel unde facit? Nec ei turpe est ista quod nescit; et turpe esse existimas, si nesciat unde vel quomodo facta sit, cum se ipsa non fecerit? An quia nonnulli sciunt, quomodo haec, et unde agat in corpore; ideo ad illa altiora atque fortiora id pertinere non putas?

Cur ab alio homine discere debeo unde agatur a me quod agitur in me?

6. 7. At ego hinc tibi maiorem moveo quaestionem, cur paucissimi noverint unde agant, quod omnes agunt. Fortasse dicturus es: Quia illi didicerunt artem anatomicam vel empiricam, quas medicinalis continet disciplina, quam pauci assequuntur; caeteri vero ista discere noluerunt, cum potuissent si utique voluissent. Ubi omitto dicere, cur multi conentur discere ista, nec possint; quia tardo, quod multum mirum est, impediuntur ingenio, ea discere ab aliis, quae aguntur ab eis ipsis, et in eis ipsis. Sed haec ipsa est maxima quaestio, cur arte non mihi opus sit ut esse in coelo sciam solem, et lunam, et alia sidera; et arte mihi opus sit ut sciam, quando digitum moveo, unde incipiam, a corde, an a cerebro, an ab utroque, an neutro; et doctore non egeam ut sciam quid sit tam longe altius super me, ab alio autem homine discere exspectem, unde agatur a me quod agitur in me. Nam cum in corde cogitare dicamur, et quod cogitamus, nullo alio homine sciente sciamus; ipsum tamen cor ubi cogitamus, nescimus in qua parte corporis habeamus, nisi ab alio discamus qui nescit quod cogitamus. Nec ignoro, cum audimus ut ex toto corde diligamus Deum, non hoc dici de illa particula carnis nostrae quae sub costis latet; sed de illa vi qua cogitationes fiunt: quae merito appellatur hoc nomine, quia sicut motus non cessat in corde, unde se pulsus diffundit usquequaque venarum, ita non quiescimus aliquid cogitando versare. Verumtamen cum omnis sensus ab anima insit et corpori, cur etiam in tenebris, et oculis clausis, sensu corporis qui vocatur tactus, membra forinsecus nostra numeremus; ipsius autem animae interiore praesentia, qua cunctis quae vivificat atque animat, praesto est, nulla intrinsecus nostra viscera noverimus, non medicos empiricos, nec anatomicos, nec dogmaticos, nec methodicos, sed hominem scire arbitror neminem.

Nos sumus qui nos comprehendere non valemus.

6. 8. Et quisquis fuerit conatus haec discere, non frustra ei dicitur: Altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris. Neque enim altiora sunt quam potest nostra statura contingere, sed quam potest nostra coniectura comprehendere; et fortiora quam potest vis humani ingenii penetrare: et tamen non est coelum coeli, non dimensio siderum, non modus maris atque terrarum, non infernus inferior: nos sumus, qui nos comprehendere non valemus; nos modulum scientiae nostrae altiores fortioresque superamus; nos non possumus capere nos, et certe non sumus extra nos. Nec ideo comparandi pecoribus, quia id quod sumus non penitus invenimus: et comparandos nos pecoribus putas, si quod fuimus obliti sumus, si tamen id aliquando noveramus. Neque enim nunc anima mea trahitur ex parentibus, aut insufflatur a Deo: utrumlibet horum fecerit, tunc fecit quando me creavit; non etiam nunc de me, vel in me facit: actum illud atque transactum est, nec praesens mihi est, nec recens. Ne id quidem scio, utrum id scierim, oblitusque sim; an vero nec tunc quando factum est, id sentire ac nosse potuerim.

Quid valeat memoria nostra omnino nescimus.

7. 9. Ecce modo, modo dum sumus, dum vivimus, dum nos vivere scimus, dum meminisse nos, et intellegere, et velle certissimi sumus, qui nos naturae nostrae magnos cognitores esse iactamus, quid valeat memoria nostra, vel intellegentia, vel voluntas, omnino nescimus. Amicus quidam meus iam inde ab adolescentia, Simplicius nomine, homo excellentis mirabilisque memoriae, cum interrogatus esset a nobis, quos versus Virgilius in omnibus libris supra ultimos dixerit; continuo, celeriter, memoriterque respondit. Quaesivimus etiam superiores ut diceret, dixit. Et credidimus eum posse retrorsus recitare Virgilium. De quocumque loco voluimus, petivimus ut faceret, fecit. Prosa etiam de quacumque oratione Ciceronis, quam memoriae commendaverat, id eum facere voluimus; quantum voluimus sursum versus secutus est. Cum admiraremur, testatus est Deum, nescisse se hoc posse ante illud experimentum. Ita, quantum ad memoriam pertinet, tunc se eius animus didicit; et quandocumque disceret, nisi tentando et experiendo non posset. Et utique antequam tentaret, idem ipse erat: cur se igitur nesciebat?

Vires intellegentiae meae non sunt mihi cognitae.

7. 10. Saepe nos praesumimus aliquid memoria retenturos, et cum id putamus, non scribimus; nec nobis postea cum volumus venit in mentem, nosque poenitet credidisse venturum, vel litteris non illigasse ne fugeret; et subito rursus, cum id non quaeramus, occurrit. Numquid nos non eramus, quando id cogitabamus? nec tamen hoc sumus quod fuimus, quando id cogitare non possumus. Quid est ergo, quod nescio quomodo subtrahimur negamurque nobis; itemque nescio quomodo proferimur ad nos, reddimurque nobis? quasi alii simus, et alibi simus, quando quaerimus, nec invenimus quod in memoria nostra posuimus; neque nos ipsi ad nos ipsos veluti alibi positos pervenire possimus, et tunc perveniamus quando invenimus. Ubi enim quaerimus nisi apud nos? et quid quaerimus nisi nos? quasi non simus in nobis, et aliquo recesserimus a nobis. Nonne attendis, et exhorrescis tantam profunditatem? Et quid est hoc aliud quam nostra natura, nec qualis fuit, sed qualis nunc est? Et ecce magis quaeritur, quam comprehenditur. Saepe mihi propositam quaestionem putavi me intellecturum, si inde cogitarem; cogitavi, nec potui: saepe non putavi, et tamen potui. Vires itaque intellegentiae meae non sunt mihi utique cognitae, et credo quia nec tibi.

Apostolus Petrus quantas vires haberet sua voluntas nesciebat.

7. 11. Sed me contemnis forsitan confitentem, et propter hoc quoque pecoribus comparabis. Ego autem monere, vel si non dignaris, certe admonere non desino, ut agnoscas potius communem infirmitatem, in qua virtus perficitur 7: ne pro cognitis incognita praesumendo, ad veritatem pervenire non possis. Puto enim esse aliquid, quod et tu intellegere quaeris, nec potes, nec tamen quaereres, nisi te posse sperares. Ac per hoc et tu vires intellegentiae tuae nescis, qui naturae tuae scientiam profiteris, nec mecum ignorantiam confiteris. Quid dicam de voluntate, ubi certe liberum a nobis praedicatur arbitrium? Nempe beatissimus apostolus Petrus volebat pro Domino animam ponere 8: plane volebat; neque enim Deum id pollicendo fallebat: sed quantas vires haberet, voluntas ipsa nesciebat: proinde vir tantus, qui Iesum Filium Dei esse cognoverat, se latebat. Scimus nos itaque aliquid velle, seu nolle: sed voluntas nostra etiam cum bona est, quantum valeat, quantas vires habeat, quibus tentationibus cedat, quibusve non cedat, si nos non fallimus, fili dilecte, nescimus.

Paulus nesciebat quod ad naturam ipsius pertinebat.

8. 12. Vide igitur quam multa non praeterita, sed praesentia de natura nostra, nec tantum quod ad corpus, verum etiam quod ad interiorem hominem pertinet ignoremus, nec tamen pecoribus comparemur. Et tu, quia praeteritam originem animae meae non omnino nescio, sed non plene scio; nam scio mihi datam esse a Deo, nec tamen esse de Deo; tanto me convicio dignum putasti. Et quando possum de natura spiritus et animae nostrae commemorare omnia quae nescimus? Ubi potius exclamare debemus ad Deum, quod ille exclamavit in Psalmo: Mirificata est scientia tua ex me; invaluit, non potero ad illam 9. Cur enim adiecit, ex me, nisi quia ex se ipso quam incomprehensibilis esset Dei scientia coniciebat, quandoquidem se ipsum comprehendere non valebat? Rapiebatur Apostolus in tertium coelum, et audiebat ineffabilia verba, quae non licet homini loqui, et utrum in corpore hoc illi accidisset, an extra corpus, nescire se dicit 10, nec a te comparari pecoribus pertimescit. Sciebat se spiritus eius esse in tertio coelo, esse in paradiso, et utrum esset in corpore nesciebat. Et utique tertium coelum et paradisus non erat ipse apostolus Paulus; corpus vero eius et anima atque spiritus eius ipse erat. Ecce sciebat magna, alta atque divina, quae ipse non erat; et hoc nesciebat, quod ad naturam ipsius pertinebat. Quis in tanta occultarum rerum scientia, tantam sui ipsius ignorantiam non miretur? Quis postremo crederet, nisi qui non fallit hoc diceret: Quid oremus, sicut oportet, nescimus 11? Ubi esse nostra maxime debet intentio, ut nos in ea quae ante sunt extendamus: et me, si in eis quae retro sunt, aliquid de mea origine oblitus sum, pecoribus comparas, cum audias eumdem apostolum dicentem: Quae retro oblitus, in ea quae ante sunt extentus, secundum intentionem sequor ad palmam supernae vocationis Dei in Christo Iesu 12!

Paulus contra utilitatem et perfectionem salutis suae nesciens orabat ut discederet ab ipso stimulus carnis.

9. 13. An forte etiam hoc quia dixi: Quid oremus, sicut oportet, nescimus 13; irridendum me arbitraris, et irrationalibus similem animantibus iudicas? Et forte tolerabilius. Cum enim recto sanoque iudicio futura nostra praeteritis praeferamus, et oratio nobis non propter quod fuimus, sed propter quod erimus sit necessaria, multo est utique molestius nescire quid oremus, quam quemadmodum exorti fuerimus. Sed veniat tibi in mentem ubi hoc legeris, vel relegendo recole: et noli in me huius convicii lapidem iacere; ne ad quem non vis, perveniat. Ille ipse quippe doctor Gentium Apostolus dixit: Quid enim oremus, sicut oportet, nescimus. Quod non tantum verbo docuit, sed suo quoque demonstravit exemplo. Nam contra utilitatem et salutis suae perfectionem nesciens orabat ut discederet ab eo stimulus carnis, quem sibi datum dixit, ne magnitudine revelationum suarum extolleretur. Et quia illum Dominus diligebat, non fecit quod ignoranter petebat 14. Sed tamen ubi ait: Quid enim oremus, sicut oportet, nescimus; mox adiunxit: Sed ipse Spiritus interpellat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Qui autem scrutatur corda, scit quid Spiritus sapiat, quia secundum Deum interpellat pro sanctis 15; id est, interpellare sanctos facit. Ille utique Spiritus, quem Deus misit in corda nostra, clamantem, Abba, Pater 16; et in quo clamamus, Abba, Pater 17: utrumque enim dictum, est et accepisse nos Spiritum clamantem, Abba, Pater; et in quo clamamus, Abba, Pater; ut exponeretur quomodo dixit "clamantem", hoc est, "clamare facientem", ut ipso faciente clamemus. Doceat ergo et hoc me quando voluerit, si hoc mihi expedire novit, ut sciam unde secundum animam originem ducam. Sed ille hoc me doceat Spiritus, qui altitudines Dei scrutatur 18; non homo qui spiritum nescit, unde uter inflatur. Absit tamen ut ego hinc te pecoribus comparem. Non enim hoc, quia non poteras, sed quia non adverteras, nesciebas.

Cur de origine animarum profers testimonia Scripturarum?

10. 14. Verum tu fortasse, quamvis altiora sint, quae de animarum origine requiruntur, quam est unde ducimus et reddimus flatum; tamen eadem altiora de Scripturis sanctis te didicisse confidis, de quibus per fidem didicimus, quae nulla possent humana ingenia vestigare. Nam longe utique praestantius est, nosse resurrecturam carnem ac sine fine victuram, quam quidquid in ea medici scrutando discere potuerunt, quod nullo sensu anima percipit, cum praesentia sua vegetet cuncta quae nescit: et longe est melius, nosse animam, quae in Christo renata et renovata fuerit, in aeternum beatam futuram, quam quidquid de illius memoria, intellegentia, voluntate nescimus. Haec autem quae dixi praestantiora atque meliora, nullo modo nosse valeremus, nisi divinis crederemus eloquiis. His ergo eloquiis fidere te fortassis existimas, ne de origine animarum sententiam definitam proferre cuncteris. Primum si ita esset, non ipsi humanae naturae tribuere debuisti, quod scit homo de sua qualitate atque natura disquirere atque disserere, sed Dei muneri. Dixisti enim: "Quid differt homo pecore, si hoc nescit?". Quid igitur opus est aliquid legere, ut hoc sciamus, si eo ipso quo a pecore distamus, iam hoc scire debemus? Sicut enim nihil mihi legis ut me vivere sciam, habet enim natura mea ut hoc nescire non possim: ita si et illud scire naturae est, cur mihi de hac re profers quibus credam testimonia Scripturarum? Numquid soli distant a pecore qui eas legunt? Nonne ita creati sumus, ut distemus a pecoribus, et antequam ad aliquas litteras pervenire possimus? Quid est quaeso quod tantum naturae nostrae arrogas, ut eo ipso quo distat a pecore, iam norit de origine animarum disquirere atque disserere; et rursus eam sic facis huius cognitionis expertem, ut hoc scire humanitus nequeat, nisi divinis testibus credat?

Caeterum divina testimonia hanc quaestionem non solvunt.

11. 15. Deinde et in hoc falleris. Nam divina testimonia, quae ad istam quaestionem solvendam referre voluisti, non id aperiunt. Aliud est quod illa demonstrant, sine quo vere non possumus pie vivere, quod scilicet animarum nostrarum Deum habeamus datorem, creatorem, formatorem. Sed quomodo id faciat, utrum novas eas flando, an de parentibus trahendo, non exprimunt, nisi de illa una quam primo homini dedit. Lege diligenter quod scripsi ad fratrem nostrum Dei servum Renatum; ibi enim quia id ostendi, non fuit necesse et hic scribere. Velles autem me definire quod ipse definisti, ut in tales angustias contruderer, in quales ipse contrusus, adversus catholicam fidem tot et tanta locutus es ut, ea si fideliter et humiliter recolas atque consideres, videas profecto quantum tibi profuisset, si scisses nescire quod nescis; et quantum tibi prosit, si vel nunc scias. Nam si intellegentia tibi placet in natura hominis, quoniam revera si eam non haberet, nihil, quantum ad animas pertinet, a pecoribus distaremus; intellege quid non intellegas, ne totum non intellegas; et noli despicere hominem, qui ut veraciter intellegat quod non intellegit, hoc se non intellegere intellegit. Unde autem dictum sit in sacro Psalmo: Homo in honore cum esset, non intellexit; comparatus est pecoribus insensatis, et similis factus est eis 19, lege, et intellege, ut hoc opprobrium humiliter potius ipse caveas, quam superbe alteri obicias. De his enim dictum est, qui istam vitam solam deputant vitam, secundum carnem viventes, et post mortem nihil sperantes, veluti pecora: non de his qui neque negant se scire quod sciunt, et confitentur se nescire quod nesciunt, et tutius intellegunt infirmitatem suam, quam de sua virtute confidunt.

Non displiceat praesumptioni tuae iuvenili meus senilis timor.

11. 16. Non itaque displiceat praesumptioni tuae iuvenili meus senilis timor, fili. Ego enim, si hoc quod de animarum origine quaerimus, nec Deo, nec aliquo spiritali homine docente, scire potuero, paratior sum defendere, quam recte etiam hoc Deus, sicut alia multa, nos scire noluerit, quam temere dicere, quod aut ita sit obscurum, ut hoc non solum ad aliorum intellegentiam perducere nequeam, sed nec ipse intellegam; aut certe etiam haereticos adiuvet, qui propterea persuadere conantur ab omni noxa puras esse animas parvulorum, ne scilicet eadem noxa in auctorem Deum recurrat et redeat, quod insontes animas, quibus nec lavacrum regenerationis subventurum esse praescivit, dando carni peccatrici, esse compulerit peccatrices, nulla Baptismatis gratia subventura, qua liberentur a damnatione perpetua: quandoquidem innumerabiles animae infantum antequam baptizentur, de corporibus exeunt. Absit enim, ut hoc volens diluere, dicam quae ipse dixisti, "quod anima per carnem meruerit inquinari, et esse peccatrix", nullum habens ante peccatum, quo recte id meruisse dicatur, et "quod etiam sine baptismo originalia peccata solvantur", et "quod regnum quoque coelorum non baptizatis in fine tribuatur". Haec atque huiusmodi venena fidei nisi dicere timerem, fortasse de hac re definire aliquid non timerem. Quanto melius igitur non separatim de anima disputo et affirmo quod nescio; sed quod apertissime Apostolum video docuisse, simpliciter teneo. Ex uno homine omnes homines ire in condemnationem qui nascuntur ex Adam 20, nisi ita renascantur in Christo, sicut instituit ut renascantur 21, antequam corpore moriantur, quos praedestinavit ad aeternam vitam misericordissimus gratiae largitor: qui est et illis quos praedestinavit ad aeternam mortem, iustissimus supplicii retributor; non solum propter illa quae volentes adiciunt, verum etiam si infantes nihil adiciant, propter originale peccatum. Haec est in hac quaestione definitio mea, ut occulta opera Dei habeant suum secretum, salva fide mea.

Prius utrum anima incorporea sit disputemus.

12. 17. Nunc iam, quantum Dominus donare dignatur, etiam ad illud debeo respondere, ubi de anima loquens, meum nomen iterasti, atque dixisti: "Non enim, sicut Augustinus peritissimus episcopus profitetur, incorpoream et eamdem spiritum esse permittimus". Prius itaque utrum anima incorporea, sicut ego dixi, an corporea, sicut tu, existimanda sit, disputemus. Deinde utrum etiam ipsa secundum Scripturas nostras dicatur spiritus; quamvis etiam proprie spiritus nuncupetur, non universa, sed aliquid eius. Ac primum scire vellem, corpus quid esse definias. Si enim non est corpus, nisi quod membris carnalibus constat; nec terra erit corpus, nec coelum, nec lapis, nec aqua, nec sidera, nec si quid huiusmodi est. Si autem corpus est quidquid maioribus et minoribus suis partibus maiora et minora spatia locorum obtinentibus constat; corpora sunt etiam ista quae commemoravi: corpus est aer, corpus est lux ista visibilis, et omnia sicut dicit Apostolus: Corpora coelestia, et corpora terrestria 22.

Quod caret corpore, eo non est inanis substantia.

12. 18. Sed utrum aliquid tale sit anima, scrupulosissime ac subtilissime quaeritur. Verumtamen tu, unde tibi maxime gratulor, Deum corpus non esse confirmas. Sed me rursus sollicitum facis, ubi dicis: "Si anima caret corpore, ut sit, sicut quibusdam placet, cassae inanitatis, aeriae futilisque substantia". His enim tuis verbis videris credere, omne quod caret corpore, inanis esse substantiae. Quod si ita est, quomodo Deum audes dicere carere corpore, nec times ne sequatur inanis eum esse substantiae? Porro si et corpore caret Deus, quod iam confessus es; et eum inanis esse substantiae, absit ut dicas: non ergo inanis substantiae est, quidquid corpore caret. Et ideo qui incorpoream dicit esse animam, non est consequens ut eam velit videri inanis futilisque substantiae: quia et Deum, qui non est inane aliquid, simul incorporeum confitetur. Vide autem quantum intersit inter id quod dico, et quod tu me existimas dicere. Ego enim nec aeriae substantiae animam dico; alioquin corpus esse confiteor. Aer quippe corpus est, secundum omnes qui de corporibus cum loquuntur, quid loquantur sciunt. Tu autem propter id quod incorpoream dixi animam, non solum cassae inanitatis, sed ob hoc aeriam me putasti eam dixisse substantiam: cum et corpus eam non esse dixerim, quod est aer; et quod aere impletur, inane esse non possit. Quod nec utres tui te admonere potuerunt. Quid enim aliud in eos, nisi aer, quando inflantur, arctatur? Qui usque adeo inanes non sunt, ut eadem plenitudine etiam pondera sufferant. Quod si forte aliud tibi videtur esse flatus, aliud aer; cum aer motus ipse sit flatus, quod et flabello agitato doceri potest: certe vasa quaelibet concava quae putas inania, ut plena esse cognoscas, ab ea parte qua implentur, deprime in aquam, et vide quod nihil humoris in ea possit intrare repellente aere, quo plena sunt. Cum autem ore sursum versus collocantur, sive ex latere, tunc recipiunt liquorem, si quis infunditur vel ingreditur, exeunte atque evadente aere, qua exitus patet. Hoc praesenti facilius posset demonstrari facto quam scripto. Sed non est hic diutius immorandum, cum sive intellegas aeris naturam esse corpoream, sive non intellegas, me tamen putare non debes vel aeriam dixisse animam, sed omnino incorpoream: quod et tu esse confiteris Deum, quem dicere non audes inane esse aliquid; sed negare non potes omnipotentis et immutabilis esse substantiae. Cur ergo metuimus ne sit cassae inanitatis anima, si sit incorporea, cum Deum incorporeum esse fateamur, nec eum cassae inanitatis esse dicamus? Sic itaque potuit incorporeus incorpoream creare animam, quemadmodum vivens viventem, quamvis immutabilis mutabilem, et omnipotens longe imparem.

Cur animam corpus esse velis non video.

13. 19. Cur autem animam nolis esse spiritum, sed corpus eam velis esse, non video. Si enim propterea spiritus non est, quia distincte Apostolus nominavit spiritum dicens: Et integer spiritus vester, et anima, et corpus 23; eadem causa est, cur ea non sit corpus, quia distincte nominavit et corpus. Si autem affirmas quod et anima corpus sit, quamvis distincte corpore nominato, permitte ut etiam spiritus sit, quamvis distincte spiritu nominato. Multo enim magis tibi debet videri anima spiritus esse quam corpus; quia spiritum et animam unius fateris esse substantiae, unius autem substantiae animam corpusque esse non dicis. Quo igitur pacto corpus est anima, cum eius et corporis sit diversa natura; et spiritus non est anima, cum eius et spiritus sit una eademque natura? Quid, quod ista tua ratione etiam spiritum corpus esse cogeris dicere? Alioquin si spiritus corpus non est, et anima corpus est; non sunt spiritus et anima unius eiusdemque substantiae. Tu autem utrumque, quamvis duo quaedam sentias, unam fateris habere substantiam. Ergo et spiritus corpus est, si anima corpus est: neque enim aliter possunt unius eiusdemque esse naturae. Proinde secundum te, illud quod ait Apostolus: Spiritus vester, et anima, et corpus 24: tria sunt corpora; sed ex his duo, anima et spiritus unius naturae sunt corpora; corpus autem illud, quod etiam caro dicitur, diversae naturae est. Et ex his tribus, ut opinaris, corporibus, quorum unum diversae, duo vero sunt unius eiusdemque substantiae, constat totus homo, una quaedam res atque una substantia. Ista cum asseras, non vis tamen ut duae res unius eiusdemque substantiae, id est, anima et spiritus habeant unum spiritus nomen: cum duae res non unius eiusdemque, sed imparis diversaeque substantiae, id est, anima et corpus habeant unum, sicut putas, corporis nomen.

Quisnam sit interior videamus: utrum anima, an spiritus, an utrumque.

14. 20. Sed hoc omitto, ne de nominibus inter nos sit potius controversia, quam de rebus. Quisnam sit homo interior videamus, utrum anima, an spiritus, an utrumque. Sed sicut te scripsisse video, interiorem hominem animam dicis. De hac enim loquebaris, cum diceres: "Et gelante substantia quae comprehendi non poterat, efficeret corpus aliud intra corpus naturae suae vi et spiramine conglobatum, exindeque inciperet homo interior apparere, quem velut in formam vaginae corporalis inclusum, ad similitudinem sui delineavit exterioris hominis habitudo". Deinde infers: "Flatus ergo Dei animum fecit, imo flatus ex Deo anima factus est, effigiata substantialis, et secundum naturam suam corporea, et sui corporis similis, imaginique conformis". Post haec incipiens loqui de spiritu: "Haec, inquis, anima quae ex flatu Dei haberet originem, sine sensu proprio atque intellectu intimo esse non potuit, quod est spiritus". Sicut ergo video, interiorem hominem vis esse animam; intimum, spiritum: tamquam et ipse interior sit animae, sicut illa corpori. Ita fit ut quemadmodum corpus per interiora cava sua recipit aliud corpus, quod est anima, sicut putas; sic et anima credenda sit habere interiora inania, qua corpus tertium receperit spiritum: atque ita totus homo constet ex tribus, exteriore, interiore, intimo. Itane nondum respicis, quanta te absurdissima consequantur, cum animam conaris asseverare corpoream? Deinde dic mihi: quis eorum renovabitur in agnitione Dei, secundum imaginem eius qui creavit eum 25? interior, an intimus? Apostolus quidem, praeter interiorem et exteriorem, non video quod sciat alium interioris interiorem, id est, totius hominis intimum. Sed elige quem volueris, qui renovetur secundum imaginem Dei: quomodo hanc recipiet, qui iam sumpsit exterioris imaginem? Si enim per membra exterioris cucurrit interior et gelavit (hoc enim etiam verbo usus es, tamquam figmentum fusile fieret ex forma lutea, quae de pulvere facta est); quomodo eadem manente forma, quae impressa illi est vel expressa de corpore, potest reformari ad imaginem Dei? An duas habebit imagines, a summo quidem Dei, ab imo autem corporis; sicut in nummo dicitur "caput et navia"? An forte dicis, quod anima ceperit imaginem corporis, et spiritus capiat imaginem Dei, tamquam illa contigua corpori, et ille sit Deo; ac sic ad imaginem Dei homo ille intimus, non iste interior reformetur? Sed frustra hoc dicis. Nam si et ille intimus ita est per animae omnia membra diffusus, ut illa per corporis; iam etiam ipse per animam cepit imaginem corporis, sicut illa eum forma formavit: ac per hoc non habet ubi capiat imaginem Dei, manente in se ista imagine corporis; nisi quemadmodum nummus, ut dixi, aliter ex inferiore, aliter ex parte superiore formetur. Ad ista te absurda quando de anima cogitas, carnalis cogitatio corporum, velis nolisve, compellit. Sed Deus, ut etiam ipse rectissime confiteris, non est corpus: quomodo igitur capiat eius imaginem corpus? Obsecro te, frater, ut non conformeris huic saeculo, sed reformeris in novitate mentis tuae 26, nec sapias secundum carnem, quoniam mors est 27.

Agnitionem hominis provenire non putas sine corporis forma.

15. 21. "Sed inquis, si anima caret corpore, quid est quod apud inferos dives ille cognoscit? Certe, inquis, noverat iam Lazarum, non noverat Abraham. Unde illi tanto ante tempore defuncti Abrahae provenit agnitio 28?" Haec dicens, si agnitionem hominis provenire non putas sine corporis forma; ut noveris te ipsum, credo quod assidue speculum attendis, ne si fueris oblitus faciem tuam, non te possis agnoscere. Rogo te, quem magis hominem novit homo quam se ipsum, et cuius minus potest faciem videre quam suam? Quis autem potest cognoscere Deum, quem tu quoque incorporeum esse non dubitas; si praeter corporis formam, sicut putas, non potest cognitio provenire, id est, si corpora possunt sola cognosci? Quis autem christianus de tam magnis difficillimisque rebus disputans, animum in verba divina tam neglegenter intendat, ut dicat: "Si incorporea est anima, necesse est careat forma"? Oblitus es, te formam legisse doctrinae 29? Ergo corporea est forma doctrinae. Oblitus es scriptum esse de Christo Iesu, antequam hominem fuisset indutus, quod in forma Dei erat 30? Quomodo ergo dicis: "Si incorporea est anima, necesse est careat forma", cum audias formam Dei, quem non esse corporeum confiteris; et ita loqueris tamquam forma nisi in corporibus esse non possit?

Etiam ubi corpus nullum est, ibi forma est.

15. 22. Dicis etiam "cessare illic nomina, ubi non distinguitur forma; et nihil illic agere appellationem nominum, ubi nulla est designatio personarum". Hinc volens probare Abrahae animam fuisse corpoream, quia dici potuit: Pater Abraham. Iam diximus, etiam ubi corpus nullum est, esse formam. Si autem appellationem nominum nihil putas agere, ubi non sunt corpora; numera ista nomina, quaeso te: Fructus autem spiritus est caritas, gaudium, pax, longanimitas, benignitas, bonitas, fides, mansuetudo, continentia 31: et dic mihi utrum res ipsas non agnoscas, quarum ista sunt nomina, vel sic agnoscas, ut aliqua lineamenta corporum videas. Ecce, ut alia taceam, dic mihi quam figuram, quae membra, quem colorem caritas habeat; quae certe, si ipse inanis non es, inane aliquid tibi videri non potest. "Cuius auxilium imploratum est, inquis, corporeus utique visus est atque formatus". Audiant te homines, et Dei nemo imploret auxilium, quia nemo eum potest videre corporeum.

Cur nomina ista membrorum in Deo tibi corpus non faciunt, in anima faciunt?

16. 23. "Denique, inquis, membra illic animae describuntur, ut vere sit corpus", et vis, "per oculum totum caput intellegi, quia dictus est levasse oculos suos; per linguam fauces, per digitum manum, quia dictum est: Mitte Lazarum, ut intinguat extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam 32". Tamen ne per membrorum nomina de Deo tibi corporeo praescribatur, dicis "per haec incorporeas intellegendas esse virtutes", quia Deum rectissime defendis non esse corporeum. Quid igitur causae est, cur nomina ista membrorum in Deo tibi corpus non faciant, in anima faciant? An vero quando de creatura haec dicuntur, proprie accipienda sunt; quando autem de Creatore, tropice atque translate? Pinnas itaque corporeas daturus es nobis, quoniam non Creator, sed creatura, id est, homo dicit: Si assumpsero pinnas meas sicut columba 33? Porro autem, si propterea linguam habebat dives ille corpoream quoniam dixit: Refrigeret linguam meam: in nobis quoque adhuc in carne viventibus, manus habet ipsa lingua corporeas, quia scriptum est: Mors et vita in manibus linguae 34. Puto etiam non tibi videri, vel esse creaturam, vel corpus esse peccatum: cur ergo habet faciem? An non audis in Psalmo: Non est pax ossibus meis, a facie peccatorum meorum 35?

Sinum Abrahae intellige remotam sedem quietis.

16. 24. Quod vero "illum Abrahae sinum existimas esse corporeum, et per ipsum asseris totum corpus eius agnosci", vereor ne in re tanta ioculariter atque irridenter, non serio graviterque agere credaris. Neque enim usque adeo desiperes, ut arbitrareris corporeum unius hominis sinum ferre tot animas, immo, ut secundum te loquar, ferre tot corpora bene meritorum, quos illuc Angeli sicut Lazarum perferunt. Nisi opinaris fortasse illam unam animam solam, ad eumdem sinum pervenire meruisse. Si non iocaris, et errare pueriliter non vis, sinum Abrahae intellege, remotam sedem quietis atque secretam, ubi est Abraham. Et ideo Abrahae dictum, non quod ipsius tantum sit, sed quod ipse pater multarum gentium sit positus, quibus est ad imitandum fidei principatu propositus 36: sicut Deum Abraham, et Deum Isaac, et Deum Iacob, se Deus vocari voluit 37, cum sit innumerabilium Deus.

Anima sive mortui, sive dormientis, sentit bona et mala in similitudine sui corporis.

17. 25. Neque me haec ita disserere existimes, tamquam negem fieri posse ut anima mortui sicut dormientis, in similitudine corporis sui sentiat, seu bona, seu mala. Nam et in somnis quando aliqua dura et molesta perpetimur, nos utique sumus; et nisi evigilantibus nobis illa praetereant, poenas gravissimas pendimus. Sed corpora esse credere, quibus hac atque illac quasi ferimur et volitamus in somnis, hominis, est qui parum vigilanter de rebus talibus cogitavit: de his quippe visorum imaginibus, maxime anima probatur non esse corporea: nisi velis et illa corpora dicere, quae praeter nos ipsos tam multa videmus in somnis, coelum, terram, mare, solem, lunam, stellas, fluvios, montes, arbores, animalia 38. Haec qui corpora esse credit, incredibiliter desipit: sunt tamen corporibus omnino simillima. Ex hoc genere sunt etiam, quae aliqua significantia divinitus demonstrantur, sive in somnis, sive in ectasi. Quae unde fiant, id est, quaenam sit velut materies eorum, quis indagare possit aut dicere? Procul dubio tamen spiritalis est, non corporalis. Namque huiusmodi species velut corporum, non tamen corpora, et vigilantium cogitatione formantur, et profunditate memoriae continentur; et ex eius abditissimis sinibus, nescio quo mirabili et ineffabili modo, cum recordamur prodeunt, et quasi ante oculos prolata versantur. Tam multas igitur et tam magnas corporum imagines, si anima corpus esset, capere cogitando vel memoria continendo non posset. Secundum tuam quippe definitionem, "corporea substantia sua corpus hoc exterius non excedit". Qua igitur magnitudine, quae nulla illi est, imagines tam magnorum corporum et spatiorum atque regionum capit? Quid ergo mirum, si et ipsa sibi in sui corporis similitudine apparet, et quando sine corpore apparet? Neque enim cum suo corpore sibi apparet in somnis, et tamen in ea ipsa similitudine corporis sui, quasi per loca ignota et nota discurrit, et laeta sentit multa vel tristia. Sed puto quod nec tu audeas dicere, figuram illam corporis atque membrorum, quam sibi habere videtur in somnis, verum corpus esse. Nam isto modo erit verus mons, quem sibi videtur ascendere; et corporea domus, quam sibi videtur intrare; et arbor vera lignumque verum corpus habens, sub qua sibi videtur iacere; et aqua vera, quam sibi videtur haurire; et omnia in quibus quasi corporibus versatur, corpora erunt si et ipsa corpus est, quae simili imagine inter cuncta illa versatur.

Sancta Perpetua visa sibi est in somnis in virum conversa luctari cum quodam aegyptio.

18. 26. De conscriptis visionibus martyrum dicendum tibi est aliquid; quoniam tu etiam inde testimonium adhibendum putasti 39. Nempe sancta Perpetua visa sibi est in somnis, cum quodam Aegyptio in virum conversa luctari. Quis autem dubitet, in illa similitudine corporis animam eius fuisse, non corpus, quod utique in suo femineo sexu manens, sopitis sensibus iacebat in stratis, quando anima eius in illa virilis corporis similitudine luctabatur? Quid hic dicis? verumne erat corpus illa viri similitudo, an non erat corpus, quamvis haberet similitudinem corporis? Elige quid velis. Si corpus erat, cur non servabat vaginae suae formam? Neque enim in illius feminae carne virilia repererat genitalia, unde ita posset sese coarctando, et, ut tu loqueris, "gelando" formari. Deinde, obsecro te, cum corpus dormientis adhuc viveret, quando eius anima luctabatur, in sua vagina erat, utique omnibus membris viventis inclusa, et in eius corpore suam formam, de quo fuerat formata, servabat - nondum quippe artus illos, sicut fit in morte, reliquerat; nondum membra ex membris formata ex formantibus cogente vi mortis extraxerat -: unde igitur erat virile animae corpus, in quo sibi luctari cum adversario videbatur? Si autem non erat corpus, et tamen erat aliquid simile corporis, in quo sane verus labor aut vera laetitia sentiretur; iamne tandem vides, quemadmodum fieri possit ut sit in anima similitudo quaedam corporis, nec ipsa sit corpus?

Alia viso sanctae Perpetuae.

18. 27. Quid si tale aliquid apud inferos geritur, et in eis se, non corporibus, sed corporum similitudinibus animae agnoscunt? Cum enim tristia patimur, quamvis in somnis, etsi membrorum corporeorum sit illa similitudo, non membra corporea; non est tamen poenae similitudo, sed poena: sic etiam ubi laeta sentiuntur. Sed quoniam sancta Perpetua nondum erat mortua, non vis hinc tibi fortasse praescribi: cum valde ad rem pertineat, cuius esse naturae existimes illas similitudines corporum quas habemus in somnis; et tota ista causa finita sit, si eas et similes corporibus, et non esse corpora confiteris. Verumtamen Dinocrates frater eius mortuus erat: hunc vidit cum illo vulnere quod vivus habuit, et unde est perductus ad mortem. Ubi est quod tantis conatibus laborasti, cum ageres de praecisione membrorum, ne simul concidi anima putaretur? Ecce vulnus erat in anima Dinocratis, quod eam vi sua, quando erat in eius corpore, exclusit e corpore. Quomodo ergo secundum tuam opinionem, "quando membra corporis praeciduntur, ab ictu se subtrahit, et in alias partes densendo se colligit, ne aliqua pars eius vulnere corporis amputetur, etiamsi dormienti atque nescienti membrorum aliquid praecidatur"? Tantam quippe illi tribuis vigilantiam, ut etiam visis occupata somniorum, si plaga irruerit ignoranti, qua caro feriatur, se illa providenter perniciterque subducat, ne possit feriri atque vexari, sive concidi: nec attendis, homo prudens, quod si se anima inde subduceret, nec illa percussio sentiretur. Sed inveni quod potueris, quid inde respondeas, quomodo anima partes suas abripiat, et recondat introrsus, ne ubi praeciditur seu percutitur corporis membrum, amputetur et ipsa atque vexetur. Dinocratem aspice, et dic cur eius anima non se subtraxerit ab eo corporis loco, qui mortifero vulnere vastabatur, ne in illa fieret quod in eius facie etiam post mortem ipsius corporis appareret. An forte iam tibi placet, ut istas potius similitudines corporum quam corpora esse credamus; ut quomodo apparet quasi vulnus, quod non est vulnus, ita quod non est corpus, quasi corpus appareat? Nam si anima vulnerari potest ab eis qui vulnerant corpus, nihilne metuendum est, ne possit occidi ab eis qui occidunt corpus? Quod Dominus apertissime fieri non posse testatur 40. Et tamen anima Dinocratis mori non potuit, unde corpus eius est mortuum: et quasi vulnerata visa est, sicut corpus fuerat vulneratum, quoniam corpus non erat, sed habebat in similitudine corporis etiam similitudinem vulneris: porro autem in non vero corpore vera miseria fuit animae, quae significabatur adumbrato corporis vulnere, de qua sororis sanctae orationibus meruit liberari.

Monstruosa saepe evaderet anima, si formam de corpore acciperet.

18. 28. Iam illud quale est, dicere "quod anima formam de corpore accipiat, et cum incremento corporis protendatur et crescat"; et non attendere quam monstruosa evadat anima iuvenis sive senis, si eius brachium praecidatur infantis. "Contrahit enim se, ut dicis; animae manus, ne ipsa etiam cum manu corporis amputetur, et in alias se partes corporis densendo concludit". Ac per hoc illud animae brachium, quam breve corporis fuit unde acceperat formam, tam breve servabitur ubicumque servetur; quia perdidit formam, cuius incremento posset pariter crescere. Exit ergo anima iuvenis aut senis, qui manum, cum esset parvus, amisit, habens quidem duas manus, quia una refugiens non est amputata cum corpore, sed alteram iuvenilem vel senilem, alteram vero sicut primum fuerat, infantilem. Tales animas, crede mihi, non forma corporis facit, sed erroris deformitas fingit. Non mihi videris ab isto errore posse erui, nisi Deo adiuvante diligenter consideraveris visa somniantium, et inde cognoveris esse quasdam quae non sint corpora, sed similitudines corporum. Quamvis enim et ea quae similia corporibus cogitamus, ex eo genere sint: tamen quod ad mortuos attinet, aptior coniectura de dormientibus ducitur. Neque enim frustra eos, qui mortui sunt appellat sancta Scriptura dormientes 41, nisi quia est quodammodo consanguineus lethi sopor 42.

Anima non corporis veritatem, sed similitudinem gerit.

19. 29. Proinde si anima corpus esset, et corporea esset figura in qua se videt in somnis, eo quod de corpore eius fuisset expressa; nullus hominum membro corporis amputato, sicut eo caret, ita sine illo se videret in somnis, sed potius semper integrum, eo quod animae ipsius nihil fuerit amputatum. Cum vero aliquando se integros videant, aliquando autem sicut sunt, ex quacumque parte truncatos; quid aliud ista res docet, nisi animam, sicut aliarum rerum quas sensit in somnis, ita et corporis, modo sic, modo sic, non veritatem, sed similitudinem gerere? Gaudium vero eius sive tristitia, delectatio vel offensio, sive sit in corporibus, sive in corporum similitudinibus, vera est. Tu ipse nonne dixisti, vereque dixisti "alimenta et vestimenta non esse animae, sed corpori necessaria"? Cur ergo aquae stillam desideravit apud inferos dives? Cur Samuel sanctus post mortem, ut ipse quoque commemorasti, solito indumento vestitus apparuit 43? Numquid ille ruinas animae, sicut carnis, per humoris alimentum reficere cupiebat? Numquid iste de corpore vestitus exierat? Sed in illo vera erat molestia, qua cruciabatur anima; non tamen verum corpus, cui quaereret alimenta. Et iste sic potuit apparere vestitus, ut non corpus esset, sed similitudinem corporis haberet et anima et habitus. Neque enim se anima sicut in membra corporis, ita et in vestimenta porrigit et coarctat, ut etiam inde formetur.

Quam vim cognitionem animae accipiant post mortem quis valeat indagare?

19. 30. Post mortem vero quam vim cognitionis corruptibilibus exoneratae corporibus animae accipiant etiam non bonae; ut vel pariter malas, vel etiam bonas valeant interioribus sensibus intueri et agnoscere, sive in ipsis non corporibus, sed similitudinibus corporum, sive in bonis aut malis affectionibus mentis, in quibus nulla sunt quasi lineamenta membrorum, quis valeat indagare? Unde est et illud, quod patrem Abraham dives ille, cum in tormentis esset, agnovit, cui figura corporis eius non erat nota, cuius corporis similitudinem quamvis incorpoream potuit anima retinere. Quis autem recte dicat, se aliquem hominem cognovisse, nisi in quantum potuit eius vitam voluntatemque cognoscere, quae utique moles non habet vel colores? Sic enim et nos ipsos certius quam caeteros novimus, quia nobis conscientia nostra nota est et voluntas: quam plane videmus, et in ea tamen aliquam corporis similitudinem non videmus. Hanc in alio quamvis praesente non cernimus, etiam cuius absentis faciem novimus, recolimus, cogitamus. Nostram vero faciem eo modo nosse, recolere, cogitare non possumus, et tamen nos ipsos nobis magis quam illum cognitum verissime dicimus: ita clarum est, ubi sit potior hominis veriorque notitia.

Diversae in nobis facultates cognoscitivae.

20. 31. Cum ergo aliud sit in anima, quo corpora vera sentimus, quod facimus quinque sensibus corporis; aliud quo praeter ipsos similia corporibus non corpora cernimus, ubi et nos ipsos non aliter quam similes corporibus contuemur; aliud quo nec corpora nec similitudines corporum, sicut fidem, spem, caritatem, sine ullis coloribus et tumoribus eorumque similitudinibus, certius sane firmiusque conspicimus; ubi magis esse et quodam modo familiarius habitare debemus, ubi renovari in agnitione Dei secundum imaginem eius qui creavit nos 44? nonne in hoc quod tertio loco posui? Ibi enim certe neque ullum sexum, neque ullam sexus similitudinem gerimus.

Huius monstri quod fingis, nullum in natura rerum profers exemplum.

20. 32. Nam illa masculinae vel femininae animae forma, membris virilibus muliebribusque distincta, si non corporis similitudo, sed corpus est, velis nolis est masculus, velis nolis est femina, quaecumque aut masculus apparet aut femina. Sed tamen si secundum tuam opinionem et corpus est anima, et vivum corpus est, et habet mammas protumidas et propendulas, et non habet barbam, et habet vulvam et genitalia quae habent feminae corporis membra, et non est femina: egone non dicam vera constantius, Et habet oculum, et habet linguam, et habet digitum, et habet caetera similia corporis membra, et haec tota est corporis similitudo, non corpus: cum hoc quod ego dico probet apud se quisque, cum corpora imaginatur absentium; probet certe, cum figuras et suam et alias suorum recolit somniorum: a te autem huius monstri, ubi et verum est, et vivum est, et femineum est corpus, et femineus non est sexus, nullum in natura rerum proferatur exemplum?

Si non vis ut sit in anima sexus, non sit ipsa corpus.

20. 33. Quod enim de phoenice loqueris 45, ad rem de qua agitur omnino non pertinet. Resurrectionem quippe illa significat corporum, non sexum destruit animarum: si tamen, ut creditur, de sua morte renascitur. Sed arbitror quod tuum sermonem parum putaveris fore plausibilem, si non multa de phoenice more adolescentium declamares. Numquid enim sunt in eius corpore genitalia masculina et non est masculus, vel feminina et non est femina? Tu autem attende quid dicas, quid astruere, quid persuadere coneris. "Animam dicis per cuncta membra diffusam gelando riguisse, et a vertice usque ad ima vestigia, a medullis intimis usque ad superficiem cutis, totam totius accepisse corporis formam; ac per hoc accepit in feminae corpore quidquid habent femineorum viscerum feminae, et verum est hoc corpus, et haec vera sunt membra, et tamen non est femina". Cur, obsecro te, in vero et vivo corpore omnia sunt membra feminea, et non est femina? in vero et vivo corpore membra sunt omnia masculina, et non est masculus? Quis ista credere, dicere, docere praesumat? An quia non generant animae? Ergo nec muli et mulae sunt masculi et feminae. An quia nec concumbere poterunt sine carneis corporibus animae? Sed hoc aufertur et his qui castrantur: et tamen cum eis adimatur et opus et motus, non adimitur sexus, figura quantulacumque masculinorum manente membrorum. Nemo unquam masculum negavit eunuchum. Quid quod apud te animae etiam eunuchorum testes integros habent, et si cuiquam genitalia prorsus tota tollantur, tota in eius anima, secundum opinionem tuam, et omnino integra permanebunt? "Novit enim se subtrahere, sicut dicis, cum ea pars carnis coeperit exsecari; ut ea forma quae inde sumpta est, quando illud unde sumpta est amputatur, non pereat; sed quamvis in fusa gelaverit, motu tamen celerrimo rapiatur, et interius recondatur, ut salva servetur: et tamen non sit masculus apud inferos, masculinorum genitalium secum afferens totum, qui cum illa in corpore non haberet, masculus fuit propter eorum solum locum". Falsa sunt haec, fili: si non vis ut sit in anima sexus; non sit et corpus.

Similitudo corporis et corpus.

21. 34. Non omnis similitudo corporis corpus est. Dormi, et videbis: sed cum evigilaveris, vigilanter discerne quod videris. In somnis enim tibi velut corporeus apparebis: neque id corpus tuum, sed anima tua, nec verum corpus, sed similitudo corporis erit. Iacebit enim corpus tuum, ambulabit ipsa: silebit lingua corporis tui, loquetur illa: clausi erunt oculi tui, videbit illa: et utique viventia iacebunt tui corporis membra, non mortua. Ac per hoc nondum extracta est velut de vagina sua, gelata illa forma, sicut putas, animae tuae, et in ea tamen tota atque integra cernitur similitudo carnis tuae. Ex hoc genere similitudinum corporalium, quae non corpora sicut corpora apparent, sunt omnia quae sanctos Libros legens in propheticis etiam visionibus non intellegis: quibus significantur ea quae geruntur in temporibus, vel praesenti, vel praeterito, vel futuro. Falleris autem in eis, non quia sunt ipsa fallacia, sed quia non ea sicut accipienda sunt accipis. Ubi enim visae sunt animae martyrum 46, in eadem revelatione visus est et agnus quasi occisus, habens cornua septem 47: ibi equi, aliaque animalia, sicut oportuit figurata: ibi postremo et stellae ceciderunt, et coelum plicitum est ut liber; nec tamen tunc concidit mundus 48. Ista itaque omnia si sapienter accipimus, quamvis dicamus visa veracia, non tamen vera dicimus corpora.

Quomodo angeli appareant.

21. 35. Prolixioris autem sermonis est, de isto genere similitudinum corporalium diligentissima disputatio, utrum et Angeli, seu boni, seu mali sic appareant, quando specie hominum, vel quorumlibet corporum apparent; an habeant aliqua vera corpora, et in ipsorum potius veritate videantur: an vero in somnis vel in ecstasi, in istis cernantur, non corporibus, sed similitudinibus corporum; vigilantibus autem vera cernenda, et si opus est, etiam tangenda ingerant corpora. Sed ista in hoc libro requirenda et pertractanda esse non arbitror. Nunc de anima incorporea satis dictum sit: quam sit corpoream mavis credere, prius tibi definiendum est quid sit corpus; ne forte cum de re ipsa inter nos constet, incassum de nomine laboremus. Quanta te tamen absurda secuta sint tale corpus in anima cogitantem, qualia sunt quae ab omnibus eruditis corpora nuncupantur, id est, quae per distantiam longitudinis, latitudinis, altitudinis, locorum occupant spatia, minora minoribus suis partibus, et maiora maioribus, puto quod iam prudenter advertas.

Etiam universa anima appellatur spiritus.

22. 36. Restat ostendere quemadmodum, quamvis et proprie dicatur spiritus, non universa anima; sed aliquid ipsius - sicut Apostolus dicit: Et integer spiritus vester, et anima, et corpus 49; vel illud multo expressius in libro Iob: Absolvisti animam meam ab spiritu meo 50 -, tamen et universa anima appelletur hoc nomine; quamvis multo magis haec quaestio nominum videatur esse, non rerum. Cum enim constet esse aliquid in anima, quod proprie spiritus nominetur, quo excepto proprie nominatur et anima, iam de rebus ipsis nulla contentio est; praesertim quia illud etiam ego dico proprie vocari spiritum, quod et tu dicis, id est, quo ratiocinamur et intellegimus, quando ita distincte ista dicuntur, quemadmodum Apostolus ait: Et integer spiritus vester, et anima, et corpus 51. Hunc autem spiritum etiam mentem videtur appellare, cum dicit: Mente servio legi Dei, carne autem legi peccati 52. Nam ipsa sententia est: Et caro concupiscit adversus spiritum, spiritus adversus carnem 53: ut quod ibi dixit, "mentem"; hoc intellegatur hic "spiritum" dicere: non sicut tu existimas, "universam mentem vocari, quae constat ex anima et spiritu", quod ubi legeris, nescio. Mentem quippe nostram, nisi rationale et intellectuale nostrum dicere non solemus: ac per hoc quod ait idem apostolus: Renovamini spiritu mentis vestrae 54; quid aliud dixit, quam: Renovamini mente vestra? Sic enim spiritus mentis nihil est aliud quam mens, quomodo corpus carnis nihil aliud potest esse quam caro: nam et hoc scriptum est: In exspoliatione corporis carnis 55; ubi carnem corpus carnis appellat. Dicit sane et alio modo spiritum hominis, quem prorsus a mente discernit: Si enim oravero lingua, inquit, spiritus meus orat, mens autem mea infructuosa est 56. Verum nunc non de isto spiritu loquimur, qui est a mente distinctus. Habet iste suam eamdemque difficilem quaestionem: multis enim modis atque in diversis significationibus Scripturae divinae spiritum nominant: sed de quo nunc agimus, quo ratiocinamur, intellegimus, sapimus; constat inter nos sic eum etiam proprie spiritum nuncupari, ut non sit universa anima, sed aliquid eius. Tamen animam etiam spiritum esse, si propterea negas, quia eius intellegentia distincte dicitur spiritus; poteris negare universum semen Iacob appellari Israel, quoniam excepto Iuda, etiam distincte appellatus est Israel in tribubus decem, quae in Samaria tunc fuerunt 57. Sed quid opus est hic diutius immorari?

Exempla in Scripturis.

23. 37. Iam nunc unde facilius ostendamus, attende eam quae anima est, etiam spiritum dici, cum audis vel legis, Domino moriente, quod scriptum est: Et inclinato capite tradidit spiritum 58: ita vis intellegi, tamquam a parte significaverit totum, non quod ea quae anima est, possit et spiritus nuncupari. At ego ut possim expeditius probare quod dico, te ipsum testem citius et commodius adhibebo. Sic enim spiritum definisti, ut pecora appareant non spiritum habere, sed animam. Irrationalia quippe ideo dicuntur, quod vim non habeant intellegentiae atque rationis. Unde cum hominem ipsum admoneres suam nosse naturam, ita locutus es: "Nam cum Deus bonus nihil non ratione condiderit, ipsumque hominem animal rationale, intellectus capacem, rationis compotem, sensuque vivacem, qui omnia rationis expertia prudenti ordinatione distribuat, procreaverit". His tuis verbis satis asseruisti, quod omnino verissimum est, hominem esse compotem rationis atque intellegentiae capacem, quod utique non sunt animalia rationis expertia. Unde et testimonio divino, eos qui non intellegunt, pecoribus comparasti, non utique habentibus intellectum 59. Quod et alio loco scriptum est: Nolite esse sicut equus et mulus, quibus non est intellectus 60. Quae cum ita sint, attende etiam quibus verbis spiritum definieris atque descripseris, cum illum ab anima distinguere nitereris: "Haec anima, inquis, quae ex flatu Dei habet originem, sine sensu proprio atque intellectu intimo esse non potuit, quod est spiritus"; et paulo post: "Et quamvis anima, inquis, animet corpus; tamen quod sentit, quod sapit, quod viget, spiritus sit necesse est"; item paulo post: "Aliud erit, inquis, anima, et aliud spiritus, sapientia et sensus animae". His verbis satis indicas quid esse spiritum hominis sentias, id est, rationale nostrum, quo sentit atque intellegit anima; non sicut sentitur corporis sensibus, sed sicut est ille intimus sensus, ex quo est appellata sententia. Hinc autem pecoribus sine dubitatione praeponimur, eo quod sunt illa rationis expertia. Non habent itaque spiritum pecora, id est, intellectum et rationis ac sapientiae sensum, sed animam tantum. Nam et de illis dictum est: Producant aquae repentia animarum viventium, et: Producat terra animam viventem 61. Ut ergo plenissime ac planissime noveris, eam quae anima est, more divinorum eloquiorum etiam spiritum dici, appellatur pecoris spiritus. Et utique non habent pecora illum spiritum, quem tua Dilectio discernens ab anima definivit. Unde manifestum est quod generali vocabulo anima pecoris recte potuit sic vocari, sicut legitur in libro Ecclesiastae: Quis scit, spiritus filiorum hominis si ascendat ipse sursum, et spiritus pecoris si descendat ipse deorsum in terram 62? Itemque in diluvii vastitate scriptum est: Et mortua est omnis caro, quae movebatur super terram, volatilium, pecorum, et iumentorum, et ferarum, et omnis serpens qui movetur super terram et omnis homo, et omnia quaecumque habent spiritum vitae 63. ubi remotis omnibus dubitationis ambagibus, generale nomen animae esse intellegimus, spiritum. Cuius quidem nominis significatio tam late patet, ut etiam Deus vocetur spiritus 64. Et iste flatus aereus, quamvis sit corporeus, appellatur in Psalmo spiritus tempestatis 65. Quapropter eam, quae anima est, etiam spiritum nuncupari, puto <secundum illud: Auferes spiritum eorum et deficiet 66 , et iterum: Exiet spiritus eorum, et revertetur in terram suam 67, hoc est corpus in pulverem suum. Ergo nomen animae spiritus est ab eo quod spiritalis est; animae nomen est ab eo quod corpus animet, hoc est vivificet. Aestimo> quod admonitus his, quae commemoravi, divinarum testimoniis paginarum, ubi et anima pecoris, cui non est intellectus, appellata legitur spiritus, non negabis ulterius. Quocirca si et illa quae de anima incorporea disputata sunt capis et sapis, non est unde tibi displiceam, quod eam me scire dixi non corpus esse, sed spiritum: quia et corpus non esse monstratur, et generali nomine spiritus nuncupatur.

Illa praecipue undecim cave, de quibus in libro superiore commonui.

24. 38. Quamobrem si hos ad te libros impensa dilectione conscriptos, repensa dilectione sumis et legis; si in principio primi tui libri audis et te ipsum, et studes, sicut dixisti, "tuam sententiam non tueri, si improbabilis detegatur", illa praecipue undecim cave, de quibus te in libro superiore commonui: ne animam sic dicas ex Deo, ut eam non de nulla, nec de alia, sed de sua natura creaverit; aut quod per infinitum tempus, atque ita semper animas det, sicut semper est ipse qui dat; aut animam meritum aliquod perdidisse per carnem, quod habuerit ante carnem; aut animam per carnem reparare habitudinem priscam, perque ipsam carnem renasci, per quam meruerat inquinari; aut quod anima ante omne peccatum meruerit esse peccatrix; aut infantes sine regenerationis baptismate mortuos, ad indulgentiam pervenire originalium peccatorum; aut eos, quos Dominus praedestinavit ad baptismum, posse ante defungi nec in eis quod Omnipotens praedestinavit impleri; aut de his qui priusquam baptizentur exspirant, dictum esse quod scriptum est: Raptus est, ne malitia mutaret illius intellectum 68; atque ad hunc sensum caetera pertinentia: aut earum aliquas mansiones extra regnum Dei esse, quas multas in domo Patris sui Dominus dixit esse 69; aut sacrificium corporis et sanguinis Christi pro his qui non baptizati de corpore exierint offerendum; aut aliquos eorum qui sine Christi baptismate moriuntur, in paradisum interim recipi, ac postmodum et regni coelorum beatitudinem consequi". Haec praecipue cave, fili, nec cognominari Vincentius delecteris, si vis esse victor erroris. Nec te quando aliquid nescis, existimes scire: sed ut scias, disce nescire. Neque enim aliquid in occultis Dei operibus ignorando, sed temere incognita pro cognitis astruendo, et falsa pro veris proferendo ac defendendo, peccatur. Ignorantiam vero meam, utrum animae hominum novae fiant, an de parentibus (quas tamen a creatore Deo non de ipsius substantia fieri dubitare fas non est), aut non debere reprehendi, aut ab eo debere, a quo potest docente et auferri: et habere in se animas corporum similitudines incorporeas; ipsas autem non esse corpora: et salva distinctione animae et spiritus, etiam universaliter animam spiritum nuncupari, puto quod persuaserim Caritati tuae. Si autem persuadere non potui, utrum tamen ea dixerim quae persuadere debuerim, qui legent potius iudicabunt.

Venire ad me non sit tibi onerosum.

24. 39. Si qua sane alia, quae plurima in tuis libris emendanda mihi videntur, scire fortasse desideras, venire tibi non sit onerosum, non tamquam discipulo ad magistrum, sed primaevo ad grandaevum, forti ad infirmum. Etsi enim non eos edere debuisti, maiore tamen et veriore gloria quisque correctus sua confessione reprehenditur, quam cuiuslibet errantis ore laudatur. Quamvis in eorumdem recitatione librorum auditores et laudatores tuos non omnes ista quae sana doctrina improbat, vel ante sensisse, vel ad ea tibi consensisse crediderim: sed acie mentis ipso tuae recitationis impetu cursuque perstricta, haec parum advertere potuisse; aut certe etiam illos qui advertere potuerunt, non in te rerum liquidissimam veritatem, sed verborum affluentiam et ingenii facultatem indolemque laudasse. Plerumque enim laudatur, praedicatur et amatur eloquium in spe iuvenis; etsi nondum habeat maturitatem fidemque doctoris. Quapropter ut et tu recte sapias, et alios non tantummodo delectare possit, verum etiam aedificare, quod loqueris; curam te oportet gerere de sermonibus tuis, remotis plausibus alienis.